Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

3 8 Prodromi ad

metum venturum , & Alcoranicam legem illius obseruandam s Christiani vistrumque negant , ac reqciunt. Ad primam causam , puto me satis superq; respondisse in primo huius Pridromi tractatu et ubi euidentissim h probaui, neque , Christo, neque a Prophetis Mahumetum praedictum unquam aut somniatum fuisse et certumque esse& indubitatum ex omnibus Sacris Scripturis , post Christum , di Euangelicam eius legem, nullum alium Prophetam nouae legis latorem esse venturum e &Christianam Religionem , Christique Regnum Spirituale, ad finem usque Mundi perseueratura .

Ad secundam causam insequentibus capitibus respondendum est. Utrum

52쪽

Virum Christiani a sua i in

gione aberrauerint .

gumcnta , quibus id probat Mahume

rano .

Caput Secundum.

On semel incusat Mahumetus in Alcorano Christianos, quod ab ea religione , quam Christus illis praescripsit, desciverint , vel aberram uerint. In ipsa prima Sura , quae dicitur Aperiens , seu proaemialis, versu 6. orat Deum his verbis: C

53쪽

o Prodromi ad

i vi

illorum, erga quos benesus suisti: Non eorum , quibus iratus Dirii, neque eorum , qui erraverunt. Vbi Interpretes fero omnes Mahumetani constanter assirmant, nomine , erga quos Deus benescus suit,significari Prophetas & Fideles pra- Cedentes . Eoytim dero, quibus iratus fuit,. Iudaeos. Eorum denique , qui erraverunt , Christianos . Quia , ut scribit Thela-

biensis in hunc locum : ut Uu oaddi , ,

Et ab ise , qui dilauntse sse ChriBianos, recepimus pactum eorum fidest Religionem eorum et sunt partem eorum a diqva prascripta sunt eis. Itaque coniecimus inter eos inimicitiam ct odium usque ad diem resurrecti pilis. Deinde sura

54쪽

secta, disco sunt tu nulla in re eos cures et quia negorium eorum Dectat ad Deum et relinque eos in vortice suo Usive ad tempus et

b. .' Diviserunt religionem suam pervarietatem opinionum in eas O partem eius retinuerunt, partem reliquerunt . Et diuissent in sectas , O fecerunt schismata in illa . Iegunt et diuiserunt se a Religione sua s, reliquerunt illam, qua ijsdem a pracepta fuerat: ct hi sunt Iudaei, es Chrisia3i .

55쪽

a. Prodromi ad

fia ni. Sine eos in cortice suo, id es in erro- re stio, usque ad temptis , ides, etsitie ad mortem eorum. Haec sunt loca praecipua in Alcorano, quibus redarguuntur Christiani tanquam religionis suae desertores, vel corruptores ac deprauatores . Vtrum vero hi tantum scelus admiserint , di

tam grauem impietatis notam mereantur , nunc videndum est .

Suppono primo, Religionem non deseri, nec mutari , ex eo quod mutentur , vel tollatur, vel addantur in illa aliqui ritus , ac Ceremoniae. Nam ( ut ad hominem loquar etiam Mahumetus non pauca ex his mutauit, ut constat ex illis, quae abrogata sunt in Ascorano: & ex eo etia, quod cum a principio statuisset, ut assectar sui orantes, ad Templum Ierosolymitanum Conuerterentur , deinde post Hegiram mense decimo septimo, prae-

Cepit,. Vt mutato ritu, ad Fanum Mec- canum vultum Conuerterent. Biennio

etiam fere post Begiram, instituit ieiunium mensis Romadan. Et quadriennio post eandem, usum vini prohibuit. Et

demum

56쪽

demum anno sexto peregrinationem Mec canam excogitauit. In lege etiam Mosaica interdum facta est in ritibus, seu rebus Ceremonialibus, & puris legalibus aliqua mutatio . Nam, ut habetur ex libro a. Paralipomenon, cap. 3 o. Exechias Rex iussit celebrari Pascha mense secundo cum Sacerdotum, ac Principum conmsilio , ita tempore exigqnte quamuis Deus, mense primo celebrari praecepis- set. Ex quo patet, multo magis variari potuisse alios ritus, vel leges, quas homines ipsi constituissent, absque religio nis iniuria, si iusta aliqua causa intercessisset. Placet hic referre verba R. Moy sis in Prole gomenis suis ad Iad characah, quia multum faciunt ad rem nostram e Sunt Uero (inquit alia praecepta, qua insituta sunt post traditam Legem. Illa flatuerunt Prophetae , O Sapientes , atque per uniuersum Issael propagaverunt. HAius modi sunt, de lectione Columinis Esher et de lucerna Encaniorum et de ieiunio diei noni

Mensis Ab , fue Iuli, et de commixtione, O

de manuum lotiove . Eorum praceptorum

57쪽

Prodromi ad

vnnmquodque suas habet expositiones , Odesputationes. Hac autem omnia pracepta noua recipienda nobis sunt ,-observanda , illud Deuteronomi, cap. II. Non demelinabis a verbo , Sc. Neque vero es hoc addere quidquam praceptis legis , quod Tetat Lex Deuteronomi, cap. ia. Non addes super illud ,-diminues in eo. Ηactenus R. Moyses. Caeterum tam Iudaei, quam Mahumetani , nisi impudenter mentiri velint , dicere possunt, quot ritus ac leges in sua secta de nouo in dies addiderint, quot deseruerint , quot mutauerint. Neque vero hoc illis vitio vertimus, cum& apud nos idem aliquando contingat, di in eadem causa, sed non nisi ex nece serus, vel iustissimis rationibus, nos esse

fateamur,

Suppono secundo, neque Religionem mutari, ex eo quod in ea aliquae veritates ad fidem, vel ad aliquid fidei adnexum spectantes, de nouo proponantur, quae antea vel a multis ignorabantur, vel ad fidem spectare certum non erat. In hoc enim nihil de nouo proprio constituitur,

58쪽

sed tantum declaratur , vel proponitur id, quod antea verum erat , sed non dum notum , vel propositum. Dei enim solius est, res de fide credendas statuere, ac reuelare, id quod fecit per Sacras Scripturas , & per Maiorum traditionem . Huic aliquid simile euenit in qualibet etiam falsa religione . Nam in se

ela Mahumetana, v. g. multa recenter definita sunt circa Alcoranum; Creatusne sit, an increatus: circa attributa Dei; distincta ne sint abessentia, nec ne 2Circa Emamos , seu Chaliphas; virum tres

primi post Mahumetum fuerint legitimi;& alia huiusmodi. Ita in Ecclesia Iudaica Summus Sacerdos cum Concilio Sa-nhedritico, seu Consistorio magno,proponebat cunctis Israelitis , quid agendum, quid credendum esset, ut scribit R. Moyses in Iad Caeacah. traei. nam-rim , seu de Rebellibus ; his verbis .

Confisorium magnum Ierosobmitatiunca fundamentum es legis oratis. Hae sunt columnae doctrana , Inde prodeuntsaluta , ct iudicia in omnes Uraelitas , quibus credendum

59쪽

6 Prodromad

dum esse , ct parendum, Lex iubet. Et Malachias cap. a. confirmat idem illis verbis et Labia Sacerdotis etisadient mentiam , O legem requirent ex ore eius, quia sAngelus Domini exercituum es . Impossibile quippe est, saltem moraliter loquendo, ut statim a principio, quando lex aliqua traditur, populoque proponitur, ita innotescant omnia, quae in ea praescribuntur, ut nihil remaneat dubium, nihil obscurum. Hoc patet ex innumeris dubitationibus, &quaestionibus, quariu scitantur non solum a Iudaeis in lege Moysis, etiam circa res grauiores : sed etiam a Christianis in Evangelio , & a Mostem is in Alcorano, quae non possunt a priuatis determinari, ac definiri. Ideo apud Iudaeos erat Summus Sacerdos, di Consistorium magnum et & apud Christianos est Papa, seu Pontifex Maximus,& Concilium generale: quemadmodum

etiam Mahumetani olim habebant suos Chaliphas, &nunc habent Mophtinos, ad legis, & religionis quaestiones definiendas . Porro si qua huiusmodi ita definita

60쪽

finita proponantur , nullo modo noua inuenta appellanda sunt, neque mutatio

aliqua in religione faeta esse censenda est cum sit tantummodo declaratio, de propositio illius , quod iam ante erat in lege statutum , & notu, dc clarum quoad se, non tamen quoad homines, saltem uniuersos. Ita quod Concilium Ephesinum, v. g. definierit contra Nestorium , Beatissimam Virginem Mariam vere dicendam esse Matrem Dei , nihil mutauit,

vel addidit in fide Christianae hoc enim

iam certum erat in Sacris Scripturis, in quibus cum constet , illam esse matrem Christi, constat etiam esse Matrem Dei , cum Christus verh sit Deus. Sed hoc sortasse non ita omnibus innotescebat, imo ab aliquibus negabatur, a Nestorio scilicet, &asseclis illius. Concilium vero, ac Pontifex Romanus, gerentes personam totius Ecclesiae Christi a me, declarauerunt, Beatam Virginem vere esse Matrem Dei, eo quod ex Sacris Scripturis id manifeste demonstraretur.

Nullam igitur Religionis mutationem heri

Disit et et by Go le

SEARCH

MENU NAVIGATION