Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

Foo Prodromi ad

qui traetant de fide, & operibus peream praestandis. In quibusdam tamen conueniunt cum Cham regitis , quae speetant ad summum Pontificatum . Porro Morgitae dicunt , non nocere cum fide praeuaricationem , seu inobedientiam; sicut non prodest cum infidelitate obedientia: & supplicium infidelis differri usque ad diem Resurrectionis.Quadrifariam autem diuiduntur, nempe in Ue Puros: Radritas:

Gebaritas, & est, . Garegitas. Porro Morgitae Puri , subdiuiduntur in Ianastat , qui fuere discipulii Ionae

532쪽

Ionae Damirensis . Ηic docuit , fidem esse cognitionem Dei , & humilem su-hieetionem eidem, & fugam inquirendi de eo plusquam opus si t,& amare eum

ex corde. Caetera autem opera obedientialia, quae sunt citra cognitionem Dei, non pertinent ad fidem: neque ea omittere , nocet veritati fidei, neque propterea aliquis a Deo punietur.

Obeiditas , asseclas Obeidi Almoetabi, qui dixit r Omnia peccata spraeter polythei an , seu plurium Dearumetillum sine dubio dimittentur: & si quis moriatur in fide unitatis Dei , nihil penitus nocebit ei ullum peccatum. Dicebant autem Obei ditae: Scientia Dei non , addit quidquam supra eum: & sermo eius non addit quidquam supra eum: &Deus habet formam hominis. Hsanitas , discipulos Asiani Cuphensis, qui censuit, fidem esse cognitionem Dei , di Legati eius , & confessionem eorum, quae tradita sunt ei a Deo , summatim, & implicite , non autem explicito, & enucleato . Fidem au-

533쪽

sox Prodromi ad

tem nec augeri posse, nec minui. Si quis dixerit et Scio Deum prohibuisse esum carnis porcinae: sed nescio utrum porcus, quem prohibuit Deus, sit haec ovis, an aliud animat: erit fidelis. Et si dixerit: Scio Deum pracepisse peregrinationem ad Templum Meccanum , sed nescio an hoc templum sit in India : erit fidelis. Porro Morgitae Cadritae, sunt assectae

Ghallani :& hi omnes conciliant doctrinam Cadriticam, & Morgiticam. Sed discedunt a Morgitis Puris in quibusdam. Dicunt enim primo: Si quis dixerit et Tertius trium (ides Trinitatem Chri-Hianortim tentierit non est infidelis , quamuis haec loquutio non usurpetur Publico nisi ab infideli. Secundo .r Fides est cognitio Dei, & humilis subiectio illi. Tertio et Negare Mahumetum , stat cum recta fide . Quarto e Oratio non pertinet ad cultum Dei. Quinto et Sola si des pertinet ad cultum Dei, deest simplex habitus, nec recipit magis di mi

nus ,

534쪽

nus. Porro Ab Sciamar Cadrita censuit, confessionem eorum, quae Deus T

velavit Prophetis, & Legatis, non ingredi in fundamentum fidei: Nullum habitum particularem ex habitibus fidei, vocandum esse fidem, aut partem fidei, sed omnes simul sumptos , eae fidem et Pra destinationem pendere ab homine, nec aliquid de ea reserri in Deum. At vero Gallanus filius Maruani Cadritae , Censuit fidem esse cognitionem Dei, & humilem subiectionem illi , & dilectionem

eius ex corde, & consessionem eorum , quae reuelata sunt Legato ( Mahtimeto . Cognitio autem haec in radice duplex est: Creativa, qua quis cognoscit, Mundo fuisse factorem, & animae suae creatorem et & haec cognitio non vocatur fides, sed cognitio altera, quae est acquis sita A t vero Morgitae Gebaritae, qui etiam dicuntur Thatibanita , eo quod assectae sint Abu-Thaubanis Morgitae scensuerunt, fidem esse cognitionem, de confessionem Dei, dc Legatorum eius,&

535쪽

I O Prodromi ad

omnium eorum, quae ab intelleini cognoscuntur esie facienda : quae vero cognoscuntur esse omittenda , non perti nere ad fidem: retributio enim pro ope ribus, tota pertinet ad fidem. Dixit vero in suis estatis Moliam medus filius Sciobe ibi, de Abu-Sciamar, & Gallan filius Meruanis Damasceni, &Ionas filius Amranis, de Alphadius Racascius,&Alattabius, de Salelius filius Amrui , ex

una concordique sententia i quod si Deus ignoscat uni peccatori in extremo Iudicio , ignoscet etiam omnibus peccam toribus fidelibus eiusdem conditionis. Conuenerunt etiam, quod fidelis punietur in die Iudich super pontem Sorat,positum supra medium Gehennae, de Pe tinget ad eum ustulatio ignis illius , &per hoc torquebitur iuxta modum culpae suae. Denique Morgi tae , & Charegitar, qui etiam dicuntur Dumanitae , eo quod asiectae sint Taumanis Abu-Moa-di; dicunt, fidem , esse immunitatem ab

infidelitate , di constare pluribus habiti

536쪽

bus , sine quibus omnibus , vel aliquo eo rum , erit quis infidelis: nullus tamen e rum singillatim dicitur fibes, aut pars fudet . Nullum peccatum,sive graue fuerit, siue leue, constituit hominem pratuaricatorem. Praedicti habitus sunt, cognitio , credulfias firma , sinceritas , chari tas, & consessio illius,quod tradidit Legatus (Mahtimettis . Porro, adorare solem&lunam,& simulacra , &alias res, non

est perse infidelitas, sed signum infidelitatis

537쪽

Prodromi ad Io s

ci, qui sequuti sunt partes Aly, peculiares praerogatiuas illi tribuendo et asserentes debitum fuisse illi summum Pontificatum ex authoritate,& ex testamento: de Pontificatum egredi non posse ex familia eius , alioquin fore tyrannicum , siue ab alijs usurparetur, siue ipse illum alijs relinqueret. Constanter pronunciant, Pontifices neces.sario im munes esse ab omni peccato tam graui, quam leui. Tenent etiam sententiam de separatione, vel communicatione , dicto, vel facto cum infantibus infidelium ,

538쪽

delium, & alijs ; exceptis iis,qui domi remanent, recusantes ire ad bellum: sed in hoc aduellantur illis quidam Zeiditae. Praecipuo horum subseetie, quinque sunt et vita risi Caifani, et UZaidi, et ab iasi Emaini, Ismaelitae: itali Golatae . Reliquae sunt harum rami. Quidam vero ex his inclinant ad principia Sonnitarum et alij ad sententias Motallelitarum et alij Assimilan

tium o

Porro Caisa uitae , discipuli Callani , qui fuit libertus Aly felicis memoriae, &iuxta quosdam, discipulus Moham medifilii Banaphiae : profitentur de eodem

Aly, quaedam, quae excedunt conditionem illius et quod scilicet comprehenderit omnes scientias et quod didicerit a Sendis populis Indiae arcana quaedam, in quorum summa continebatur scientia interpretandi occulta, ac recondita; &Cosmographiam, & Animasticam . Et inter eorum sententias est si Religionem

esse obedientiam hominis: fides, obedirebi, qua dicunt Emamn seu Pavtisces ita ut

539쪽

sos Prodromi ad

quidam eorum eo deuenerint , ut reliquerint iudicia legis post a Recu rationem obedientiae hominis. Quidam ausi sunt infirmare fidem de Resurrectione. Quidam tenuerunt sententiam de transmigratione animarum et de unione naturae diuinae cum humana: & de regressu hominis in hunc mundum post mortem . Hi autem in alias sectas diuiduntur, quae sunt Prima e Mochtari, , asseclarMochtari Abu-Obeidi, qui fuit primo Charegita, deinde Sciaita ,&Cai sanita:& asseruit Pontificatum Moham me do filio Iganaphiae post Aly, de occisus est post Basanum,&Ηosei num. Inuitabat autem homines ad eum , ( nempe ad Aso-

esse ex praeconibus, & sectatoribus eius, di ostentabat scientias fucatas, ac vanas. Cum aute Molia medus filius Η anaphiae illi in hoc consensisset, separauit se dei nisde ab eo. Inter eius (nempe Mochtari sententias hae sunt. Potest in Deum cadere mutatio sententiae, dum apparet ei alia

540쪽

fui. Alc. P. III. Sty

aliquid aliter, quam ante Cognouerat,& videt aliquid esse rectius eo , quod ante voluerat . Arrogabat autem sibi scientiam successuum futurorum , siue perreuelationem , siue per epistolam acceptam a Pontifice . Cum autem Socijs tuis aliquid euenturum praedixisset; si res euenisset , dabat eam pro argumento veritatis praedicationis suae. Sin minus: dicebat, aliter Deo de nouo visum esse. Inter ea, quibus vano stupore alios percellebat, erat quod diceret, se habere sedem antiquam , quam variegatis stragulis exornauerat, & asserebat e sie ex

reliquijs Aly Imperatoris fidelium , &habendam esse a suis loco Arcae filiorum

Israel. Cum autem aduersarios suos bello aggrederetur, adducebat eam in aciem, ac dicebat di Pugnate, nam victoriam, ac triumphum referetis: & in hac sede erit vobis securitas, & spes: Angeli vero descendent super vos, ad vos Co roborandos . Refertur historia de columbis albis, quae aparuerunt in aere . Praedixerat enim illis, Angelos descensuros

SEARCH

MENU NAVIGATION