Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

18 Prodromi ad

Alcoranumst cum in Alcorano ipso acci. piantur tam pro versibus Alcoiani , quam pro quolibet versu etiam Pentatateuchi, &Euangelij, vel alius sacri li-hri, ut patet in hac ipsa Sura g. v. Io. ubi asseritur,Iudaeos punitos fuisse a Deo, quia non crediderant in gna Dei, in occiderant Prophetas iniuisse, O rebelles fuerant Deo. Vbi quis dicat signa Dei, significare versus Alcorani e Caeterum luce clarius est , in versiculo allegato sermonem esse non de Iudaeis, aut Christianis, qui religione propria abiurata , adhaeserant Mahumetissimo, vel in Mahu- metum , aut Alcoranum crediderant rchi enim nunquam in Alcorano o Scrip urales appellantur: quem-

admodum neque illi qui ex Ethnicismo Nossemifacti fuerant, unquam insectantes vocantur: sed de Scriptura

libus simpliciter , & proprie, & qui relin

gionem suam retinebant.

Cum igitur post versiculum illum,quo religionum libertatem abrogari censent

42쪽

Doctores Mosse mi, in alijs pluribus vera sic usis sequentibus eadem libertas asseratur & probetur a Mahumetor dicendum est necessario , vel versiculum illum non esse abrogatiuum ; vel ipsum eundem abrogari per sequentes illi contrarios ;( nam per ultimam legem praecedentes leges vel abrogantur, sit illi aduersentur svel confirmantur, si cum ea conueniant rvel demum fatendum est, Mahumetum esse hominem leuissimum, de inconstantissimum, qui eadem toties probet, a C reprobet et & nihilominus etiam hoc dato, standum e stet ei, quod ultim, probauit. Sapientes Moste mi, ut aliqua ratione prophetae sui honorem tueantur, e sa lagine in prunas, ut prouerbio fertur, sese temere coniiciunt. Asierunt, in Suis ris, atque etiam in versibus Alcorani di sponendis, nullum rerum , vel temporum ordinem seruatum fui Te , itaut sit in eo perpetuum fero et Drap et nemque sciri possit, quonam tempore quaeli-het iura tradita fuerit: & virum ultimam ante primam; mediam ante ultimam,vel pri-

43쪽

3o Prodromi ad

primam: primam ante ultimam, vel mediam Mahumetus acceperit et & sic dereliquis Suris. Et eadem ratio est de versibus eiusdem Surae: neque enim certum est , primum versum illius traditum fui s. se ante secundum , vel ante quartum, vel

vltimum et & fieri potest, eum, qui est

ultimus, primo loco, vel secundo, vel quinto traditum fuisse. Iloc posito, respondebunt, versus omnes, qui libertatem religionis concedunt, traditos fuis se ante illum , quo eadem libertas abrogatur, quamuis in Alcorano hic praeponatur,& illi postponantur. IIac regula , ab innumeris contradictionibus, quae in Alcorano sunt, ipsum vindicant , etiamsi non possint per eam neque Mahumetum, neque Alcoranum, neque fictilium Deum illum , quem Alcorant authorem faciunt, a leuitate, inconstantia, & apecta stultitia vindicare. Porro fundamentri huius tam portentosae opinionis est; quia AIcoranus reuelatus fuit Mahumeto a Ii-quado per singulos versus, aliquando per

44쪽

integram aliquam Suram,partim Mecc , partim Medinae , spatio viginti trium annorum. Quoties vero versiim aliquem , vel Suram, a Gabriele oretenus accipiebat (non enim in scriptura aliquid ei dabatur, sed Gabriel ex Alcorano, quem his, aut semel in anno illi ostendebat, versus, vel Suras eidem legebat iubebat Amanuensem suum, a se audita in papyro ex scri be res ille vero quod scribebat, confusim in cista reponebat. Post obitum autem Mahumeti, Abubacar, Ac Omar illius successores, omnia simul

collecta, in unum volumen redegerunt, nullo ordine rerum vel temporum seruato : itaut plerique Doetores asserant, primam Ascorani Suram esse illam, quae posita est in eodem, nonagesimo sexto

loco, & incipit; oc

o -- . ni JL. .' Lege in nomine Domini

tui, ortii creavit: creavit hominem. Alij tamen aliter sentiunt. II inc & de loco,&tempore Surarum maximum est inter

45쪽

3 n Prodromi ad

Expositores dissidium, Illam enim,quam aliqui volunt traditam fuisse Meccae ante Ηegiram si alij Medinae postΗegiram traditam assirmant . Aliqui totam Suram Meccae , vel Medinae, reuelatam dicunt: alij partim Meccm parti m Medinae datam fuisse contendunt. Et hoc in omnibus ferh Suris contingit, ut patet ex ipsis earum inscriptionibus, & ex glossis Expositorum . Ex dietis colligitur, Mahumetum nullum unquam habuisse , vel reliquisse Alcoranum : sed ab Abubacro , dc Omare , post mortem eius fuisse confarciminatum aC concinnatum ex varijs membranis , &schedulis confusim collectis. Et nihilominus in ipso Alcorano centies legitur, Mahumetum habuisse, ostendisse , ac legisse librum integrum Alcorani, reprouocasse Meccanos ad faciendum li-hrum similem illi , vel decem, vel saltem unam Suram similem iuris illius. Quomodo possunt haec simul conuenire e

Petes : Si in AIcorano nullus ordo rerum, vel temporum seruatur , itaui nesciri

46쪽

Rest.Ahor. P. III. 33 sciri possit quid prius, quid posterius,

quoue loco, aut quo tempore traditum sit . quomodo ita fidenter Expositores asserunt, hoc ante illud, hoc post illud, hoc tali tempore vel occasione, hoc tali loco traditum fuisse e Respondeo, illos sequi in hoc vel traditionem, vel coniecturas. Ηinc Ahmed filius Mohammed Thalebiensis, in ipso exordio expositionis Alcorani : κ

pastio inscientia descensus fg. traditionis, seu reuelationis versus( Alcorani)θ qualitati, s seu status eitis, O hisoriae eius, ct causarum, propter quas traditus fuit. Et certissmum es non pUse homines aliquid circa hoc dicerei nisi ex auditu , Somebs et idest, nisi ex traditione, vel fama, &indicijs, seu coniecturis. At quam haec duo fallacia sint, ex eo agno scitur,quod cum omnes Expositores Mo-et flemi

47쪽

3 Prodromi ad

siemi profiteantur , se traditionem , &coniecturas , seu indicia sequi; frequenti s simo tamen inter se dissident , sibique

mutuo aduersantur.

Praeterea,si traditio sequenda est; quae fidelior & tutior traditio reperiri potest,qussim quae ab Abubacro, di Omare, qui

Mahumeto coaevi fuerunt, di res eius omnes penitissime nouerunt, Certo tenetur Ηi nimirum, adhibitis quatuor ex doctissimis Mosse morum , Alcoranum in eam formam, & in eum ordinem Surarum, & versiculorum redegerunt, in quibus nunc habetur. Neque ullus, nisi amens, sibi persuadebit, maiorem, & veriorem scientiam habuisse posteriores Mosse mos historiarum, rerumque Alco-ranicarum, & ordinis ac temporis earum, quam habuerint Abubacar, & Omar, S caeteri illi primi Mahutneti assecta, qui Alcoranum concinnavere, a que in versus & Suras disposuere. Ili certosi cognouissent unam Suram traditam fuisse Mahumeto ante aliam, nunquam

hanc post illam collocassent: neque Pomsuissent

48쪽

sui sient versiculum derogantem ante d8-

rogatum , cum derogatum antea traditum fuisse claro cognoscerent. Neque etiam probari poterit ab ullo cordato , primos illos Alcorani concinnatores sversus in schedulis, seu membranis, a se

confusim ac sparsim repertos, ita in v . num volumen congessisse, quemadmodum congeruntur olera , aut legumina

in ollam, vel cacabum, seu ligna in clybanum , sine ullo discrimine aut ordine ratioquin inepta ac ridicula fuisset illa Surarum , modo breuiorum , modo longiorum partitio,praefixo cuique peculiamri titulo, & notato etiam loco, in quo tradita est, numero versiculorum,quimbus constat.

Postremo non omittam dicere, fateri Expositores, duos esse versus in Alcorano, qui antequam traderentur, abrogati sunt per alios duos versus anteriores . Prior est agi. Surae a. qui abrogatur me v. a 3 . eiusdem et Posterior est v. 3 3. Sumrae 33. qui per v. so. eiusdem abrogatur. Quid autem magis absurdum , aut ridia C a culum

Diuiti

49쪽

3 6 Prodromi ad

culum dici potest, quam abrogari aliquam legem antequam feratur r itaui, quando fertur, intelligant omnes, illam non e sie obseruandam, & nullius esse roboris , vel momenti Licebit & nobis credere, per versum antecedentem, quo religionum libertas a Mahumeto conceditur, abrogari sequentem , quo eadem libertas tollitur. Verum, ne Cum insanis insanire velle videamur; satis nobis

erit, si illum ipsum, quo caeteras, praeter suam, religiones reprobat, ab alijs posterioribus , quibus illas iterum probat , abrogatum se i Se contendamus . Sed de his, quae ad hanc Alcorani abrogationem , & subrogationem spectant,&de alijs eiusdem Alcorani inspectionibus, vide quae in illius Protegomenis fusius disserimus. veram, quia ubi de religione agitur, standum est sententiae,communique sensui eorum , qui eandem religionem profitentur, praesertim si Magistri sint, vel Doctores illius et vltro admittemus, Christianam Religionem , quam usque ad

50쪽

Mahumeti aetatem veram ac bonam

fuisse Mosse mi confitentur; ab ipso Mahumeto in Alcorano reprobatam reiectamque fuisse : atque illi Eslamiticam , quam ipse instituit, vel vulgauit, substitutam. Indagandae tamen nobis sunt causta huius rei , quas Mahumetani duas assignant. Prima quia sicut lex, &religio Iudaica, quamuis bona esset, dc a Deo tradita, non tamen post Christi aduentum proderat Iudaeis ad salutem, nisi etiam in ipsum Christum crederent, de Euangelium amplecterentur et ita quantumuis Chiistiana religio bona e set a Deo constitutat post aduentum tamen Mahumeti nihil proderat Christianis, nisi etiam crederent in Mahumetum, & illius Alcoranum obseruare Ut. Secunda est, quia Christiani desciuerunt a fide, & religione illa , quam tradidit illis Christus et de Euangelicam legem in aliam a se inuentam commutauerunt. Iloc vero probant Mosse mi ex eo Praecipuo, quia cum Christus praeceperit in Evangelio credendum esse in Mahu-C s metum

SEARCH

MENU NAVIGATION