Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

sed tantum humanitatem, seu naturari humanam , tamquam terminum assumptum a persona diuina . Verum insurgit contra nos Ahmedargumento non contemnendo, dicens r

P on fuit Adam , eo quod Deus insus uerit in eo de spiritu suo , Dei s, O homo ; sed ,

totus homo et ita etiam Christus erit totus homo Respondeo primo , Comparationem non bene currere: Nam non dicit Alcoranus, Deum inspirasse in Christum de spiritu suo : sed inspirasse de spiritu suo, vel spiritum suum, & verbum suum in Mariam. Deinde , non dicit Moyses, Deum inspirasse in Adam de spiritu suo, sed inspirasse in faciem eius spiraculum vita & ideo Adam non factum fuisse, seu euasisse Deum & hominem, sed hominem tantum , habentem animam viventem . Certum est enim apud omnes , Deum

402쪽

38 Prodromi ad

Deum non communicasse Adae spiritum suum , vel aliquid de suo esse, sed tantiam creasse in eo animam viventem, & rationalem et hoc vero facit quotidie cum omnibus hominibus, qui tamen non propterea dicuntur Spiritus Dei.

Iahias filius Salam, putat Christum v cari Spiritum Dei, , a M F. quia ipse Dit fine carne , idest creatus fuit fine concursu viri, seu opera carnali rquasi per hoc debeat spiritus appellari . Sed eodem modo, immo multo magis etiam Adam dici posset Spiritus Dei :creatus enim fuit a Deo sine opera non solum viri, sed neque feminae. Christus porro fuit verus homo sicut caeteri, conmstans corpore & anima. Quod si ratione animae vocandus esset Spiritus Dei retiam caeteri homines ita essent apppellandi.

Ah med filius Moliam med Thaleb tenusis, magnus Alcorani commentator, dc Commentorum ac fabularum insignis archi tectus, affert alias aliorum expli

404쪽

3 8 6 Prodromi ad

Aa, annulli explicant spiritum ab eo, sussationem ab eo e quia scilicet Gabriel Asyauit in interulam Maria. S caucepit , ira valeate Deo. Dicit igitur , er Spirittis ab eo et es hoc quia Gabriel in spiritus , S s alia es ventus egrediens a Spiritu. Et dixit Ab Obeid , riseus fuit homo vivens per Civiscationem factam . D o . vendit hoc dictum Alsaddi Et Spiritus ab eo , ides creatus ab eo , de apud se. Alip dicunt , Spiritum ab eo

405쪽

ab eo , Animare misericordiam ab eo. Consiluit enim Deus Iesum misericordiam soquentibus eum , O credentibus in eum o .

OBendunt hae Uerba Sura de Disputatrice eo roboravit eos Spiritu ex se , ides furtes reddidit eos misericordia exse. AI3 dicti vi , spiritum Animare revelationem , quia re-tielauit Deus Maria susum nuncium et Osabrieli inspirauit, seu reuelauit insufflationem et ipsi vero Iesu reuelauit , seu dixit, Esto, es fuit. Alb volunt Diritum signiscare Gabrielim s Uisensisset e ct Verbum eius , quod ipse immisit in Mariam, O immisi etiam iliud in eam spiritus . se, nempe Gabriel: AIb dicunt Aniscare Spiritum tuo viviscatus fuit Adam. Creavit enim eus spiritum , es formam dedit illi , misitque illam ad Mariam, O ingressus es in os eius , fecitque ilium Deus spiritum ( seu animam Iesu . Dixit Obaitis explicans

verba Alcorante Et cum accepistet Dominus tuus assise Adam , m. accepit eos, deinde posuit spiritum in pectoribus eorum , O reddidit eos loquentes, ac rationales et Fuit au-. 'tem Spiritui Iesu ontis ex illis Diritibus , B b a quoi

406쪽

3 8 8 Prodromi ad

quos comprehendit pactum Dei e misitque illam ad Mariam , ct intravit in eam. Non est, quod his tot ineptus respondeam : nemo enim erit, qui non aperthvideat, nihil ad rem facere, & e se nimis misera effugia Sapientium Mosse- morum. Quamuis enim Mahumetus saepe & rotundis verbis neget in A lcorano, Christum esse Deum , vel Filium Dei ;nihilominus, dum illum, Verbum Dei, di Spiritum Dei appellat, sibi ipsi contradicit , & quemadmodum consueuerunt Impostores, minimo aduertens quid dicat, inuitus veritatem confitetur. Velit enim, nolit; si Christus est Verbum Dei ,& Spiritus eius, seu procedens ab eo, non potest non esse Filius Dei, &

Deus

Ηanc veritatem fatetur Thale biensis agnatam fuisse a quodam adolescente Christiano, qui erat sub potestate supremi Arabum Principis, Affronis Rascidi, qui regnauit anno Christi *86. de quo ita scribit: odibo oc e. Ut in ca

407쪽

Audiui Aleasmum Gennabiensem ita nam rantem . Habebat Aaron Rascidus adol sentem Christiantim odoribus aromamma perfusum , es pulcherrimum Utiliti omnium creaturarum Dei: O erat perfecti mus disciplina, O praedittis omnibus illis partibus,

quibus sbi quilibet aditum facere passi ad

Reges . Summopere autem cupiebat Raseiadus, ut adolescensseret Mahumetanus dised ipse hoc rectisabat. Pergit Author referre, quo pacto curaret Imperator adolescentem omnibus blanditijs , & delicijs ad sectam suam attrahere . At ille semper constantior in fide sua apparebat. Interrogatus a Principe, quid ipsum detineret ne Mossemus fieret: respondit; in Alcorano esse argumentum probans illud ipsum quod Mahumetus negat in eo: vocatur enim ibi Christus Verbum Dei ,

Bb s quod

408쪽

3so Prodromi ad

quod immisit in Mariam , & spiritus ab eo. Non ne, inquit, haece des Chrisiana , quod scilicet Iesus es pars ex eo , s nempe

Deo Ηoc audiens vehementer doluit Rascidus: cumque vocasset Sapientes, MDoctores, nullus ex eis potuit adolescentis argumentum soluere . Aduenerat

tunc sorto ex regione Chara sana vir quidam doctus in A lcorano, nomine Ab filius IIoseini. Hic iussu Imperatoris loquutus est cum adolescente Christiano, eiusque argumento audito, nesciuit statim respondere, sed iurauit per Deum, senihil gustaturum, donec responsum ad argumentum adolescentis inueniret. Ingressus igitur domum obscuram & tenebrosam, clausit ostium, & caepit legere

Alcoranum attente, donec peruenit ad

Suram, Gentifexa , in qua sunt ea verba: d ia, ais et Et subiecit vobis ea , quesnni in talis, O qua sunt in terra, omnica ab ipso. Tunc exclamauit elata voce, ut aperirent portam : dc egressus legit haec

verba

409쪽

verba adolescenti coram Rascido , de ait. Si ex eo quod Imases Verbum Dei , O Spiritus ab eo, es pars illius et sequitur 3πod

omnia , qua sunt in cali , O in terra, ctim snt ab eo ,sint pars illius. MC argumenisto conuictus adolescens , Mahumeti l gem amplexus est . mee ex Thal biensi.

Ego sane legi vitam Rascidi , sed nishil in ea reperi de isto Ganymede . O seruaui ibi tantummodo, Christianum quemdam medicum iuuenem ingeniosissimum, fuisse huic Imperatost in magno pretio, eo quod per venae sectionem illum ab apoplexia liberasset. verum quidquid sit de hoc S ineptissima fuit Doctoris huius Charasani responsio, etiam admisso crassissimo illo errore, in quo versabatur adolescens , qui putabat Christum esse partem Dei, quasi Deus posset

in frusta secari. Etenim non omnia sunt a Deo eodem modo . Quaedam enim sunt ab intra, ut cognitio , di amor et quaedam vero ad extra, quales suo tomnes creaturae, de quibus loquitur Alc Bb ranus . .

410쪽

3s a. Prodromi ag

ranus . Igitur non valet argumentum et Quae sunt in caelo, di in terra, sunt a Deo, di non sunt pars Dei: ergo Verbum, Ac Spiritus Dei, licet sint a Deo, non erunt pars illius. Sicut non valeret si quis di ceret et Imago picta, est ab homine ; &non est pars illius et ergo manus quae abscinditur ab homine, licet sit ab homine, non erit pars illius. Diuerso enim modo est ab homine imago picta , & manus abscissa. . Verum , relicto hoc adolescentis illius errore,quo nullum unquam Christianum laborasse puto: dico Christum vocari ab Alcorano & Mahumetanis Verbum Dei, de Spiritum Dei,& his nominibus ostendi non esse a Deo , ut opera ad extra, sed ut actus vitales ad intra: Spiritus enim,&loquutio, seu Verbum, sunt actus vitales in hominibus, & multo magis in Deo: non ita caetera opera ad extra. Et iam diximus,non posse intelligi Christum esse Spiritum, aut verbum Dei extra ipsum Deum et neque opus est hic id iterum

probare.

SEARCH

MENU NAVIGATION