Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

Christiani nunquam Relationem suam Uniue saliter deserue

tatura.

Caput Tertium.

Ntequam ad ea, quae Mahumetus, &Mahumetani nobis obdisciunt, respondeam et

directo probabo, &ratione, & authoritate nostrorum, de ipsorum Mahumetanorum testimonio , Christianos numquam a prima religione sua uniuersaliter disces

72쪽

discessisses vel eamdem in aIiam comm

mutasse.

Argumentum demonstrativum huius veritatis est, quod nullo modo dici posest relicta, aut mutata religio illa, quae retinet ,& obseruat leges, & instituta ab Authore religionis primo proposita. Sed Christiani retinent, ac profitentur omnia illa, quae Christus ipsis ab initio proposuit: ergo nullo modo dici potest, eos religionem suam reliqui fla , vel comm tauisse. Maior proposi tio est per se manifesta. Minor facito probatur et nam lex, re religio 1 Christo instituta, in Evangelio, & caeteris noui Testamenti libris scripta reperitur ; vel habetur per perpetuam maiorum traditionem ,

quae ab ipso Christo , & eius Apostolis ad

nos emanauit. Atqui Christiani credunt, di operantur , dc credere, di operari profitentur iuxta id, quod in his lacris libris continetur, &ex hac traditione habe tur et ergo nullo modo dici potest , eos vel reliquisse , vel mutasse religionem

suam

73쪽

co Prodromi ad

Neque obest huic veritati, quod vel multi ex Christianis religionis suae leges

negligant , aut trasgrediantur et neque

etia quod non pauci ab ea ad falsas sectas desciscant, vel in eadem schismata di

haereses excitent, atque heterodoxos caetus instituant. Ηoc enim, & in Gente Israelitica, quando in ea vera religio colebatur , de in Mahumetana, cuiuscumque tandem farinae haec sit, euenisse atque euenire, nullus istnorat. Cum enim homines non sint impeccabiles, imo sint ad peccandum ex natura procliues: non raro delinquunt contra legem suam , &aliquando etiam, propria religione eiurata, ad alienam transeunt. Satis est, ut

multi semper sint, qui, de legem obseravent, Ac religionem custodiant, riteque profiteantur, Ac in ipsa religione nihil publice, & ex corum, qui illi praesunt, aut horitate approbetur, quod institutis eiusdem a Deo praescriptis aduersetur: aequod contra illa committitur, per publicam potestatem damnetur, a C punia- ur, vel parua dignit censeatur. Seterum.

74쪽

Refui. AD. P. I I. 6 iex ipso Euangelio constat,Christum pis-

dixisse , in Ecclesia sua non omnes futuros esiste bonos ac iustos: imi multos fore malos , de improbos. Id indicant para-holae ab eodem Christo propositae: Agri , in quo bono semini super seminata sunt EI Zania et Decem Uirginum, quarum quinque prudentes erant , t quinque fatuae: Conuiuib, ad quod ministri Regis congregauerunt bonos, di malos et Sagena missae in mare,&ex omni genere piscium Congrcgantis e & aliae huiusmodi . Et idem apertis verbis praedixit, in Ecclesia suae nouissimo tempore abundaturam iniquitatem, & frigidiorem euasura charitatem : & se, cum veniret ad iudicandum Orbem , vix inuenturum fidem super terram.

Secundo probatur directe, Christianam Religionem numquam a suis prose foribus desertam , aut mutatam fuisse. Nam si omnes Christianos doctores, &scriptores, qui ab ipso Apostolorum aeuo ad haec usque tempora de illa scripserunt, perlegamus ( non loquor de haereticis di

75쪽

wx Prodromi ad

licis,& heterodoxis), reperiemus in illis eandem doctrinam in substantia , tam quoad mores, quam quoad fidei mysteria doceri, quam in praxi semper seruatam fuisse, ex perpetuis Christianorum, atque etiam Ethnicorum, vel Ηaebreorum , istorijs & Annalibus inuenimus. Et quidem quod attinet ad mores, extra controuersiam est : semper enim habuerunt, & seruauerunt eamdem legem Dei in Decalogo propositam, eademq; Pra cepta moralia a Christo,& Apostolis tr

dita, & eamdem legem naturae mortalibus omnibus ingenitam . Quod vero ad fidem attinet, patebit ex inferius dicendis,ubi de Christianae Religionis mysterils, quae Mahumetus oppugnat, diseseremus . Nunc satis sit dicere et in articulis praecipuis, magisque necessarijs ad

salutem, di praesertim in illis, quae in

Alcorano damnantur . hodie Christianos omnes, etiam schismaticos, & haere- ticos. uniuersaliter conuenire: ut in Trinitate Persenarum , di unitate essentiae

in Deo: in Christi diuinitate, &eiusdem

76쪽

passione ac morte per crucem: in Baptismo, & alijs Sacramentis, saltem praecipuis: in integritate &authoritate Sacra-Tum Scripturarum , praesertim quatuor Euangeliorum et in Resurrectione mortuorum ; Iudicio uniuersali, Paradiso,dcGehenna, & utriusque aeternitate , atque alijs huiusmodi. Hoc autem euidenter probat, haec omnia ab initio ab omnibus credita fuisse : alioquin non potuissent omnes ubique terrarum , post tot sc hi smata , dc haereses, in ijsdem articu is fidei, si d e nouo ab aliqua tantum secta, vel

natione inuenta fuissent, conuenire . Videmus cnim in cae teris, unam Christianorum sectam ab alia abhorrere: &quod ab una de nouo statuitur, ab alia rebci , ac damnari e cum tamen in articulis a Mahumeto oppugnatis, omnes, absque

controuersia Conueniant.

Quod si ob bciant Mahumetani, non inueniri in Authoribus Christianis ab Apostolorum aetate usque ad haec tempora, semper eamdem doctrinam, etiam

quoad aliqua, quae spectant, ad fidem:

77쪽

6 Prodromi ad

v. g. quoad numerum Sacrorum Librorum: quoad visionem beatificam statim post mortem et quoad processionem Spiritus Sancti a filio , &c. Respondebimus primo: duplicis generis esse Autho- res Christianos: quosdam Catholicos, ct

Orthodoxos; quosdam vero haereticos, Bc heterodoxos. Quemadmodum etiam apud Mahumetanos quidam dicu tur l Sonnitae : quidam vero Sciaita et quorum primi habentur legitimi,&orthodoxi: secundi vero spu- rq , & haeretici. Porro quod apud hae reticos multa inueniantur diuersa, vel etiaaduersa ijs, quae Catholici profitentur , non est mirandum : Ideo enim haeretici sunt , di appellantur. Respondemus secundo, primaria fidei dogmata , qualia sunt , quae negat

Mahumetus , ab omnibus semper Orthodoxis credita, &praedicata fuisse et alia iavero nonnulla minus principalia, de quorum cognitio ad aeternam salutem

Diuitiam brum Cooste

78쪽

non est absoluto omnibus necessaria, non semper uniuersis nota fuere, quia scilicet, ut supra monuimus, etiam in vera religione quaedam mysteria, seu veritates, Paulatim Deus reuelat , vel manifestat per Magistros,& Praesides illius : Ηi autem, sicut apud IIebraeos erant tantum summus Sacerdos, & Consistorium magnum , seu Concilium Synedriticum , quod Ierosolymis residebat et ita apud Christianos sunt Summus Pontifex Romanus , & Concilium Generale , quod eiusdem Pontificis authoritate congregatur, & illius, vel Legatorum eius assistentia dirigitur. Impossibile autem est , ab hoc aliquid falsum , vel contra fidem, vel Legem diuinam, aut naturalem doceri, vel proponi: non tamen necessario requiritur, ut omnia, quae ad haec spectant, si mul proponat ac doceat; sed satis est ut ea credenda, vel seruanda proponat, quae paulatim ex diuino instinctu, & ex Sacris Scripturis ipsi innote-seunt.

79쪽

gs Prodromi ad

stianam Religionem non esse mutatam . Etenim iuxta regulam Alcorani, & Mahumetanorum , unusquisque debet iudicium ferre de sua religione , & consequenter Christiani de sua. Atqui hi constanter asserunt, religionem sitam non fuisse mutatam et ergo eorum iudicio in hoc standum est. Maior patet ex Sura g.

a dy Familia Amro . vers. 63. ubi

Mahumetus contendit, Abraham non fuisse Iudaeum, neque Christianum: nam Iudaei trahebant illum ad partes suas, Christiani vero ad suas. At ille virosque reprehendit ex eo, quod non debebant sententiam ferre,nisi de rebus proprijs: nimirum Iudaei de Moyse de Pentateuchos Christiani vero de Christo dc Euangelio.

Caeterum cum Abraham mortuus esset

ante Pentateuchum de Euangelium, impossibile erat Christianum illum, vel Iudaeum fuisse. Quamobrem nefas erat Iudaeis, dc Christianis de illius religione , ut de sua ipsorum, aliquid definire. En

verba

80쪽

o Scripturalis, quare disputatis de Abraham , cum non fuerit traditus Pentateuchus, o Euangelium , nis pos illum P an ergo non ivtelligitis p Eue oos disputatis de eo, de quo habetisscientiam ( explicat Gelaleddinus ri i e in 'de eo quod pertinet ad Ao m ct Iesum , , in quorum religione ac Ne vos me asser tis quare etiam dissutatis de eo, de quo non habetis scientiam P er Deus scite vos au-.tem nescitis. Non fuit Abraham Iudaeus , neque Christianus e sed fuit Orthodoxus s. Nasemus et neque fut ex Asioriantibus . E a Ine-

SEARCH

MENU NAVIGATION