Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

in quibus Principes & Doetores Chri ctianae Religionis una cum Pontifice Romano, vel illius Legatis Conuenere sChristi diuinitatem semper professa sunt, di propugnauerunt. Et quidem de primo Concilio Niceno, in quo Christianae

Fidei Symbolum pro Christi diuinitate

manutenenda contra Arium, Episcopi totius Orbis proposuere , Mahumetani ipsi nobiscum conueniunt.

Quarto, omnium gentium a Christi fide alienarum semper fuit , di hodie

etiam est communis sensus, Christianos credere , dc colere Christum, ut Filium Dei naturalem, & verum Deum. Mamhumetus ipse in Alcorano saepe Christianos redarguit ob hanc ipsam causam . Neque loquitur de aliqua peculiari eorum secta, sed de Christianis uniuersis in genere. Porro si interrogentur, non solum Mahumetani, sed etiam Iudaei, &Ethnici totius orbis de hac Christianorum fide , omnes vltro fatebuntur remita esse. IIabemus preterea veterum, .non se

372쪽

3s6 Prodroci asi

lum Ηebraeorum , sed etiam Idololatrarum testimonia, ut Cornelij Taciti, Sueto nij, Plinij,& aliorum, qui primis Christianae Religionis seculis scripserunt. Ili omnes uniformiter testantur, Christum a Christianis, ut verum Deum, cultum fuisse: & propter hanc fidem, suppliciis, . di nece eosdem fuisse mulctatos. Postremo, si interrogentur hodie omnes Iudaei, cur Patres eorum Iesum Na-

Earenum occiderint, omnes uno orerespondebunt, quia Deum , & Filium Dei se faciebati & id accepisse se a suis maioribus, & ex libris eorum ipsorum , qui vel Christi aetate, vel non multo post, hoc idem testati sunt.

373쪽

Messiam , nempe Christam,

futurum esse Deum, v terum Iudaeorum iesimo se ostenditur.

Caput Decimum septimum.

Vamuis hodie Iudaei , Messiam, quem frustra

expectant, futurum esse Deum negent et antiqui tamen Magistri, de Doctores eorum aliter senserunt , & docuerunt , ut patet ex eorumdem testimonijs , quae in libris . Thalmudicis continentur. Hic ego praemcipua referam.

374쪽

3 3 8 Prodromi ad

Primo , in 'idras Tehillim , super

Psalmum 36. v. Io. Quoniam apud te es fons dira, in lumine itio Gidebimus lumen. Dixit R. Iohanan r Ecce lasgati sumtis captivitatibus,ct redemptionibus (adest, multoties captiuati , dc redempti sum us avariis ex nostris Ducibus) : non quaerimus vltra ut illucescat nobis caro S sanguis , sed Deus ipse oscut scriptum es in Psalmo I 18 Dominus Deus , O illuxit nobis . Et dicitur Isaia cap. I. Israelsalvatus erit in Domino , vel per Dominum, salvatione aeterna. Contanat huic R. Abba in derescit hRabba , super illud Genesis cap. I. In principio creavit Deus Caelum , O Terram , dicens: Hoc es quod scriptum es in Daniele cap. a. Et lamen cum eo es. Hoc es Iumen Regis Messa. Etsic etiam dicitur GaI.S6. U. 1 o. aevia tecum ect fons ita, ct in lamine itio videbimus Itimen et Hoc eri lu

men Regis sMessia . Vides hic Messiam

aperto praedicari ut Deum , cum ab eo ventura sit salus aeterna Israeli, quae tamen a Deo ventura esse dicitur et quemadmodum dixit R. Ammi in Midras

375쪽

abcra , introducens Deum ita loquentem cum Iudaeis et In futtiro ego saluabatos in substantia mea , fictit dictum est Isaia cap. H. Urael salvatus erit in Domino saltiatione aterna. Porro si Messias futurus erat purus homo, sicut caeteri, qui red merant Israelitas a captiuitatibus: stulte precati fuissent ijdem , ne ultra illuc sceret eis caro & sanguis , sed Deus ipse Secundo , in Midras Seir Hascirim a se a verba cap. I. Extillabimtis , es iatabiamur in te. R. Abbin vult dicta fuisse a Ierusalem , quando audiuit illa alia ver ba apud Zachariam cap. s. Ecce Rex rtivae veniet tibi insus , es saluatus. Et Ariptam fuit (inquit Zacharia cap. a. Cantas ctiatare Filia Sion, quia ecce Ego vellieni hasibilabo in medio tui , ait Dominus o ct cm. gregabuntur gentes multa ad Dominum lata, die illi : f erunt mihi in riptilam es habitabo in medio tuis O ficies quia Domitur exercitutim misit me ad te. In illa hora dia

376쪽

3so Prodromi ad

Isaia cap. 6. Et hoc es , extilia bimus, ct intabimur in te. Hucusque Glossa R. Ab-bin. Glossa autem R. Salomonis super illud Zachariae cap. s. v. o. Ecce Rex tulissueniet tibi: est haec : Non potes hoc exponi

nis de Rege messa. Et R. Abbu in Mi-

dras et aboea, asserit, haec verba Zachariae respondere illis Isaiae cap. 62. Dicite sua Sion et Ecce Saluator tvvs Denit. Ex dictis horum Doctorum simul col. latis, sole clarius est, Messiam esse Deum, nec posse ab ijsdem ullo modo negari. Cum enim dicat R. Abbin, Regem illum, quem expectabat Ierusalem, esse Deum Dominum exercituum, de ad hoc probandum afferat verba Zachariae C. E. ubi sine dubio sermo est de Deo vero: &verba eiusdem cap. s. quae,ut pronunciat vero R. Salomon, non possunt intelligi nisi de Messia, manifesto sequitur Mes stam esse Deum Dominum. Exerci

Tertio in ruidras DLillim , Psal. II. super verba illar Domine in Dirtute tticatitabitur Uxe dixit R. Chanina in no-

377쪽

mine R. Acha: Ipse Deus Sanctus Bene dictus , tribtiit Messa de gloria , Tel honore supremo: es hoc es et Domine in Tirtute inaia tabitur Rex. Dixit R. Nachaman: aetiis es se Rex gloriast Dominus exercituum ipse eri Rex gloriae . Et dixerunt Magistri n*ria Rex carnis O sanguinis i nullus induitur corona istis et Deus vero sanctus donabit eam Regi Messae . Rex carnis S sanguinis, nullus indnitur purpura eius. Et quam purpura Dei P Confesso , authoritas, reverentia, latis, O decor. Et de Rege Nessea scribittir et Magna es gloria eius ima

salvatione tua: reverentiam , O decorem pones , vel coaqvabis, super eum . Rex camnis O sanguinis nullus de subditis eius vocatur Caesar Augssus:S Deus Gocabit Messam , Regem nomine suo . Et quod es nomen eius P nin, Dbotiah ( Deus . Ei uis Rege messa scriptum est Ierem. iv, Et hoc es nomen estis , quo vocabunt ipsum Iehanah Insilia n. s. Udi autem obh- Ciant moderni Iudaei, etiam Irius en . Montem Mociam, loc

378쪽

3 6 a Prodromi ad

vocata fuisse hoc nomine : respondetur , non simpliciter , sed semper cum aliquo addito ita vocata fui me, itaut manifesto appareat, nomen Iehonali tribui his rebus non in recto, quasi ipsis conueniat esse Deum ; sed in obliquo , quatenus Deus in ijsdem locis seipsum, vel aliquod

opus suum peculiariter manifestavit . Caeterum nemo tam hebes ac stolidus est, qui putet ciuitati, vel templo, aut altari posse diuinitatem conuenire, sicut conuenit Christo, in quo diuinitas cum humanitate hypostatico uniebatura

Quarto, R. Abraham Aben EEra, existimat verba Psalmi M. Sedes tua , Deus ,

in sectistim sectili intelligenda esse de Mes.sia. Scribi t enim e Porro Utii dicit Derba icta , sedes tua, o Detis, in scultim se ii,

referenda esse ad Detim , attendat quod sev quens Versus hoc denegat , qtii ait et Dilexitii iinsitiam, O odisti itiquitatem I proptere Tnxit te Dens, Dytis inus. Ergo nece est fateatur,mMessiam esse Deum, cuius sedes manet in seculum seculi. Quinto, verba illa Zachariae cap. II. Et

379쪽

Et respicient ad me,quem transfixerant ei In

Mas heth sacra , distinim quae incipit ,

Hachalii chammifici.h , exponuntur de Messia:& tamen ibi ille, qui ea profert, vocatur in principio capitis , Dominu/extendens Calam , es fundans terram , ct ingens spiritum hominis in eo. Quod vero ibidem dicatur , Messias iste futurus Filius Ioseph; commentum est Rabbini. cum . Vnum enim tantum Messiam snon solum Christiani , sed Iudaei sapientiores in Sacrit scripturis agnoscunt , eumque ex Tribu Iuda, Ae filium Da vid. Et ita verba praedicta Zachariae tri-huuntur Messiae filio Dauid , in Berescii, Rabba . Nonnulli ad hoc testimonium

tam clarum obscurandum, sacrum textum corrumpere ausi sunt, scribentes pro seu Veni : ct aspicient ad me a tubae L: a picient ad eum: Ηos tamen legitimi textus Ilebraici de transsatio septuaginta Interpretum , atque etiam Targum, manifestae fraudis redarguunt. Alia Ηebraeorum de Christ i diu initate testimonia praetermitto, contentus

380쪽

36 Prodromi ad

uno argumento, quod ex eorumdem doctrina desumptum essicacissim h tractat Illustrissimus Dominus Ioseph Ciantes Romanus , Episcopus Marsicensis supra laudatus , in Tractatu de Sanctissima

Incarnatione diuini Verbi contra eosdem Hebraeos. Probat in hoc breui quidem, sed eruditissimo opusculo, ex Thalmudicis doctrinis, non repugnare, Deum naturam humanam assumpsisse,&in unica persona diuina duas naturas simul unitas fuisse, itaut idem Christus, Deus simul esset, & homo. Veteres enim Hebraei docent, &vt rem diuinitus reuelatam firmi ssime credunt, Deum ab initio decem Spiritus, seu intelligentias creasse, quas ipsi vocant ni vad Sephiroth. Ilis ita Deus unitus &coniunctus fuit, ut ex Deo & Sephiroth resultet v-

num totum; sicut ex corpore & anima unus homo: ex radice, seu trunco, & ramis una arbor: ex prunis di flamma unus

ignis: &quidquid dicitur de Deo, dicatur de Sephiroth : & e conuerso, quid-

quid

SEARCH

MENU NAVIGATION