Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

enim Rabbini volunt, ibi Sapientiae n mine Legem Moysi intelligi, quae duobus millibus annis ante Mundum creamia fuerit, delirium est &insaniam an festa Quintum est, Seientia omnium rerum.

Iam vidimus ex S. Paulo, in Chriso omnes Thesauros Scientia Dei. Et S. Ioannes in Evangelio, cap. a. scribit de eo et Eo quod ipse nosset omnes et ipse enit ciebat , a d esset in homine. . Sextum est , Veritas et quo nomine Mahumetani absoluto Deum vocan L. Christus ipse de se dixit , Ioannis cap. I Ego sum Uia, Veritas , o Vita. Omitto alia ne prolixior fiam :Tertio probatur ex operibus,quae sunt propria Dei. Primum horum est creatio, quae Christo manifesto tribuitur etiam ab ipso Alcorano, cuius tamen testimonium non curamus , praeserti m cum ibi creare,

explicari possit pro facere , vel producere dicitur quippe, illum creasse avem ex Iumto: quod proprio non est creare. At vero ex

362쪽

3 s Prodromi ad

ro ex Sacris literis satis constat , illum vero creasse uniuersa . Ioannis cap. I. Omnia per ipsum facta sunt. Si omnia,e go ex nihilo . Quamobrem subditur r

Et sine ipsa actum es nihil quod factum es.

Hoc autem proprio est creare s nempe aliquid ex nihilo producere. Epist. ad Hebri cap. I. At tu in principio, Domine 2 , terram fundast, ct opera manuum tuarum sunt Caeli. Quae verba s. Paulus de Christo dicta intelligit. Prouerbi cap. 8. Euando naparabat Caelos aderam, Oc. Et

eum eo eram cuncta componens . Ioan.cap.

s. Quacumque Pater facit , haec O Filius smiliter facit. Sed Pater creat: ergo&Filius creat . Quod vero obiiciunt Mouem unon dici s Christum fecisse omnia, sed omnia facta fuisse per Christum: iam supra probaui mus, particulam, per, dici etiam de causa principali : ut patet, praeter supra allata exempla, ex Epist. si ad Corinth. cap. I. Fidelis Deus, perqtiem vocati esse insocietatem Filij eius. Vbi nemo non videt, idem esse per Dem, ac di

363쪽

Secundum est , conservatio omnium re rum; Quae Christo tribuitur a S. Paulo in Epist ad Coloss. cap. I. Omnia in ipso constant. Et ad Eebraeos cap. r. Qui poditat omnia Verbo Uirtutissua. Tertium est, Saluatio quae ita propria est Dei, ut ipsemet dicat Isaiae cap. q3. Ego sum Dominus , O non es a que me salvator. Et cap. s. Deus inclus, Osa Nans non es prater me . Atqui ita proprium est Christi saluare, ut Iesu, idest . Saluatoris nomen propterea illi impositum fuerit . Loquimur autem hic praecipuo de salute aeterna , ratione cuius nemo esse potest , vel dici Saluator , nisi

Quartum est , Praescientia, o Praedictio suturorum, O cognitio cordium. Ηaec etiam Christo tribuitur Ioannis cap. a. eo quod ipse nosset omnes , ipse enim sciebat quid esset in homine. Et multoties scribitur ab Euangelistis, non solum illum multa praedixisse , sed etiam vidisse cogitationes eorum, cum quibus versabatur. Et A- cal. cap. a. Christus ipse dicit de se :

364쪽

3 8 Prodromi ad

E cient omnes Ecclesia, quia ego sum scrutans corda, O probans renes. Quae verba vha dixit David de Deo Psiah T. Sertitans corda , es renes Deus. Et quamuis etiam alij viri Sancti multa praedixerint,& cogitationes quoque nonnullorum cognouerint: hoc tamen erat ex peculiari Dei reuelatione . At de Christo , in quo erant omnes thesauri Sapientis & Sciem tiae Dei, id dici non potesta Quintum, sunt Miracula, quae Deus solus propria virtute facere potest. Porro Christum haec propria virtute fecisse, iam supra in secunda Parte demonstra- uim us. A postolos autem, & alios, miracula fecisse in virtute Christi, planum est ex Euangelio, &aetis Apostolicis. Postremo probatur Christi diuinitas ex cultu proprio Dei, quo Apostoli, caeterique Fideles illum venerabantur,ad O. Tantes eum, ut Matthaei cap. 28. Et o dentes illam , adorauerunt . Et adhuc in-i sentem,Magi procidentes adoraverunt eum. .

Et in Evangeliis passim legimus, illum ab alijs etiam , dc quidem primarijs viris

365쪽

adoratum fu i sie . Praeterea vocabant eum absoluto Dominum. Quare ipse dixit Ioan. cap. i 3. Uos Docatis me Magiser,di Domine , ct bene dicitis ; D m etenim. Et cap. vli. Nemo audebat eum interrogare, scientes , quia Dominus es. Praeterea appellabant se seruos , & Apostolos, &ministros eius: ut patet ex inscriptionibus Epistolarum S. Pauli ad Romanos, ct ad Philippenses: S. Iacobi et S. Petri, dc S. Iudae: & ex alijs Sacris libris. Postremo, probatur Christi diuinitas

ex perpetua traditione . Semper enim Christiani Iesum Christum, ut Deum agnouerunt, di coluerunt, quamuis identidem contra eius diuinitatem nonnullae se istie insurrexerint, quae tamen a Christianis Orthodoxis, eorumque Principi-hus ac Doctoribus semper reiecke, damnataeque fuerunt : quod in Concilio Niceno Contra Arium eiusque asseclas, ab

uniuersis Christiani orbis Episcopis factum fuisse, Mahumetani ipsi testantur. Fingunt sane nonnulli eorum nescio quas fabellas, quibus hanc veritatem vel

366쪽

3 3 o Prodromi ad

euertere, vel infirmare nituntur. Vnam ex his referram ex quodam Doetore, nomine d Amru, qui multos pro se A thores , de praesertim Ebn-Abbas omnium celeberrimum, his verbis allegat:

367쪽

- --xo, et Discordes autem fuerunt inter feti,qui remanserant ex asseclis Iesu efmulque congregati elegerunt tres ex suis, O inclaserunt eos in quadam domo , dicentes et Non egrediemini hinc , donec indicetis nobis quid sequi debeamus circa Iesum . Perman ferunt autem ibi hi tres quamdiu voluit Deus e deinde egress Ant, sed non conuenerunt in eadem sententia, di dentes inter se. Trimus eortim dixit: Ipse es Deus , praeter quem n ullus es Deus s descenditque a Regno suo , ct ingressus es in uterum Maria et ex quo egrespus , Doluit manifesare creaturis potentiam suam. Sequuti sunt igitar huius primi sententiam plures homines. Secundus vero dixit primo es sicut tu dicis. Ego dico , illum esse Filium Dei. Hunc etiam se nutisunt multi mortales. Tertius autem

dixit secundo et Non es ficut tu dicis et Ipsi

enim

368쪽

Prodromi ad

enim es seruus Dei , ct Verbum eius , quod immisit in Mariam ,.Spiritus procedens ab eo . Sed huius sententiam non sequuti sunt nisi pauci et xateri vero inmiertim in eum , O in eos , qui adhaeserant illi , dix runtque eis et Trofecto occidemus Tos , nisi adhaereatis nobis. illi eis obsequi recusauerunt , perventes in asidiendo , Iesum Filium Maria, effle Uerbum Dei, es Spiritum

eius , quem Deus fine Patre creaverat. Η-ctenus fabula : quam etiamsi veram historiam esse concederemus . esset tamen potius pro nobis, qua m contra nos. Nulla enim ratio affertur , cur potius tertius ille verum dixerit , quam duo priores: maioremque fidem merentur duo, quam unus a praesertim quia hunc unum pauci sequuti sunt; illis autem duobus fere omnes adhaeserunt. Neque vero probabile

est , perm i sisse Deum , dum de Religione

vera promulganda ageretur, ut non solum in ea suscipienda, sed etiam proponenda fere omnes errarent. Praeterea, si res recto perpendatur, sententia secundi

amentis Christum esse Filium Dei, non est di-

369쪽

est diuersa a sententia primi , rmantis e sie Deum. Vel enim intelligebat de filio Dei naturali: & hic, ut superius probauimus, necessario est Deus. vel intelligebat de Filio Dei per gratiam sadoptionem. Eoc autem esse non pintuit, quia coincidisset cum tertia sentenistia et omnis enim seruus Dei, & iustus, qualis erat Christus, est etiam filius Dei Per gratiam, ut concedunt ipsi Mah metani. Ηuc accedit , tertiam etiam sententiam cum prima & secunda conuenire, dum assirmat Christum esse non solum seruum Dei, & Filium Mariae screatum sine Patre , quod non est contra veritatem et sed etiam, esse verbum Dei, & Spiritum eius: quod necessario probat illum esse Deum, ut in verbis AD corani explicandis demonstrabimus . Vides igitur Mahumetanorum fabulas de commenta, in caput ipsorum recidere, seque ipsos gladio suo iugulare, dum volunt sentcntiam de Christi diuinitate

Christianae religioni esse coaevam. id

Sed ut id , quod proposui, serio agam g dico,

370쪽

3s Prodromi ad dico, irrefragabile esse diuinitatis Christi testimonium , perpetuam Christian rum traditionem ac fidem , totiusque mundi sensum ,-consensum de illa 2 Primo enim, Euangelistae , caeterique Apostoli , qui sacros Testamen ii noui libros scripserunt, quos etiam Mahumetani venerantur , Christum verum esse Deum , Deique proprium :ac naturalem Filium, manifesto docuerunt: ut modo

vidimus . . .

. Secundo, Scriptorea Christiani, qui Apostolos subsequuti sunt usque ad haec tempora, &per singula secula plurimi

floruerunt,semper Christum verum Deu, verumque Dei Filium appellauerunt, &talem credendum esse docuerunt: ( quavis aliquos Ilererodoxos ab hac veritate disiensisse non negemus . Non est quod in ijs recensendis immoremur et extant

enim eorum libri, & possimi Mahumetanis facithostendi .

- :' Tertio, Concilia omnia generalia (&Praeterea particularia multarum Proui clarum ex toto ter rarum orbe colleeta,

SEARCH

MENU NAVIGATION