Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

561쪽

33o Prodromi ad

dissolutio in partes , vel potitis oblivio sui ipsus , Del immAtatio , quoad aliqtiam parerem . Quartus I Jl ( I. itaut feruetur, eadem Aura seu species exterior . Sunt etiam viust Zandahei , ( seu Saddtic seu Manichai , assectae Manetis Zandahaei. Ηoc autem nomine vomeati sunt, qui habebant librum nomine usi Zand , quem Zoroaster laetabat descendisse ad se de Caelo. Quisquis vero libri huius dogmata sectaretur, appellam hant eum Zavdium e sed postea Arabice dictus fuit Zande tis. Porro qui dissident inter se circa ramos (ides circa res quae pertinent ad pracempta Iegis , non adsubflantiam dogmatum , vocantur Studiosisseti Scholastici,qui innituntur qua tuor princ i phs, seu fundamentis , nimirum : Alcorano ,:Sonnae,

seu libro traditio me consensui Do- istorum , &vi argumentorum , (seu rationi . Qui autem sequuntur Ilistorias, seu narrationes , sunt lacohe Arabicae

562쪽

non utuntur argumentationibus, & ratiocinationibus, sed fundant sententias suas in V, idest authoritate Scriptorum . Probabilistae autem Arab. incolunt Chaldaea,& agnoscunt pro Magistris Abu-Ηonelpham Noamanum talium Athalini, & alios. Ita autem appellantur , quia ad summum attingunt Iaciem argumentationis , di significationis, quae elicitur ex sententijs, & na rationibus . Aliquando vero praeferunt argumentum clarum Η istoriae. Absoluistus est: tractatus de Sectis Essamiticis ad laudem Dei, & cum auxilio eius. Ilaec sunt, quae de sectis Arabum antiquioribus Author hic valde inter Mahumeta nos celebris , alijque non inferioris notae scripsere: in quibus, resectis tantummodo, quae ad rem nostram nihil faciebant, integra fide omnia ex Arabico transferre conatus sum. Si quid vero est, in quo peccauerim non volens s leuissimi certe momenti erit. Adiuuit Lia me

563쪽

3 3 et Prodromi ad

me porro non parum D. Abraham Echellensis, qui earumdem sectarum Catalogum ab Ismaele tran statum, posuit in suo Eutychio vindicato contra Salde-num. Infelicissimo vero mihi successi fit, si IIottingeri Tigurini mutilum ,

confusum , atque infidelem catalogum sequutus fuissem. Superest, ut de recentioribus Mahu- metanorum sectis mentionem faciamus. Et quia de his ex ipsis Mahumetanis Authoribus nihil licuit habere, referam ea quae Authores nostri narrant, &praesertim D. Ricautus in Ηistoria, quam Conscripsit de praesenti statu Imperii Otho-

mannici. Ea enim, quae hic Author refert, fide omnino digna videntur, cum ipsemet inter Turcas, Regis Anglici Orator, diu familiariterque versatus fuerit, &ex eorumdem ore, di ex propriorum oculorum testimonio omnia reCenseat

564쪽

33 De recentioribus Malume- Ianorum Sectis. Caput Vigesimum quintum.

Cinditur primo Mahumetismus in duas celeberrimas sectas; Sonnitarum , & Sciaitarum. Prima trahit secu Tu Cas omnes , Arabes , &alias gentes innumeras . Secunda Persas habet propugnatores. Immortale, atque implacabile inter utramq; seetam odium intercedit. Sonnitae Sciaitas , Sciaitae Sonnitas anathematigant, detestantur, abominantur . Tanti Schismatis causae praecipuae hae enumerantur. Prima:Sciatistae reijciunt a numero Chalipharum , seu

565쪽

s 3 Prodromi ad

summorum Pontificum, tres; Abub crum, Othmanem ,& Omarem: Sonnitae eosdem recipiunt ac venerantur. Secunda , Sciaitae praeserunt m p Aly Mahumeto, vel sequant utrumque et Sonnitte Mahu metum G Aly,& caeteris Prophetis anteponunt. Tertia , Sonnitar arguunt Sciaitas, quod Alcoranum Corruperint, ac mutilauerint; de multo magis, quod illius pracepta non obseruent et Sciaitae tantum scelus regerunt in Sonnitas. Quarta, Sonnitar librum Sonnae, seu traditionum Mahumeticarum, qui res-Ηebraeorum respondet, tamquam sacrum,& canonicum agnoscunt; Sciaitae eumdem tamquam apocryphum,& fide indignum reiiciunt. Denique alis tera ex his fictis alteram plus a religione sua distare, quam Christiani,aut Iudaei ab eadem distent, assirmat. Vide sis, quae

diximus parte prima , atque etiam campi te praecedenti. Alias causas refert P. Vincentius Maria a S.Catharina Senensi, Carmel ita discalceatus in suo Itinere ad Indias Orietates

566쪽

tales lib. s. c. I a. Nimirum primo, quia Sciaitae dicunt, Deum esse tant3m authorem boni, Diabolum vero mali: Son-nitae autem duplex hoc principium req-

Cientes , unum tantum rerum omnium

authorem Deum agnoscunt. Secundo , Sciaitae, Deum quidem esse aeternum; legem autem eius temporariam volunt rSonnitie autem, pra sertim Arabes, legem quoque aeternam esse contendunt, quoniam a Deo ab aeterno emanavit. Tertio, Sciaitae negant, animas Beatomrum Deum in essentia sua intueri l in effectibus solum , qui ex eius attributis emanant, eumdem videre pronunciant a Sonnitae, quemlibet claro visurum este Deum affirmant . Quarto, Sciaitaris lunt,quando Mahumetus in caelum translatus est, animam eius tantummodo a Gabriele ad thronum Dei eleuatam suis se et Sonnitae Mahumerum totum Cum corpore & anima ad Paradisim assumptum esse contendunt. Quinto. Sciai-etor Aly, & Phatem am , & filios eorum , & duodecim nepotes eorum super i omnes

567쪽

s Is Prodromi ad

omnes Prophetas gradum obtinere pro nunciant: Sonnitae , supra communes tantum homines eminere illos assirmant. Sexto , Sciaitae trinas tantum preces in die satis esse concedunt: Sonnitae quinquies quotidie orandum esse consti tuunt. Septimo, Sciaitae prophetarum oracula non admodum curant; sed omnia fero rationis regula metiuntur: Son-nitae contra,a ratione abhorrentes, Moysis , & Prophetarum libros , tamquam religionis fundamenta suscipiunt, ac venerantur . Octavo, Sciaitarum plures, fortunae, bderumque directioni uniuersa committunt: Sonnitae res omnes diuinae prouidentiae attribuunt. Postremo diuersissimo omnino Sciaitae, ac Sonnitae Alcoranum interpretantur, & obser

uant.

. . Secunda Secta vocatur Seliis . Qui eam profitentur, credunt Deum missu rum esse inter Persas Prophetam electum , qui noua lege Mahumeticam sit abrogaturus.. Tertia est species quaedam, seu ramus

568쪽

Motagelitarii. IIuius professores asserui, nemini in hoc mundo competere nomen

Sancti , nisi Prophetis, Qui a peccato

fuerunt immunes . In futuro porro saecu- Io veros fideles ita manifeste Deum intuituros, ut nos lunam pleno iam orbe Perfectam intuemur. Iloc vero Mahumeti doctrinae repugnat, qui Deum in futuro seculo ita nobis inuisibilem futurum , sicut est in praesenti, affirmauit. Quarta Secta dicitur malumstarum , qui autumant , posse, nobis in hoc mundo Deum perfecte cognosci, si praeceptum illud sequi, atque exequi velimus et Nosce te ipsum . Quinta Secta est eorum, qui Meetet amehuliali appellantur, Malum igijs oppositi. Assirmant hi, ad Paradisum acqui rendum, necesse esse Deum in hoc Mundo cognoscere per aliquem essentiae , gloriaeque ipsius radium , eosque , quihus hoc contingit, fideles dicendos esse

opinantur.

569쪽

338 Prodromi ad

& Mundum , iuxta occurrentes sibi occasiones illum gubernare affirmant: &neque per totam aeternitatem , neque ante rerum Creationem illum sciuisse , quid esset euenturum in casibus particularibus : sed usu, dc experientia praetica , eorum notitiam acquisiuisse. Septima est Raderadatisrum , qui comgunt Emamos, seu sacrorum Antistites, ad insusurrandum elatis vocibus in aures corporum defunetorum , commonendo, ut meminerint, nullum esse alium praeter unum Deum et neque alium illius Nuncium ac Prophetam, praeter Mahu-

metum.

Octaua est eorum qui vocantur Cap-

m ab , idest , Discipuli Mesiue . Ηi

recenter exorti sunt, &censentur ex honestioribus, & nobilioribus: dc plures, qui in Regia morantur , hanc sectam Profitentur. Hi credunt, Christum esse verum Deumfac Mundi Redemptorem. Quin & nonnulli eorum pro hac veritam te mortem ipsam constantissimo subie

570쪽

re. vide quae supeatus de hae secta dim

Nona i Auserint , qui Religionem

omnem rehcientes , Atheismum profitentur. Credunt nimirum, naturam , vel principium intrinsecum cuiuslibet indiuidui, esse regulam directivam rerum omnium , quas videmus. Ingens autem horum hominum numerus Constantinopoli reperitur, inter quos non pauci Primates, ac Iudices, &in libris Arabicis versati, recensentur. Narrat D. Ricauistus, tempore quo ipse Constantinopoli morabatur , virum quendam ex sapientioribus ac doctioribus Mahumetanorum , impietatis huius damnatum , ac . morte multatum fuisse et erat autem nommen eius Moham med Effendi. Porro hic ad impietatem suam tuendam argummento hoc utebatur et Aut Deus nullo modo est, vel non est ita potens , ac sapiens, ut Doctores nostri affirmant. Nam si talis esset, nullo modo tandiu me viuere Permisisset, hostem insensissimum existentiae eius, de qui de eo tam abiecto dise

SEARCH

MENU NAVIGATION