Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

is qui missus est, esse nisi Deus, atque etiam homo, quatenus missus est. Fateor, si s quod Deus auertat Mahumetanus essem, vel Iudaeus, me ignoraturu, quid contra hoc tam clarum diuinitatis Christi testimonium respondere. Verum sit in iam allegatis ex veteri Testamento authoritatibus aliquod Aduersariis dubium, vel subterfugium: erit ne etiam

in illis, quae a Christo, & Apostolis in nouo Testamento de ipsius Christi diuinitate exponuntur has itaque audiant Doctores Moste mi. Quintum ergo testimonium ex Pentateucho , est in lib. Numeri cap. a I. Logntitus est Populus contra DomInum , ses 'disen et Euamobrem immisit Domi-ntis in Populum ignitos serpentes. S. Paulus ad Corinthios Epistola I. Cap. Io, Neque tentemus Chrisum, fictit quidam eortim tentaverunt , es a serpentibus peri runt . Dominus ille, quem tentaverunt Hebraei, erat verus Deus Israel et & tamen Samstus Paulus scribit, hunc fuisse V Chri

322쪽

3o 6 Prodromi ada

Christum . Christus itaque erit verus

Deus.

Sextum: Exodi cap. 2o.loquitur Deus: Ego sum Dominus Deus intis , qui eduxi te de terra Aeg=pti. IIunc Dominum Deum, assirmat S. Iudas in sua Epistola, fuisse Iesum Christum , dicens : Iesus Populum de Aerapto saluaus , secundo eos qui non crediderunt perdidit, Angelos Tero , qui noxa feruauerunt suum principatum , sed dereTiqueruntsuum domicilium, in iudicium magni diei Vinctilis aeternisfub caligine reseruauit. Nihil apertius & clarius dici poterat pro Christi diuinitate asserenda . Sed obgcient Mahumetani , in codicibus graecis hodie non legi , ό iambe Iestis e sedg a Soc, Dominus. Ita est et sed non potest referri nisi ad Christum. Immediato enim praecesserat:-rorum M - Navit.

O solum Dram ct herum Dominum nomfrum Iesum Christum negantes. Cur igitur non reseremus Dominum , secundo

loco positum , ad Domintim , qui imm diate praecessit Septi-

323쪽

Septimum est in Psalmo 6I. ubi Dauid alloquens. verum Deum ait: Asendia si in altum, cepist captiuitatem s accepisti dona in hominibus. Haec verba S. Paulus ad Ephesios cap. q. tribuit Christo, ita scribens: Unicuique autem n rum data HI gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit et Ascendens in alium , captiuam duxit captivitatem , dedit dona hominibus . aeuod autem ascendit,

quid es , nisi quia es descendit primum in ,

inferiores partes terra. Hinc patet manifeste , Christum esse verum Deum. Octauum in Psalmo s6. in illis verbis, Adorate Detim omnes Angeli eius et quae S. Paulus ad IIebraeos, cap. I. tribuit Patri

respectu Fiiij, dum scribit : Et ram it

rum introducit Primogenitum in Orbem vi terrae , dicit et Et adorent eum omnes Angeli

Dei. Ergo Christus est Deus. Nonum est in Psalmo g . Sedes tum, Deus, in sutilamsectili et oirga directionisti a Regni tui. Diumst iusitiam , Oedisi inlatiitatem et propterea unxit te Detis, Deus tuus oleo latitia prae consortibus tuis . V a Haec

324쪽

3o8 Prodromi ad

Haec verba S. Paulus explicat de Christo, qui primo Deus appellatur , dum dicitur et Sedes tua Deus , Oc. Deinde asseritur Gnctus fuim a Deo suo , nimirum secundum humanitatem ; ut intelligatur stimul Deus esse , & homo. Neque respondeat Mahumetanus , prima illa vera ha , Sedes ilia Deus, Sc. esse apostrophen ad Deum , abruptam ab antecedentibus, di consequentibus, quemadmodum malitioso explicat Interpres Chaldariis :Nam primo obstat authoritas S. Pauli. Secundo , importuna omnino , & impropria esset huiusmodi apostrophe in medio alterius apostrophes , ad diuersam personam . Tertio, quia Ηebrati ipsi non agnoscunt huiusmodi apostrophen . Quamobrem R. Abraham Aben EEraita scribit in hunc locum: Porro qui dicit, quod verba illa sedes tua Deus , Oc. sunt referenda ad Deum et attendat quod sequens estis hoc denegat , qui ait: Dilexisti iusi-tiam , ct odiΗi iniquitatem , propterea Tnxit te Delis , Deus tuus. Et addit hunc Psal-

325쪽

Psalmum conuenire Messiae magis quam Dauidi. Decimnno, sunt illa verba Psalmi Io I. Initio tu Domine terram fundarii , ct opera, manuum tuarum sunt Caeli, esc. Haec enim S. Paulus in eadem Epistola , vult intelligenda esse tanquam dicta ad Christum ita per consequens hic erit Deus, caeli,

terraeque Creator.

Vndecimum, Isaiae cap. 6. Vbi dicit Propheta. Vidi Dominum sedeaetem super

Solitim excelsum, feleuatum, Splena aerat omnis terra maiesate eius , Sm S dixit Domintis ad me et Dic poptilo huic et Excaeca oculos ipsorum , O cor eortim aggratia. In hoc loco pro, Domino,intelligi Christum, constat ex eo , quod scribit S. Ioannes in Evangelio cap. 12. allegans enim verba illa , excaeca oculos eorum , ct cor eortim ag gratia fibditi Haec dixit Isaias, quando Uidit gloriam eius, O loquutus es de eo . Nec dicant Mahumetani haec verba Euangelij referri ad verba Isaiae praecedentia . Primo enim imperti nens est referre ad anteriora , quod est connexum imme-

326쪽

3to Prodromi ad

diate cum posterioribus. Deinde in e Pite Isaiae 3 3. ex quo desumuntur prima verba, Propheta non vidit gloriam Christi, sed ignominias, & parnas eius, quae per totum caput illud referuntur. Duodecimum, ibidem cap. 8. I om ntis Exercituum, imum sanctis cate et ipsi pauor veser , ct ipse terror tester et si erit vobis in sanctis cationem: in lapidem antem ensavis, S petram scandali duabus domibus Uraeli Sc. Ηaec verba exponunt de Christo S. Lucas c. r.ubi Simeon vaticina.tur dei lio : Ecce positus es hic in ruinam,ctin resurrectionem multorum in Israel. Et S.

Petrus , Epist. I. cap. 3. dicens: Timorem autem eorum ne timueritis, S non conturbem

mini et Dominum autem Chrictum sancti cate in cordibus oesris. E i cap. a. loquens de Christo: Vobis honor credentibus non cre dentibus autem, lapis ossensonis, S petra scandali. Denique S. Paulus ad Roma nos cap. s. loquens de Iudaeis negantibus

Christum, scribit: venderunt in lapidem assensionis, sicut scriptum es et Ecce pono in .isa lapidem assensionis,ct petram scandali.

Deci

327쪽

Decimum tertium, ibidem cap. o. Vox clamantis in deserto et parate viam . Domini et rectas facite insobtudine semitas Dei noseri . Omnes Euangelistae testantur, haec verba prophetice dicta fuisse de S. Ioanne Baptista, qui praeivit aduentum Christi, ut pararet vias eius et per quod patet, Christum ab Isaia, Dominum, & Deum nostrum vocari. Confirmant hoc verba illa Zachariae patris ad filium Ioannem et Tu puer,Prophetavia Altissimi docaberis et praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius. Atq, etiam verba illa Dei apud Malachiam cap. 3. Eece ego mitto Angelum meum , O prapar bit viam ante faciem meam. Loquitur hic Christus de eodem Ioan. Baptista , quem habuit praecursorem, & veluti praeparatorem vite suae, ut constat ex Euangelio

Matthaei, cap. a.

Decimum quartum, ibidem Cap. I. loquitur Deus: Ego Deus, ' non eR alias e in memetipso iuravi, quia mihi curvabitur omne genti. Haec verba S. Paulus ad Romanos cap. I exponit de Christo, di-V cens:

328쪽

3ia Prodromi ad

cens: Omnes sabimus ante Tribunal Chrini. Scrinum es enim et Uitio ego , dicit Dominus , qtita milhi faetetur omne genu. Decimum quintum , ibidem cap. q. di M. & 8. ubi dicit Deus de se et Ego sum primus , renouissemus. Eadem ver-ha dicit de se Christus in Apocalypsi

cap. I.

lami satis apparet impudentissimum Athasiani, & discipuli eius Alimedi mendacium, qui pauca tantum, eaque dubia, & obscura , de Christi diuinitate loca in Sacris literis reperiri tam audacter assirmabant: sed magis apparebit ex ijs testimonijs, quae nunc ex nouo Testamento producam. Praecipua, & quidem non multa allegabo : nam totum nouum Testamentum nihil aliud prope est, quam apertissima demonstratio diuinitatis , & humanitatis Christi . Primum igitur testimonium sit illud idem, quod Aduersarij pro se adduxerant ex cap. I 6. Matthaei, ubi S. Petrus

dixit Christo : Tubs Chrisu, Filius Dei quibua verbis apertissimo Christum

Deum

329쪽

Deum Princeps Apostolorum confitetur. inque obstat Mosse morum responsio , nempe alios etiam in Sacris literis filios Dei nominari, quos neque veros Deos esse , neque veram habere diuinitatem ullus sibi persuasit. In hoc enim malitiose hallucinantur , dum non vident, alia ratione vocari Christum filium Dei,& alia caeteros homines, vel Angelos, quicumque tandem illi sint. Patet quippe ex Sacris literis, hoc nomen, Fili, Dei, non esse uni vocum , sed vel aequivocum, vel analogum : sicuti etiam nomen Messiae, seu Christi, quod uni tantum proprie specialique ratione conuenit et alijs autem per analogiam tantum tribuitur Idem in ipso Dei nomine contingit , quod cum unius tantum proprium sit panalogico tamen dicitur de multis . Quod autem nomen Fili, Dei, diue so modo conueniat Christo ac alijs, siue Angelis, siue hominibus, ita ut illi competat per naturam , caeteris autem per gratiam, patet primo ex ProuerbijsSalomonis , cap. eo. ubi dicitur de Deo et

330쪽

3 id Prodromi ad

Ruod est stomen eius, O qti ad namen FEFeliis , si nosi P Certe si hic, Filius , nihil

aliud importaret, quam gratuitam adoptionem, vel et stionem ; responsio est fit satis facilis: cum tamen tamquam res

difficillima proponatur . Secundo squia nullus particularis homo, vel Angelus, reperitur in Sctipturis, qui abso- tu te, Filius Dei, appelletur, nisi Christus. Quamuis enim Israel vocetur a Deo filius et non est tamen ibi sermo de Israel, seu Iacob, tamquam persona particulari r sed de integro Populo Israelitico, quem satis constat non potuisse esse se Filium Dei naturalem . Salomon autem nunquam vocatus fuit Filius Dei absoluth: sed tantum dixit de illo Deus lib.

I. Paralipomenon , cap. 2 o. antequam

nasceretur: Ipse erit mihi insitum, S ego ero illi in patrem . Quae verba manifes hostendunt filiationem tantum adopti- Uam. Tertio, quia nemo, nisi Christus, tanquam proprio , dc usitato nomine vocatur Filius Dei et Grece semper cum articulo proprietatis, de singularitatis

o vos

SEARCH

MENU NAVIGATION