Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

6 8 Prodromi ad

Ineptissime sano argumentatur Mahu- metus : sed velut sorex capitur indicio suo . Nam cum ipsemet vixerit longo tempore post Pentateuchum , & Euangelium, non debet serre sententiam de Iudaeis, & Christianis, & de religione eorum, & multo minus de Abraham, quem non nisi ridicule asserit Mossennim fuisses; & de quo multo iustiusquam ipse possunt Scripturales, utpote Abrahae viciniores , iudicare. Sed nobis satis est, quod fateatur, Christianos habere scientiam de Christo, & Euangelio:& consequenter ad eos spectare de viroque ferre iudicium . Consentit in hoc cum Propheta suo Alimedus filius Abdal-halimi in Apologia pag. mihi q q. ubi concedit unam quamque Gentem habere notitiam de suis rebus, praesertim ad religionem spe stantibus, deque hs decernere ac definire, ad illam pertinere. Do hic eius verba. d l vita

82쪽

veI nationem sunt emta , ct authoritates,

O hisaria illius , quem se sequi prostentur di quas ipse determinant ( vel potius, ipse res definiunt ac decidunt , quamvis alb

praeter eos has ignorent. Et apud Scripturales idem accidit e nam apud Itidaus sunt

Hisariae Hilleli, O Sammai , ct alia a maioribus traditae , quas ali, prater ipsos ignorant. Et apud ChriHianos sunt His-ria de Apostolis, S Comantino , O Concilio primo Iviceno,'seeundo, O tertio, di quarto , O quinto , alijs Concilisei era

83쪽

o Prodromi ad . alia Hisaria, quibus res definiunt Sapientes,

ac Doctores eorum , quamuis catera gentes

has ignorent. Quod si ita est, habemus ab Aduersariis decisionem litis secundum nos. Nam cum Christiani semper apud se retinuerint Bistorias, seu Annales , omnium rerum suarum ab ipsius Christi aeuo usque ad haec tempora, descriptas non ab uno,aut duobus, neque in una, vel duabus gentibus, sed ab innumeris authoribus omnium prouinciarum totius Orbis ; & hi omnes conueniant in eo, quod speetat ad substantiam Religionis: di praeterea cum habeant omnia Concilia generaliter celebrata ab uniuersa Chri iana Ecclesia, & successi nes Summorum Pontificum , qui sint Antistites, & ut Mahumetani Scripto

res eos appellant, , Ut e ta

alipha Chrisianorum , a Sancto Petro usque ad hoc tempus in Ecclesia Romana , di in alijs Eccleius successiones Episcoporum, & particularia Concilia serhquot annis celebrata reuidentissime con-- uinciis

84쪽

uincitur, Christianam Religionem non sui sse mutatam , sed esse nunc, semperque fuisse eandem, quae fuit a prima sui institutione, cum semper eadem in omnibus Annalibus &Ηistorijs Christianorum; in omnibus Concilijs generalibus; in omnibus Summorum Pontificum decretis; & in omnibus peculiarium nationum ( si heterodoxas excipias Concilijs,

eorumque decretis inueniatur.

Quarto, potest hoc idem efficaciter probari illis argumentis, quibus in prima

parte probauimus,Sacras ycripturas nunis quam fuisse quoad essentialia corruptas. Primo enim assignandae sunt personae , a quibus Christiana Religio corrupta , vel mutata est. Nam vel in hoc Christiani omnes conuenerunt, vel aliqui tantum. Si hoc secundum asseratur et non intelligitur corrupta religio, nisi quoad illos Particulares. Iloc autem non ossicit illi in uniuersum, ut iam supra dictum est. Quod vero omnes simul conuenerint neque authoritate , neque ratione ulla Probari potest . Cur enim omnes simul

85쪽

yx Prodromi ad

conspirent, praesertim cum sint peno innumeri , & per totum Orbem diffusi , replerique non tam linguis & regionibus, quam genijs & moribus inter se dissili ,

ad religionem suam mutandam , vel deserendam e Preterea , cum semper in Christiana Ecclesia Pontifices Maximi, Patriarchae, &Episcopi praefuerint, reperpetuo Concilia Generalia, vel Prouincialia, vel Dioecesana ad eandem in sua puritate conseruandam celebrata sint . in quibus Concilijs etiam Impera tores, Reges, Ac Principes, vel eorum Oratores, seu Vicarij, una cum Romano Pontifice, vel eius Legatis interfuerunt: nonnisi summae dementiae est credere, Christianos omnes ad mutandam , vel deserendam propriam fidem conuenisse. Extant nunc, Dei prouidentia, praedicta fere omnia Concilia, tam ante Constantinum, quam post illum celebrata, una cum Constitutionibus Summorum Pontificum et & in illis semper cognoscitur idem religionis tenor, eadem doctrina seadem fides . Eoc idem confirmatur

86쪽

ex eo , quod semper in Republica Chri stiana ab illius P idibus adnotati sunt, damnati , ac puniti , qui aliquid noui contra religionem fidem moliri tentaverunt. Patet hoc in Ario, Macedonio, Dioscoro, Nestorio, Eutyche, Sabellio, Niclesio, Luthero, Caluino, &alijs in numeris , quorum prava dogmata vix pullulantia , a Summis Pontificibus, vel

Concilijs Generalibus, proscripta, & oppressa sunt et & plurimi ex Christianis

Orthodoxis, carceres, exilia, flagella, Cruciatus, necem passi sunt , ut aui tam fidem sartam tectam custodi

rent,

Quinto probatur et quia nu Ilum potest assignari tempus, in quo Christiani Religionem suam mutauerint, vel ab ea uniuersaliter discesserint, vel aberrauerint. Ηoc argumentum deridet Eottingerus, quatenus eo utuntur Catholici adprobandum Romanam Ecclesiam , de eius Pontifices,nunquam a siuo Principatu in Christiana Republica per haereum, aut falsam doctrinam excidisse. Quia di

87쪽

Prodromi ad inquit nequentes a gnaritem' sia quo

natus st Mahtimettis . O ridiculum caput , dc baculo potius , quam helleboro curandum s quasi vero ita metaphysice certum sit, Ecclesiam Romanam, Summosque illius Pontifices, a stiprema sua

aut horitate per haereticam falsamque do et rinam decidisse, ac Mahumetum natum fuisse. In Mahumeto est tantum dubitatio Circa tempus, non circa rem rSciunt enim omnes illum natum esse, &in rerum natura fuisse. In Ecclesia Romana, iuxta IIottingerum eiusque congerrones , dubitatio esset non silum circa tempus, sed etiam circa rem ipsam.

Apud nos autem, & apud alios plurimos nulla est huiusmodi dubitatio. Quia vero hoc argumentum a tempore, est essicacissimum , quando de re ipsa dubitatur, ideo fusius a nobis in sequenti capite tractabitur.

88쪽

sson posse a gnari tempus , quo Chri ani Meligione uam mutauerint, aut deserauerint .

Caput inarrum.

I quaeramus a Mahumetanis , quandonam Christiani a fide ac religione sua discesserint, nullum sano certum ac suum re- pus poterunt assignare . Ex ijs tamen , quae supra diximus,cap. i. cogentur fateri , usque ad Mahumetum Christianam Religionem bonam sanctamque fuisse. Ηoc probat in eorum

89쪽

q, Prodromi ad

sententia vaticinium illud in prima par te allatum de tribus Montibus, Synai , Seir, & Pharan. Sicut enim religio Iudaica, per Synai significata, perseuerauit,& hora usuit usque ad Christum : ita

consequenter Christiana, per Scir ad um-hrata , perseuerare debuit ut bona usque ad Mahumetum , Cuius secta per Pharan demonstratur. Iloc etiam probat param hola de operarijs vineae a Christo proposita , iuxta falsam Mahumeti explicationem , quam supra ex Albochario retulimus : qua asseritur,Iudaeos operatos esse in Pentateucho usque ad Euangelium; & deinde lassatos fuisse, & rec pisse mercedem suam. Christianos vero operatos esse in Evangelio usque ad AI-coranum it dc deinde lassatos fuisse, & re cepi ste mercedem suam. Si tam Iudaei, quam Christiani, receperunt mercedem suam ; necessario infertur, quamdiu operati sunt , bene operatos fu i sse , & consequenter bonam fuisse religionem eorum. Hoc denique probant verba Surae I S.

90쪽

r-. Aiathsai di ia mi liis , Omni termino libere delebit Deus quod vo- Itieris, ct Amabit: O apud eum in mater libri e per quae manifeste ostenditur , tuis aeta Mosse morum explicationem , unicuique ex tribus nationibus, nempe Iudaeis, Christianis, de Mossem is ipsis, traditum fuisse suum librum ; videlicet primis Pentateuchum , secundis Euangelium, tertijs Alcoranum, qui duraturi essent, quamdiu in ipsis vera religio per seueraret. Ηos autem libros eamdem religionem quoad substantiam continen tes, nihilominus a Deo mutandos quoad leges ac ritus: interim tamen veram religionem in aliqua ex his Gentibus succes.sivo perseueraturam : quemadmodum asseritur etiam Sura Issi favis Apes: v. sq.t- -- baudi di L. ah

Et imus (id est Dei) es id quod in caelis , O in terra reperitur et es Religio illius es pe

Diuitiam brum Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION