Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

501쪽

d o Prodromi ad

hoc facere libere, & ex propria eleetione. Secunda et neque allicere fideles ad fidem, neque adornare illam in cordibus eorum , neque obdurare Corda eorum, aut aures eorum aggravare, aut oculos excaecare. Tertia Summum Po-tificatum non esse alligatum nisi uniuerasitati Gentis, sine determinatione primogeniti familiae. Quarta et Paradisum,& Gehennam nunc non esse creata . Quinta et Deum non creasse infidelitatem et nam 'creare infidelitatem , esset infidelitas . Decimo in Glachetitas, asse

clas Amrui filij Bahri Glacheti, qui fuit

ex privstantissimis Moladelitis, & congessit libros eorum . Discessit a Socijs suis per quasdam opiniones, quarum prima fuit: Damnatos ad Gehennam non moraturos in ea semper, sed transituros in naturam ignis r ignem vero attracturum esse ad seipsum damnatos, absque eo, quod ullus ingrediatur in eum. Secunda et Quemlibet hominem, ubi cognouerit Deum esse Dominum suum , di

502쪽

Mahumetum esse Legatum eius, euade re fidelem , nec ad aliud obligari. Teratia et Alcoranum e sic corpus, quod possit transmutari aliquando in hominem, ali quando in bestiam . Tenuit autem sententa am negantem attributa Dei. Vndecimo in Chalatitas, asseclas Ebn- Atho ini filij Abu-Amrui Chalatitar : qui discessit a suis Sociis in quibusdam opinionibus, ex quibus una fuit : substantiam esse substantiam per priuationem : & similiter accidens, de nigredinem, dc albedinem e sie accidens, dc nigredinem , dc albedinem per priua

tionem.

Duodecimo in Gebaitas, dei Gl Tahammitas. Primi fuerunt ac

sectae Moham medi patris Ab , de filii

Abdal-Vahabi Gebaiensis: Secundi vero Abdal Salami Abu-hascemi. Asserueruli Deum loqui sermone a se creato pro renata, & vero sermone , cum vocibus praecisis, de coordinatione literarum . Negauerunt videri posse Deum sine oculis corporeis in Paradiso. AA-

503쪽

et prodromi ad

runt , hominem producere operationes suas per potentiam superadditam sanita ti corporum, &sospitati membrorum r&eum, qui peccatum aliquod mortale perpetrauerit, neque fidelem esse, neque infidelem: sed improbum , ac scelestum, ( Arabichia praevaricatorent i & si in eo mortuus fuerit , arternam Ge-hennae paenam subiturum . Postremo pronunciauerunt , Deum nihil celare seruos suos eorum , quae ipse nouit. -

Secta secunda ex Sectis Mosem,

gatio actionis verae in homine, tribuendo illam Deo: sunt autem variae scholae Gebari tarum. Prima appellatur iis la Pura , quae

504쪽

nimirum negat absolute homini actionem , & potentiam ad illam. Secunda Medias quae conacedit homini potentiam , sed omnino expertem actus. Porro, qui tribuit potentiae Creatae exercitium , & vocat illud meritum, non est Gebarita. Motagelitae vero vocant eum, qui non tribuit potentiae Creatae exercitium in inchoatio,

halam non Gebaritam Tertia, Gehamita, assecta Ge-hsimi filii Sephuani , qui fuit ex Gebarim iis Puris et & conuenit cum Moladelitis in negatione attributorum aeternorum quaedam vero addidit ex propria sententia. Primo : Non posse praedicari de Creatore attributum, quod praedicatur de creatura: hoc enim ostenderet similibtudinem esse inter creaturam, &Creat rem . Secundo et Dari scientias de nouo

productas in Deo excelso dia o v (

505쪽

Prodromi ad

non in certo, ac determinato loco , S tempore . Tertio et Tot esse latentias de nouo productas, quot sunt scibilia. Quarth et Hominem nihil pose, nec praedicari de eo facultatem activam ; sed cogi, ac necessario adigi ad opera sua: & carere potentia, voluntate, & arbitrio : sed Deum

Producere in eo operationes eius, sicut

producit in reliquis rebus . Quinto :PLemium , & par nam e sie per coactionem, sicut coacte fiunt opera. Sexto: Paradisum, & Cehennam leuiora fieri post ingressum animarum in ear & delectatione Beatorum percipi ex voluptate utriusque et sicut parna damnatorum pedicipitur ex eo quod apprehendunt mali in utroque (idebit in Paradiso Gehenna. Septimo: Eum , qui habet notitiam fidei in corde suo, & lingua negat eam, non esse infidelem ob negationem suam. Quarta Nagiaritae , assectae Hoseini filij Moham medi, cognomento Nagiari: cuius sententiam plerique Moladelitarum sequuntur. Et quamuis ipsi dividantur insectas, non tamen dissentiunt

506쪽

ueniunt vero cum Motagelitis in reiectione attributorum scientiae , potentiae svoluntatis, auditus, visus , & vitae. Cum Saphatitis autem, in productione opem rum . Et inter eorum asserta est et Deum

velle se ipsum, sicut nouit seipsum et velle item bonum, ac malum, &utile, ac noxium: & eum producere opera hominum , hominem vero per ea mereri. Denegant visionem Dei per oculos corporeos in P aradiso . Deinde asserunt Deum

conuertere virtutem, quae est in corde,

ad oculum , ut comprehendat ipsum Deum per cognitionem et & haec est visio Barguthitae autem dicunt, sermota nem Dei , dum legitur, esse accidens: cum autem scriptum fuerit, esse corpus.Zaaphranitar vero dicunt,sermonem Dei esse aliud ab eo : omne autem quod est aliud ab eo, est creatum. Mostadrahitae item dicunt, sermonem Dei esse aliud ab eo, & creatum, quamuis Mahumem

507쪽

g ' Prodromi ad

ius dixerit sermonem Dei esse increatum ; significans alium sermonem scriptum alijs charateribus ab ijs, quos nobis. tradidit. Quintas ab Dhararitae , O

ueniunt ambo in faciendo Deum otio

in assignandis attributis Dei per negationem priuationis , seu defectus Nam cum di- cunt Deum esse scientem, & potentem iiii tendunt dicere , non esse ignorantem , nec imbecillum . Tribuunt etiam Deo quid ditatem , seu formam quandam , quam non nouit nisi ipse et & desumpserunt eam ab Abu-Ηoneipha. Asserunt. Etiam, hominem habere sextum sensum, quo visurus sit Deum die Resurrectionis. Praeterea, Pontificatum competere etiam alijs praeter Corasinos: ita uidi simul conueniant Corasinus , & Nabataeus, praeferre debeamus Nabataeum , eo quod hic sit minor numero et & ubi aduersetur legi , possumus illum deponere.

508쪽

Tertia Secta ex Sectis Mosemi.

iicis: Saphatite. Hi iunx, qui constituunt in Deo

Attributa aeterna , nimirum scientiam, potentiam, vitam, auditum , visum, voluntatem , sermonem , gloriam , honorificentiam, bonitatem , beneficentiam , excellentiam , magnitudinem , neque disti nectionem vitam ponunt inter attributa essentiae, &attributa operationis. Quamobrem diuersimode inciderunt in sententiam,quq ponit similitudinem inter Deum,& creaturas . Diuiduntur autem in varias sectas, nempe.

Primi in Asia itas , asseclas Aly Abul-Ηasaui Ebn-Ismaelis Asclaritae . Ili statuunt in Deo sitiributa, sed

509쪽

d 8 Prodromi ad

amouent ab eo omnem similitudinem cum creaturis . Dicunt etiam , Deum. scire uniuersalia, dc particularia, nihilque ab eo usquam abscondi, aut esse illi impossibile siue in casso, siue in terra rnullamque inter eum& res creatas similitudinem intercedere: neque nosse quomodo ipse sit, nisi ipsum : sermonem vero illius reuelatum , esse increatum . Non concedunt homini actum , neque potentiam ad actum et sed volunt omnia prouenire ex motibus, & quietibus eius ipsum vero esse praedestinatum, Accoa- , Stum ad operandum . Autumant, sidelium infantes omnes esse in Paradiso . Haec secta admodum placuit, donec incidit disceptatio inter eum,dc inter Am-ruum filium Aasi. Nam cum hic dixi set ei: An Deus rationem exiget ab v Lo-

quoque singillatim e Respondit Abu- Musa Asclarita : Ego ita iudico . Dixit

ei Amruus: An ergo Deus praedetermina-

uerit me ad aliquid, dc deinde puniet me propter illud e Ita, inquit ille. Cui Amisruus: Quare e Quia, inquit, nullo modo

ille

510쪽

ille tecum iniquo aget . Quo audito Amruus obmutuit. Ex huius autem a L. seclis, quidam assirmant, impotentiam ad faciendum librum similem Alcorano, prouenisse ex parte mutationis fa- istae a Deo in illis, qui a Mahumeto ad

hoc prouocabantur et Hoc autem euenit praeter consuetum:'eX Parte narrationum , quae sunt in eo de rebus arcanis, &occultis.

Secundo, in Moselabebitas, idestri imitantes; qui asserunt dari similitudinem inter Crcatorem di creaturas et idcex his nonnulli inclinant ad sententiam

Halutitarum squi tenent, posie di-ninam naturam Cniri cum humana in eadem persona Dicunt enim, posse creatorem apparere in forma hominis, sicut Gabriel apparuit in forma hominis Arabis: & ostendit sese Mariae similem illi. Ad hoc vero confirmandum, alle- gant verba Mahumeti , qui dixit : b--O et Vidi Dominum meti

in pulcherrima Rura. Et ex Pentateucho id di

SEARCH

MENU NAVIGATION