Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

22 Prodromi ad

cap. 3 3. Utrum dolorum , O scientem infr-mitatem . R. Moyses,Ηebraeorum sapientissimus, in Iad Characha, traei. de Reg. cap. II. Agnoscit quidem duos Messias unum veluti figuram , nempe David filium Iesse: alterum autem verum & proprium, qui ab eodem Dauid erat oriturus: illum scilicet , quem tam Christiani, quam Mahumetani iam aduenisse credunt. Sic enim ibi loquitur R. Moyses, exponens vaticinium Balaam . Hic pro

phetia es de duobus Messiis et de Messia pri

mo , nimirum de Dauide, qui saluauit Israel de manti hositim suorum e S de Messia ditimo, qui dejijs eius futurus es, qui salvabit Urael de manu Fliortim Esau. Et cap.

I a. asserit , Iudaeos sine ulla traditione, ne dum Scriptura, ponere hunc Messiam filium Ioseph. Ait enim et in habent Sapientes traditionem de his , nis quatenus colligitur necessario ex Scripturae versibus. Hoc dicit R. Moyses, quia de eodem Messia videntur in Scripturis contraria praedicari . Nunc enim asseritur fore

pauper, afflictus, humilis, passurus dolores I

442쪽

tores, vulnera , mortemr nunc autem di

ues, gloriosus, seIix, victor , Rex maximus, cuius vita , & Imperium finem nullum habitura sint. Iloc coegit nonis nullos ex Iudaeis stulto sapientibus , ad duos Messias excogitandos : non animaduertens, vel nolentes animaduertere, unum eundemque Messiam in duplici statu a Prophetis praedici r nempe in statu vitae mortalis per tres ac triginta annos: de in statu immortalitatis, in quo semper erat perseueraturus . In prim quidem humilem , pauperem, afflictum, di doloribus, necique subiectum i in secundo vero, gloriosum , excelsum, dominantem, Ac immortalis Regni possessorem . Ηant veritatem Mahumetani ipsi cognouere,qui Christum Iesum,dum viveret, pauperem, a Iudaeis vexatum,sine Regno,si nepotentia,sine opibus fuisse fatentur: rediturum tamen in Mundum , gloriosum , & omnium Gentium Regem futurum, &vndequaque dominaturum

certissime credunt.

443쪽

I r Prodromi ad

usque ad hanc nostram aetatem perseuerat. Ηoc autem nunquam fecissent, aut facerent , si Iudam, . vel Titianum, vel alium nescio quem o vulgo sub imagine Christi , non autem Christum ipsum , vero crucifixum ac mortuum esse existi

marent. t . '

Quinto , accedit testimonium omnium Iudamrum, qui , ut Alcoranus ipse assirmat , sese Christum Iesum Filium Mariae legatum Dei crucifixisse, & occidi se fatebantur. Eodie quoque si interrogentur Iudaei quotquot in toto te rarum orbe dispersi reperiuntur, utrum maiores eorum Iesum Nagarenum , quem Christiani, de Mahumetani omnes

ut verum Messiam cognoscunt, ac venerantur , crucifixerint , dc occiderint romnes uno ore fatebuntur, remita esse, di se ita credere, semperque omnes maiores suos idem credidisse: & ita Doctores suos scriptum reliquisse et inter quos R. Moses filius Maimonis in lib. Iudicum Cap. II. scribit: Iesus mearenus visera est me Messias, ct decisus est per Domnm

444쪽

Iudici, e ct ille causa fret Ut rael deserti retur in gladio , es disse erantur reliquia ipsorum , ct deprimerentnr . Et in libro Sanhedrin distinet. tigmar Hadin r dixit Vla : Iesus Naetarentis propinquus fuit

Regno idest fuit o familia Regia) Sin

vespere Pascha crucis xerunt elim . Sexto , caeterae etiam Gentes, praeter

Christianos & Iudaeos, hoc idem tamquam certi siimum semper habuere. Co ne lius Tacitus inter Romanos Scriptores celeberrimus, lib. s. Annal. loquens de Christianis a Nerone interfectis, scribit: Author nominis eius Christus, qui Dberio imperitante, per Procuratorem Pontium Pilatum supplicio asseratis erat. Alios Alitho res Ethnicos huius veritatis testes asserre , superuacaneum existimo. Admiranda est igitur stupiditas , seu potius stultitia Mahumeti , ct Mossemorum , qui rem tam certam , &ab uniuerso orbe testatam, absque ulla prorsus ratione, aut fundamento, negare non Verentur. Porro si eam negant, quia indecens erat Chri-

445쪽

di Prodromi ad

Christo crucem ac mortem subire et ita deberent negare tot Prophetas a Iudaeis occisos, varijsque supplicijs affectos fui se et & Mahumetum suum tam indigna a Corasinis, & alijs Meccanis sustinuisse, tamdemque veneno a fimina Iudaea pro pinato per ij fle. Nullus vir prudens censet, poenam dedecus afferre, quam tumuis turpis sit, dc ignominiosas si non propter culpam, sed propter virtutem in seratur . Imo nihil gloriosius est , quam propter religionem , vel propter communem Reipublicae salutem supplicia etiam atrocissima, ac scelerotissimorum

propria , innocenter perferre. Ilic est sensus omnium hominu in prudentium , di ipsorum etiam Mahumetanorum. Si vero eam negant praeciso, quia Iesus erat

Messias, siue Christus : neque hoc potest aliquid subsidii illorum errori asterre spraesertim quia ipsi credunt, Christum

fuisse hominem tantummodo, ne C Mahumeto suo superiorem . Nos vero in

oppositum, ex hoc ipso quod erat Chri-

446쪽

stus, contendimus illum pati, ac mo tem subire debuisse ; quia id in Pentate cho ac Prophetis praedictum, &ab antiquis Ilebraeis traditum fuerat, ut in se- quenti capite ostende

mus.

447쪽

Christum multapassurum, ac vio

lenter moriturum Prophetae praedixerunt: veterumq;Hebraeorum dicta idem con- irmant,

Caput Vigesimum.

On licet de hac veritate dubitare, cum Christus ipse saepissime in Euangelio, eiusque Apostoli in suis si bris eam testentur. Lucae cap. 2 . duombus Discipulis euntibus in Emmaus, dixit Christus: O sulti, O tardi corde ad cremdendum in omnibus qua loquuti sunt Pro-

448쪽

pheta. 2Xonne hac oportuit pati Chrisum, es ita intrare ingloriam suam. Porro pro. nomen hac, refertur ad verba praecedentia: tradiderunt eum summi Sacerdotes , Principes no ri in damnationem mortis , di cruci erunt eum . Et ibidem loquens cum omnibus discipulis simul congregatis : Quoniam (inquit)Ascriptum es , esse apariebat Chrisum pati , ct resurgerea mortuis tertia die. In Actis Apostolorum, capite dixit S. Petrus Iudaeis et Deus autem , qui prantinctavit per os omnium Prophetarum pati Chrisum Duma , se impleuit. Et cap. i3. S. Paulus dixit de ijsdem Iudaeis: Nullam causam mortis inuenientes in eo, petierunt a Pilato ut interserent eum et cumque consummassent omnia , qua de eo scripta erant , deponentes eum de ligno , posuerunt in monumento . Alia plura sunt in nouo Testamento loca, quae idem confirmant. Et ne Mossemi putent, falso in illis Prophetarum testimonia allegari nonnulla hic de Christi passione ac morte vaticinia recensebo,

quae cum Christi, & Apostolorum inter Dd preta-

449쪽

18 Prodromi ad

pretatione conueniunt .

Primo , per immolationem Agni in vespere Paschatis, & per sacrificia crueta animalium, quae volibat Deus sibi o ferri , significatam , t praefiguratam fuisse Christi passionem, di mortem per

crucem, expressib habetur ex eo, quod Christus ipse vocetur in Evangelio S. Ioannis cap. I. Agnus Dei,qui tollit peccata inuodi: Et in Apocalypsi cap. s. . v Ioccisis ab origine Mundi. Et ex eo etiam, quod in eodem Euangelio cap. is . scribat S. Ioannes, non fuisse Christo in cruce crura confra sta, sicut duobus latronibus, quia scriptum erat et Os non comminuetis eae eo et quae verba de Agno illo Pa-

se hali dusta fuisse patet. Sanctus autem Paulus in Epistola ad Hebr. cap. s. & alibi, manifetie ostendit, victimas illas in sacrificium oblatas, & tot aspersiones ex earum sanguine, quibus Sacerdos populum lustrabat, nihil aliud, quam Christi occisione, di sanguinem pro humano genere effusum significasse: Christi, (in

quit ac seni Pontifex futurorum bono

rum I

450쪽

Refunaee. P. III. dis

rum, per proprium sanguinem introiuit se,

Secundo Psalna. s. praedicit David passionem Christi illis verbis: Adsitertiet

Reges terra, ct Principes conuenerant in unum , adversus Dominum, di aduersus Christi m et s. Id patet ex Aetis A poliolorum,cap. . in illis verbis: Conuenerunt enim vere in ciuitate isa adversus sanctum puerum tuum Iesum , quem Dumst , Herodes, es Pontius Pilatus cum Gentibus , O Toptius Israel , facere , quae manus ilia , ct constitim decreuertiniseri. Hic autem agitur de crucifixione,& morte Christi. Tertio, Psalmus a I. fere totus pertinet ad ea , quae passus fuit Christus. Id patet ex testimoniis ex eodem Psalmo desumptis, quibus quatuor Euangelistae utuntur in Christi passione, & morte per

cru Cem enarranda .

Quarto, Isiliae caput 3 3.quod incipiti uis credidit atiditui nostro, est verius historia, quam prophetia de passione, αmorte Christi. Quamobrem non filum Dd a ab

SEARCH

MENU NAVIGATION