Marci Velseri Rerum Boicarum libri quinque. Historiam a gentis origine, ad Carolum M. complexi

발행: 1602년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

RERvM BOICA xvi Inde audientes quanta Asiae ubertas esset, eo transmmiserunt, Ilium primo, nudatam moenibus urbem,

Hegesia strab. mox iterum deserendam tenuerunt, ut Hegesianax

auctor. Non plus ex viginti millibus hominumquam decem armata erant, tantum tamen terroris

omnibus quae cis Taurum colunt gentibus iniec runt, ut quas adissent, quasq; non adissent, pariter ultimae propinquis, imperio parerent. Postremo, cum tres essent populi principes, minores enim plu-Plin. lib.s. e. 31. reS PliniuS enumerat, in totidem partes, qua cuique

Asia vectigalis esset, diuiserunt, Tolisto-Boh Ae lida atque Ioniam sortiti sunt. Horum urbes a Ptolemaeo referuntur Germa, Pessinus Vindia, Andrus, Vegistum, Totas a vicus,ducis credo Tolisti monu- o. . - ' ' mentum: a Strabone Blucium additur,quod Cicero Fr' bELuceium appellauit,&Peium, a Memnone Tabia. xij bibliotheca Ambigo an eo quidquam faciat, fidem enim ut impetrare possit vereor, quod Asiatica Friderici Ahe- a ii' o. nobarbi expeditione, populos repertos esse aiunt prope Armeniam, qui sermone Boico uterentur. Regio uniuersim ad Sangarium & Halym fluvios, strabo .m Galatia, & Gallograecia dicta. Reipublicae ratio fuit fere eiusnodi, ut singulis gentibus in quatuor quodammodo tribus distinistis, omnes simul duodecim tribus constituerent, quarum praefecti & iudices leuiores caussas deciderent, de caede ad coiti-mune concilium CCC. virorum, quod Drynaemeti, cogebatur, referrent. Galatici vero noministerior

92쪽

terror indies adeo increscebat, multitudine etiam magna sobole aucta, ut Syriae ad postremum Reges stipendium dare non abnuerent. Sequutis inde temporibus varia fortuna, tape vincentium, sed de interdum victorum fuit. Tolisto-Boios quod proprie spectet, unum apud Memnonem, qui Tolostobogios appellat, reperto, Zeilae Bithyno Nicomedis titio, paternum regnum repetenti, esse opitulatos, neque quidquam praeterea: quousque transgressis in Anam Romanis,&superato Antiocho, tum Tolisto-Bob tum Tro- Liu. .st. cmi atque Tectosages, a Cn. Manlio Vulsone Con

sule, quod auxilia Regi praestitisse dicerentur, bello

petiti sunt. Erant tunc trium populorum reguli, ORTI AGON &Combolomarus&Gaulotus. Ortiagon prae ceteris liberalitate & rei militaris peritia inclytus, consilia de Galatarum principatu in sei suid. v. orii num transferendo, cui ingenita animi altitudine, &longa exercitatione par esset, agitare creditus. Eo duce Tolisto-Boiorum ciuitas Olympum monte coepit, conuectis omnibus quae ad usum quamuis longi temporis sufficerent: taedio se fatigaturos Romanos censebant, nam neque ausuros per tam ardua

atque iniqua loca subire,& si conarentur, vel parua manu prohiberi ac deturbari posse, nec quietos in radicibus gelidorum montium sedentes, trigus aut inopiam laturos. Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque & alia munimenta verti- . Κ x cibus

93쪽

cibus ijs quos insederant circumiecere, minima apis paratus missilium telorum cura fuit, quae postea negligentia male vertit, quod saxa affatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant. Manlius contra, qui pugnam non cominus, sed procul locis oppugnandis puturam praeceperat animo,ingentem vim pilorum, velitarium hariarum, sagittaru glan-

disj, & modicorum lapidum qui funda mitti poss

sent, parauerat. Subeuntibus itaque montem Romanis, & procurrentibus ad aditum prohibendum Tolisto-Boijs, missilibus ex interuallo loci proelium commissum est, primo par,Boios loco adiuuante, Romanos varietate & copia telorum, procedente inde certamine nihil aequi erat, scuta longa, sed ad amplitudinem corporum parum ampla tegebant Boios, nec iam tela alia habebant praeter gladios,

quorum eminus nullus usus, cum manum hostis no consereret, ceterum rudibus nec praeparatis saxis, ut cuique temere ad manus venissent, incondite utebantur, sagittis ex adueris, glande, iaculis incauti ab omni parte configebantur, nec quid agerent, ira &perturbatione obcaecatis animis cernebant, quod iniquissimo pugnae genere essent comprehensi,nam quemadmodum cominus, ubi inuicem pati & in- serre vulnera licet, Romanis non cessuri videbantur, ita cum ex occulto & procul leuibus telis vulnerarentur, nec hostis quem ulciscerentur copiam sui faceret, & iam pauci superessent, castra in vertice motis

94쪽

tis sita repetere coacti sunt,quae pavoris & tumultus plena reperere, ut ubi foeminae puerib & alia imbecillis turba permista esset. Neque Manlius cunctatus,legiones eo duxit,Boij ne parum se munimenta

sua tegerent, armati pro vallo constiterant, obruti deinde omni iterum telorum genere, cum quo plures ac densiores erant, eo minus vani quidquam teli intercideret, mox intra vallum compelluntur, stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitudinem compuliam in castra, vis ingens missilium telorum continenter conqciebatur,& vulnerari multos, clamorPermistus mulierum a

que puerorum ploratibus tignificabat. Etiam qui portas stationibus clauserant, scutis pilis transfixis,

plerique inter se conserti haerebant, nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt. Priusquam vero

h patentibus iam portis castra irrumperent,Tolis o- Boiorum fuga e castris in omnes partes facta est, per vias per invia, pers praecipitia saxa, qua quemque sers aut impetus tulit,itaque plerique praecipites pervastam altitudinem prolapsi, inter veprcs & rupes

exanimati sunt. multi in equites, qui ad radices mo tis se continuerant incidentes, caela aut capti. De interfectorum numero immodica est tradentium diuersitas, Quadrigarius, qui bis in Olympo pugnatum auctor, ad quadraginta millia hominum caesa scripsit, Antias, largus alioquin in augendo, non plus decem millia, captiuorum quadraginta millia

95쪽

fuere, quod Quadrigarium fallere potuit, quia Bod

omnis generis aetatisq; turbam secum traxerant, de-.

migrantium magis quam in bellum proficiscentiu

i et g o M A R A uxor, mirae pulchritudinis foemina, in hori uisui D stium potestate fuit. Custodiae centurio praeerat, libidinosus iuxta atque auarus, is primo eius animum tentauit, quem cum abhorrentem a voluntario stupro videret, corpori quod seruum fortuna erat, vim fecit. Deinde ad leniendam indignitatem iniuriae, spem reditus ad suos mulieri facit, & ne eam quidem ut amans gratuitam, certo auri pondere paeius E, ne quem conscium suorum haberet, ipsi permittit, ut quem vellet, unum ex captiuis, nuntium ad suos mitteret, locum prope flumen constituit, quo duo, ne plus, necessarij captiuae cum auro venirent nocte insequenti, ad eam accipiendam. Forte Chiomarae seruus inter captiuos eiusdem custodiae erat, hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit. Nocte insequenti,& duo necessarij mulieris ad constitutum locum, & centurio cum captiua venit. Cumq; Chiomara dato auro, quod summam talenti Attici expleuit, tanti enim pepigerat, liberata esset, patria lingua suis, stringerent ferrum,& ce turionem ipsam tum amplectentem valedicentes, occiderent imperauit. Iugulati praecisum caput inuolutum veste, ad virum Ortiagontem domum tulit. Quem priusquam complecteretur, caput ante pedes

96쪽

Iedes abiecit,intran iis facinus haud quaquam mu-iebre, & exclamanti, O coniunx, praeclara res fides esti suspicabatur centurioni fidem depretio non se uatam, ideo caesum esse: Oninino, illa inquit, hoc vero pulchrius, unum te marite in terris vivere, qui corporis mei habueris copiam, itide iniuriam centurionis, & ultionem violatae per vim pudicitiae, viro confessa est,& reliquae vitae sanctitate ac grauitate, huius matronalis facinoris decus ad ultimum conseruauit. Polybius secum ea Sardibus collocutum, animi magnitudinem & prudentiam admir tum scripsit. Vtraque re haud dubie Romanae pudicitiae principe Lucretia Boia tanto interuallo superior, quanto & castitate vicit, captiua probrum vi passa, liberam infamiae metui sponte succumbente. Ortiag.nti P AEDO Potiras filius fuit. 3 suitas. Proxima & germana pudicitiae laus, coniugalis moris fides est, cuius eximium alterum in Galatarugente specimen editum,cum omnibus prisci aeui h roidum exemplis contendere non verear e Tolis o- Boiorum proprium esse, neque pro vano, neque pro comperto posuerim, sed Plutarchus cum Chiomarq&Stratonicae lis o-Boicarum mulierum memoria coniunxit: neque qua temporis circumscriptione definiam satis scio ; u i isto tamen loco narrem,nihil aberraturus sum, quando is qui patrum memoria inter poetas Italos princeps habitus, sola egregii Areometati,di. facinoris magnitudine adductus, pulchrum existi, mauit

97쪽

mauit carminibus in nobili poemate celebrare. Si NA Tus&SINOR Ix gentis principes. potentia inclyti, ijdem se sanguinis coniunctione attingebat. Horum Sinato uxor erat, quam virginem duxerat, C A M M A Domine, cum forma & aetatis flore spectanda, tum ob robur animi de virtutis indolem, multo etiam magis, praecipua maritum charitate complectens. Venerationem augebat Dianae face dotium, visebatur in obsequio Deae, cuius cultui Galatae inprimis dediti, sacerdos ipsa, inter pompas&sacrificia, ornatu religioni numinis & splendori principalis fortunae conuenienti. Cammam depertuit Sinorix; nequicquam, satis sciebat, siue vim taue blanditias vivo marito paraturus,quod ergo proximum, Sinatum dolo aggressus, necat. Statim am

riti morte, ne lugendi quidem relicto spatio, impo

tens amator uxorem ambit, sceleris confessione ad amoris commendationem impudenter usus, se Sinato nulla aliare inferiorem, amore etiam superi

rem petitorem venire, qui cognati hominis sanguinem nuptiarum spe, nullis praeterea inimicitiarum caussis impulsus, non horruerit fundere Camma mariti casum nec abiecte ferre, nec muliebriter lamentari, sed magno & ere sto animo vindictae intenta esse, assiduas Sin origis preces neque praefracte aspernari, neque plane admittere fi donec in speciem ijs amicorums consilijs victa, assensit, veniret, nuptias in templo, teste Dea, cuius illa antis ita, auspicaretur.

98쪽

earetur. Sinorix confestim assilit, blande exceptuc ad aram ductus est. Ibi cum Ciunma Deae ex pateraelibasset, partem hausit, reliquum Sinorigi ebibendum propinauit, erat autem plena mulsi veneno mi sta. Quamprimum bibisse vidit, claro sublato eiulatu, Deam procidens supplex adorat, m Te te, eo clamati sanctum & praesens mihi numen, te Dianae testor, huius me diei caussa vitam a Sinati morte re xisse, acerbam utique re aerumnosam, nisi qua metvindictae spes talata sustentauit, cuius nunc plenco voto potens, ad charissimos mariti manes, laeta mexultans descendo: Ad Sinorigem simul conuersa.

Tu vero teterrime, scelere omnes mortales vincens,.

age fac, tui tibi iampro nuptialibus taedis ac genialitnalam funereas faces & tumulum,te dignam com iugij pompam apparent. Ille tristissima verba acce- , pit attonitus, & cum vim veneni se in omnes cor , poris partes insinuare persentisceret, currum con Picendit, ut agitatione malum vel vinceret vel rehce ,ret, cum frustra utrumque esset, eo relicto,ante proximum solis occasum in lectulo mortuus iacuit. Camma per totam noctem obluctata, cum Sinoriagem vita functum audiuisset,circa solis exortum,hilaris & gratulabu ndae similis expirauit.. Nec infra mulierum virtutem viri. Tolisto-Bo-nocti Methios&Tectosages captiuos (pos Tolisto-Boios, T ctosages victi &Trocmi) miraculo fuisse proditum, adeo catenas etiam morsibus & ore tentavere, susso L candas

99쪽

candas fauces inuicem praebuere, omnia prae seruia tute toleranda, pro libertate decora existimantes. e Romani quantumuis victores, pacem fortissimis 'gentibus non durissimis legibus dederunt, morem' vagandi cum armis finirent, agrorum suorum se te minis continerent, tributi aliquid nomine pende- rent; postremum enim caput, ex sacra Macnabaeorum historia eruimus , ea Iudaeos Galatica victoria magnitudinem Romanae potentiae aestimasse indi- cat. Quo ipso temo ore Boij Italia excessere, si-- 'quidem anno post Meuallae St Salinatoris Consul ex xxxvi tum, quibus Consulibus eos edi cessisse ostendimus, Manlius de Gallis Asiaticis triumphavit. - . Italici autem Bob, ut unde deilexit redeat narratio, trans alpes in Tauriscos abiere, ad Istrum flume, Norici tractu considentes, quo aliam ex Germania magna Boicam coloniam, multo ante immigrasse,

initio libri dictum est. Tauriscorum, quod in-l

ter pauca admirandum, nomen interh t, nominis in- terpretatio in lialingua mansit, Stiri sunt, ut ut mu

tatis aliquantum finibus, quod plerisque omnibus populis accidit, Stieri Germanis Tauri. Hic

cognatas utrimque ab una Boiorum stirpe gentes, breui coaluisse,& coniunctis inter se animis armorumq; viribus, veterem aduersus vicinos virtutis a que potcntiae existimationem asseruisse, credendu. .

od constat, anno postremo belli Persici, priuc

quam Cluistus nasceretur cente o sexagesimo Te x. quinto,

100쪽

quinto, valida & expedita Gallorum manus ab Istro Liu. lib. .. profecta, Macedonibus auxilio venit; quam Boicam fuisse, incertum Tauriscam an Dardanam, ut nullius certi scriptoris testimonium euincat, re persuade naur, & temporis atque locorum ratione, neque non validis in Romanos irarum caussis, qua veteri multiplici,qua recenti grauissima offensione exasperatis, tum eo demum multo maxime, quod Liuius quem sequimur, Gallos generatim pro Bobsaxo Bose frequens soleat usurpare. Venere CLONDICO re-

gulo duce decem millia equitum, par numerus peditum, & i psorum iungentium cursum equis, & inuicem prolapsorum equitum vacuos equos ad pugnam capientium. Hi pacti erant, eques denos praesentes aureos, pedcs quinos, dux mille. Venientibus Perleus profectus obuiam, ex castris quae ad Enipeum habebat, cum dimidia copiarum parte, denuntiare per vicos urbesq; quae viae propinquae sunt compit, ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pe- corum ut copia esset. Ipse equos phaleras, & sagula, donum principibus ferre, & parum auri quod inter paucos diuideret, multitudinem credens trahi spe posse. Ad Almanam urbem peruenit, & in ripa fluminis Axij posuit castra. Circa Desudabam in Mcdica, quae Thraciae regio est, exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. Eo Peraseus Antigonum mittit, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad BylaZora Pae L 1 niae

SEARCH

MENU NAVIGATION