Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

Ref. t. Ac P. III. 28s

Scripturis defris P sed dos non acquievistis in eo , qtiod dixit Christis de seipso, neque in eo quod dixerunt discipuli eius de illo , ne- in 'perbis Prophetarum , Taticinatifunt de eo et ' relinquentes hoc totum adhaemsissentent,s hominum , qui interpretes fuerunt menti evmra et qui etiam mox in eo quod senserant , discordesDertini interse

es dixit onusquisque de Christo quod sebi visum fuit: si sectati sunt dictum eorum quidam , qui locuti sunt iuxta id quod ipse

dixerant . Deinde ambulaverunt post eos per Ciam maiorum in dinisone eortim . Con-Frmate ergo nζbis probationem Gesram in hoc.

302쪽

x86 Prodromi ad

n hoc . At nimis inflix erit probat o . Vt respondeamus ad argumetum, non ad ineptias ,&maledicta r dicimus , nequaquam Chi istu in asseruisse , se non posse dare filus Zebedaei sedes in Regno suo et imo ostendit, suum essedare illas, verum non cuilibet, sed ijs tantum, quihus paratae essent a Patre suo , nempe merentibus illas et nam talibus parantur sedes a Deo in Cado: & repugn*t diuinae iustitiae indignis illas tribuere. iterum etiam si Christus dixisset absolute, non esse suum sedes illas dare; potuisset hocverh dicere de se, quatenus homo erat,

non vero quatenus erat Deus. Sexto argumentatur contra nos ex

. Et hoc es id, de quo

303쪽

ops non dubitatis et O tamen aduersatur diactovesro circa locum, in quem transatus

es , ct circa comestionem , bibitionem S delicias in illo. Non planδ assequor quid Abi velit hic nugator et sed videtur probabile, Christum non esse Deum, quia a Deo translatus est o terra in Paradisum, ubi cum discipulis suis comedit, bibit,

ac deliciatur , quod Deo repugnat. Verum hoc loco comedere , bibere, ac deliciari , non materialiter intelligenda . sunt, quemadmodum intelligunt Mahu metani in Alcorano et sed metaphorico, ac spiritualiter sumenda . Patet enim ex aliis Scripturae locis, excludi a Regno Dei omnem cibum, di potum. At Al-hasan confundit Euangelium cum Al

corano .

Septimci argumentatur ex eo , quod Christus in Symbolo dicatur Mil , Genitus , seu natus. Per hoc enim putat se euincere, illum non esse aeternum, ac genitori aeterno coaevum et Ita igitur

contra nos insurgit:- Misi ol

304쪽

aut natus , non es aeternus et quia nomem

aeternitatis cadit supereum , qui caret principio , ac Fne. genitus dero signi at rocenter productum , O factum et omne autem factum habet principium , seu aliud prius se , &anterius. Respondemus, non esse idem, imo eo se valde diuersum , genitum , ac factum. Nam factum , supponit suum agens prius tempore: genitum autem , non ita et sussicit enim inter generans & genitum prioritas originis, quae nullam importat temporis prioritatem . Sed homo hebes &carnalis mensurauit diuinam generationem cum humana , & putauit Deum

Patrem non potuisse gignere Filium, ni

si post

305쪽

sii post aliquot annot aetatis suae, Pater ab aeterno se ipsum intellexit, suique e se conceptum habuit: quamobrem etiam Filius fuit aeternus. Potest comparatione res explicari. Sol gignit , seu prod cit lucem, & ignit calorem , & tamen nec lux est tempore posterior sole , nec calor igne . Et si, iuxta nonnullorum Philosophorum falsam opinionem , sol esset aeternus, lux quoque eius esset aete na , licet quoad originem intelligeretur prior esse Sol, quam lux et qua ratione etiam in Patre datur prioritas respeetu

Octauo ita argumentatur et u

306쪽

m 'o Prodromi ad GA. lacu calli a L. C lat. filiare vocatis Patrem patrem, es Filium sitim P Namsi eonu mi Patri esse patrem ratione aeternitatis tetiam Filio conuenit idem , cumst ipse quoque alemus. Et,s Tater habet mentiam , est potentiam: Filius etiam eBfriens , O potens sicut ille . Porro F Pater , O Filius aquales sunt in aternitate O potentia;ob quod priuilegium, vel potesatem , Pater exercet supra Filium ius praeipiendi , O prohibendi O Pater mittit , Filius vero mittitur et OFilius sequitur Patrem , es obedit illi s ad Oavtem e conuerso P Respondemus, eundem Deum , quam

tenus intelligit se ipsum, & format conceptum sui , esse Patrem e quatenus vero est conceptus sui , esse Filium i &quatenus est amor sui ipsius conceptus, esse Spiritum Sanctum . Quamobrem non solum non repugnat, sed necessarium est ism Patrem , quam Filium, a

e I l

307쪽

que etiam Spiritum Sanctum, habere eandem aeternitatem , scientiam, de potentiam, cum sint unus idemque Deus. Quod vero dicimus, Patrem mittere Filium , id est ratione originis 3 quod autem dicimus,illi praecipere s & Filium obedire Patri , non vero h conuerso, intelligiamus de Filio ratione humanitatis, non vero diuinitatis. Nono , arguit Christum non esse Deum, quia appellatur in sacris literis

Primogenitus creaturarum. .

primogexitus creaturartim, non es nisi excreaturis et sicut primogenitus viri, di m heris , non en nisi ex eodem genere et O primogenita palma, non es nisi palma. , Nos etiam assentimur, Christum non dici primogenitum creaturarum, nisi quatenus est homo, & creatus. Non tamen

T a ita

308쪽

2 si Prodromi adita appellatur ratione tempor is, sed dignitatis, & excellentiae, cum innumeri homines nati fuerint ante illum . Nihi- 'lominus potest etiam, ut Deus, dici primogenitus omnis creaturae,quemadmodum

vocat eum Sanctus Paulus , ad Colos cap. I. id est genitus a Patre ante omnem Creaturam , scilicet ab aeterno .,Ita in libro Ecclesiastici, cap. a . Sapientia Dei, nempe Filius, dicit de se : Ego ex ore Altissimi proditii primogenita ante omnem screaturam. Sed tun C, genitus, non accipietur uni uoce , sed analogice et italitvno modo intelligatur de Christo, alio de Creaturis . Neque hoc est alienum amodo loquendi Scripturarum, in quibus apud Iob cap. 38. dicitur Deus, Pater pluviae, O gigneres illas roris. Et Israeliticus populus dicitur primogenittis Dei. Exodi cap. . Nimirum in primo loco, gigvere, est producere, seu creare et in secundo, est eligere, di specialiter amare At in Christo intelligitur stricte &proprie. Et ita idem erit hic. Primoge- Billis o vis crsattira , ac genitus, & dile-

- - eius

309쪽

eius a Patre ante omnem creaturam, nimirum ab aeterno. Ad illam paritatem, quod unumquodque dicatur primogenia tum in genere vel specie sua : respondemus id verum esse, cum , genitos, sumitur uni uoce, non autem cum sumitur analogico, ut dictum est. Decimo, inepte argumentatur ex eo , quod Christus dicatur in Symbolo, natus ex Patre ante omnia sectila s his verbis r

Necessario Pater genuit , vel aliquid quod exi fiebat, Vel aliquid quod non ex Iebat . Si dicatur primum et Pater nihil genuit . Sis cundum . gentiit ahqAM. de potio quod non aerat et ergo illad erit aliquid creatum , id quod

nos assirmamus.

Iam supra diximus, calorem produci ab igne , di lucem a Sole et di tamen Dis

310쪽

as Prodromi ad

tum est calorem non esse priorem , aut posteriorem igne, sicut neque lucem sole, si loquamur de prioritates di posterioritate temporis 3 quemadmodum i ter Patrem, di Filium , datur prioritas originis . Quamobrem id quod Pater genuit semper extitit ab aeterno cum ipso

Patre. '

Post haec, & alia huiusmodi ineptissima argumenta contra Christi diuinitatem,ita Thrasonico concludit Apostatar

bene quis inspexerit Euange-

SEARCH

MENU NAVIGATION