Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

Rest. Alior. P. III. 33

verbis Isaiae cap. s. Et docabitur nomen eius admirabilis, Deus, ortu, SQ ubi Ilebraico est El, quod uni tantum Deo

tribuitur. Et in Aetis Apostolorum cap. ao. scribitur: Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit Sautiine suo. & Epistola I. Ioa n. cap. 3. In hoc cognouimus charitatem Ter, quia ille animam suam pro nobis posuit. Secundum est, Dominus, qui absoluto in Scripturis dicitur de Deo solo : dc ubi IIebraice est nomen Dei latragrammaton letin, , Interpretes Graeci, Latini, de

m et

alij, semper vertunt, Dominus. G, Ceaebe ac : Syriaco et Arabico iChristum autem hoc nomine vocari absoluto, certissimum est, ut patet Ierem. cap. 23. Et hoc es nomen, quod docabunt eum, Dominus linitia noma, ubi Flebraica est nin, Et Isaiae cap. o. Vox clamanistis in deserto et parate viam Domini : Ηebraico nan, . Ηaec autem verba ad Chri

stum .

352쪽

3 3s Prodromi ad

um spectare si iam supra probauimus. Demum in nouo Testamento , passim Christus absolute , & sisne ullo additamento Dominus appellatur.

Tertium est Altissimus. Ηebraico . Arabico et quo nomine Christus 1 Zacharia Patre Ioannis Baptastae appellatus fuit illis verbis : Tu Puer Propheta Altissmi Cocaberis. Et cum Sanctus P a ius in Epistola ad Phili p. cap. a. dicat , nomen Chrisi esse super omne nomen . t ad Rom. cap. s. Chrsum esse super omnia a manifeste ostendit, illi nomen Alitismi iure deberi. Quartum nomen est , Inuisibilis: Non

tantum quia nemo potest Deum oculo corporeo videre: quantum , quia nulla est creatura , quae etiam oculo intellectuali , sine speciali ipsius auxilio & lumine,es clare cognoscere possit. Christus autem dixit de seipso, Matth. II. IN emonauit suum nis Pater e neque Patrem quis nouit nisistius. Et Ioannes cap. I . dixit Christus Philippo, si ui Oidet me, videt O Patrem: ostendens per hoc, tam sibi ,

quam

353쪽

quam Patri inuisibilitatem conuenire. Quintum nomen est, Rex Gloria, vel, Dominus Gloriae . Ηoc autem Deo in Scrpturis passim tribuitur e sicut etiam Christo a S. Paulo Epist. a. ad Corinth. cap. a. ubi dicit: Si enim cognovi nsinu quam Dominum Gloria cruci issent . Et in Psalm. a 3. verba illa: Attollite portas s Principes,vestras e S introibit Rex floria, inet de Christo omnino sunt intelligenda, nam de alio non verificantur. Sextum nomen est, Rex Regum, di Dominus Dominantium e quod sicut S. Paulus Epist. I. ad Timot. cap. 6. univero Deo competere assirmat: ita Sanctus Ioannes in Apocalypsi, cap. II. αIo. Christo tribuit expressis verbis di-Cens: Agnus Dincet illis,quonia Rex Regum

es , O Dominus Dominantium et Et et in f, more siriptum habet et Rex Regum, O D

minus Dominantium. Septimum nomen est , Stim , vel , Ens,

aut, fiat es. Ita habetur, Exodi cap. I. Dixit Deus ad Mysem: Ego sum qui sum pHebraice, nina nerR nines et di ranu sumi

354쪽

338 Prodromi ad

misi me ad Gos. Graeco dic itur es , Sume vel giar Ens. Arabice M Ipse et vel Ens . Apud Ioannpm cap. 8. legimus Christum dixisse Iudaeis: Si non credideristis , quia ego sim , moriemini in peccatis Demsiris. & cum respondi Ant Iudaei Tu quis es P Ille ait: Princitium, ni , SI quor vobis et Graesh : His dexta on eis i idesti Ego sum ille, qui era; a principio (nempe Deus) : & modo loquor vobis.. Vel, ego sum ille , qui a principio loquutus sum vobis. Et paulo post: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis , quia ego sum. Et io Apocalypsi Ioanni,scap. I. Gratia oobis, O pax ab eo qui es, O qui erat, ct qui venturus es. Graech: απτ . du, e ό όν , - o m. Ab Ens , O Erat , es Venturus. Cum a tem , Denturui , non sit nisi Christus, haec verba de illo tamquam de Deo , dicta esse intelligenda sunt. Neque obstat, quod mox , tamquam de alio, dicatur; Et 1

Iesu chrisa, qui es Testis Fdelis, Oc. Nam

haec secunda verba referuntur ad eum respectu humanitatis . .

355쪽

Tribuuntur etiam Deo in Scripturis nomina, seu epitheta et Magnus, Unus, Uerus, Solas, Vita , Ueritat , ae alia similia,quibus omnibus Christus quoque passim nuncupatus inuenitur. Epist. i. ad Corinth. cap. 8. 2 obis es nus Dominus

Iesus Chrisus. Epist. i. Ioan . cap. I. Ut fimus in Uero , Filio eitis et Hie es Verus Deus. In Epist. Iudae. Solam Dominatorem , es Domintim no rum Iesum Christim

negantes. In Epist. ad Titum. cap. a.

Expectantes beatam spem O aduentum gloriae Magni Dei, ct Saluatoris v ri Iesu Christ . Ne quis autem putet , filum Dominatorem , O Magni Dei , non referri ad Filium , sed ad Patrem , obstat Graeca loquutio originalis, quae sub eodem

articulo collocat antecedentia di sequentia , ut non nisi innaturaliter negari possit, omnia ad Christum referri. Po ro si ipse non esset Deus, nunquam Scripturae appellarent illum Ilum , vel ovia eum Dominum , O Dominatorem squemadmodum etiam in Symbolo Fidei appellatur e siet enim blasphema loquutio, Y a & iniu-

356쪽

3 o Prodromi aadi iniuriosa Deo qui solus est unicus is

minus, & Dominator omnium. Secundo, idem probatur ex Attribu- Ais quibusdam, quae sunt propria Dei & tamen tribuuntur etiam Christo. Primum Aternitas (quamuis Sapientes Mosi emi negent hoc esse attri-hutum , ponentes illud tanquam radicem essentiae, quod multo magis nobis

fauet) . Ilanc primo sibi ipse adstruit

Prouerb. Cap. 8. dicens : Materno ordinata sum, es eae antiqvis et quae verba cum ex ore Sapientiae proferantur, non pos

sunt intelligi de Sapientia creata; quia nihil creatum est ab aeterno. Neque de Sapientia essentiali, quae est communis Patri & Spiritui Sancto ; quia dicit genitam, S egressam ex ore Alti mi, &loquitur tanquam persona distincta a persona Patris, cum tamen sibi tribuat communia cum Deo . Ergo lisc sermo est de Christo, qui est Sapientia genita a

Patre.

Secundo, in Evangelio Ioau. Cap. 8.cum dixisset Christus Iudaeis, Abraham

357쪽

exultavit, ut dideret diem metim et illique respondissent : inquaginta annos nox dum habes, si Abraham vidisi P dixit :Amen amen dico Gobis , antequam Abraham fieret, Ego sum. Quibus verbis ape tissimo ostendit suam aeternitatem ; Praesertim quia non dixit, Ego fui et vel Ego eram, sed Ego sum , quod est proprium aeternitatis Dei. Sed quomodocumque suerit Christus ante Abraham , peto a . Mahumetanis, quid nam fuit e certe , neque homo, neque Angelus : superest igitur ut fateantur fuisse Deum et quod confirmant ipsa verba Christi: antequam Abraham seret, ego sum : nam , seri, est Proprium creaturae, di ideo dicitur de Abraham: me autem est proprium Deidc ideo dicit de seipso. Ridiculum vero est effugium Athasiani , dum ad infirmandum hoc testimonium ita scribit :

358쪽

3 a Prodromi ad

.iadisi Ecce Salomon Filius David dicit in Sapientia sua et Ego fili ante mundum et Osui eum Deo , quando extendebat terram. . , Et Dauid etiam dicit in Psalmis e memor sui tui a principio s es meditattis fum in omnibus operibus tuis. Nam Salomon non loquitur de seipso , quando dicit, Ego fui ante mundum , fCi sed de Sapientia Dei , quam introducit ita loquentem Dauid vero non dicit, se fuisse a principio , vel ab aeterno: sed memorem fuisse operum Dei, quae fecit a principio, usque ad finem. Tertio, probant Christi aeternitatem verba illa Micheae cap. 3. Et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis: Quae cerido ulli nisi ipsi conueniunt. Quarto, inuictissim h conuincitur ex iam allegatis verbis S. Ioannis: In pri ripio erat Uerbum, O Uerbum erat apud Deum Deus erat Uerbum. & reliquis sequentibus. Omitto alia loca, quae esficaciter probant Christum esse arte

num .

359쪽

Ηcee autem illi tribuitur in lib. Baruch, cap. g. magnus esti es non habens Fnem ;Excelsus , ct immensus. Hic autem se monem esse de Christo, patet ex verbis sequentibus: Pos hac in terris visus est, ctetim hominibtis conuersatus es . Probatur etiam ex cap. 3. Euangelii Ioannis: Nomo ascendit in Calum, nisi qui descendit de Cali , Filius hominis , qui es in Caelo . Erat itaque Christus, dum naec loquebatur, simul in Caelo, & in Terra et in Caelo quidem ut Deus: in Terra autem ut Deus,dchomo: ut Deus, ubique et ut homo, ubi ipse volebat. Patet etiam illum, ut hominem , mile dici quodammodo immensum, cum eodem tempore possit esse simul ubicumque ipse voluerit et ut patet ex verbis illius apud Matth. cap. 18. Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nommine meo, ibi sum in medio eorum. Et cap. vlt. Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, se ad consummationem seculi. Quod non solu de diuinitate,sed de humanitate quoqs veri ficari, maxim h patet ex mysterio Eucharistiae. Negamus tamen a

360쪽

3 Prodromi ad

soluto Christum , ut hominem. esse ubiaque , ut quidam Haeretici contendebant. Tertium est, Omnipotentia. Christus ipse dixit Matthaei cap. vlt. Data eri mishi omnis potesas in caelo,Win Terra. In Apocalypsi etiam cap. I. verba illa r

tia sum Alpha S Omega ; Principium O

Finis, dicit Dominus Deus , qui erat, qui es, es qui venturus es , omnipotens et Competunt Christo esto etiam alijs diuinis Pe senis conueniant:) ipsum enim ventum rum esse, manifeste habetur ex multis locis eiusdem Apocalypsis. Quartum est Sapientia. Nam S. Paulus Epist. I. ad Corinth. Cap. I. vocat

Christum , Dei Virtutem, O Dei Sapientiam. Et quidem Dei virtus & Sapientia , non potest esse nisi Deus . Et ad Coloss. cap. a. scribit: In Chriso sunt omnes thesauri Sapientiae , ct Scientia Dei . Quae verba probant manifesto, illum eo se Deum . Salomon quoque in lib. Proverb. praesertim cap. 8. semper loquitur

de Christo sub nomine Sapientia. Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION