De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

81 Pars I. Cap. IV.

usurpatum , accommodare sibi ipsis. f Viva viven- tis Dei, templa sumus, victimae vivae , holocausta ratione praedita , sacrificia persecta, Dij denique, o Trinitatis adoratae, beneficio. JRestat castitas, e tribus religioso statui substantialibus unum , cui nomen quoque & praerogatiua martyris , adscribitur non semel. Sed quod haec martyrii species, tametsi in religiosis domibus ad omnes aeque pertinens atque perpetua, iis tamen non coercita finibus , ad saeculares quoque fundatur, quos DE V s interdum in mediis ignibus indemnes , in altissimo voluntabro, quae gratiae diuinae potentia est,) nitentes seruat, placet de ea seorsim dicere.

Martyrium Castitatis.

x. Astitatem S. Cyprianus,non quidem mar- tyrium, sed martyrio proximam sensisse videtur lib.dediscipi. & habitu virg. n. 78. cum di-- xit compellans sacras virgines. f Primus centena- rius, martyrum fiuctus est, secundus sexagenarius, vester est. Vt apud martyres non est carnis & secim .li cogitatio, nec parua & leuis & delicata congres sio; sic & vobis quarum ad gloriam merces secun- da est, sit & virtus ad tolerantiam proxima.J Apud plerosque tamen Patres , eosque primae notae, martyrii nomen & decus retulit. Paucos qui occurrunt annoto , rationem eius appellationis post m

dum subiuncturus.

102쪽

Martyrium Caditatu.

Agon fruatae pudicitia, ac velut visi-

comburium. Illustrissime S. Chrysostomus initio orationis de S. Thecla, eam ante martyrium cruentum quod perpessa est, martyrium obseruatione virginitatis subiisse docet, prolatis quoque carnificibus & lictoribus tormenta inferentibus. Sic enim loquitur.

f Virginitas illis.qui rem accurate perpendunt I iamagnum quoddam martyrium , ante martyrium is videtur. Sunt enim crudeles quidam carnifices cor- iaporis voluptates. lino vero carnificibus crudelio- reres: Nam vinculis torquent, non manufactis: per re oculos animam vulnerant: per aures mentis ribori, α atque constantiae, luxuriae faces admouent: aspero re

flagello intellectum flagellant: nouis subinde prae- rellis nos lacellunt. Quando quis oculis caecitatem re indixerit, ne formas spectent; tum id quod clau- ω sum est , reserant voluptates, & lasciuis per aures recantilenis resoluunt : quando in aures cantibus me- re retriciis occlusas inciderint, tum libidines cogita- tionibus ornatae illudunt. Quando illas per omnia, mut paucis complectar, vigilantes superauerimus, mdormientes umbratili pugna diuexant. Ita nos per- petuis,& in orbem redeuntibus praeliis urgent,quae neque cum sole excitantur, neque cum nocte sopiuntur. Porrd si inuentutem etiam aggressae sue- rint, tum vero ignis cum igne miscebitur ; stipula cum fornace iungetur: Facile'namque voluptat, bus iuuentus incenditur : quippe quae pinguior olei in morem , & aptior sit ad inflammationem,ut ad temperantiae labores delicatior: Quae nimirui n. F 2 omnia

103쪽

o omnia heatae virginis Theclae, longum martyrium es virginitatem reddebant; quae cum voluptatibus, vita cum belliis martyr pugnabat, cum cogitationibus vi Vt cum cruciatibus , luctabatur, cum libidinum ct imaginationibus, quali cum torment s carnificumis congi ediebatur: sed ab illo amen multiplici ac do-ερ meitico bello victitriam reportabat : Si quidem ig- re ne naturali ardentior illi erat ignis animi,& sanctu .

1. Quod de Thecla Chrisostomus , pulchre de Iphigenia S. Matthaei alumna Espencaeus in sacria

Heroidibus, dixit, eam inducens iricruentum virginitatis martyrium , cruento sic praeserentem. Mors cita martyribus venit, ct victoria lata, Ultima momento clauditur hora breui. Horum nostra cruces,palm.i:Poenasique triumphos, 2 tale que flergens vocitare neces.

Sanguine seu nullo ongumque perenneque canis ema Drium viduis, virginibusue suum ea. Suela nec en, quam monte semel ire dolorem, in carnem leuior quotidianasiuam. Et paulo inferius.

Et certamen erit vfrgo cum mar re magnum.

Di ibi dis miles, fi et bi dico pares.

Sed super humanM sunt haec luctamina vires.

Mncat uter magni en munus utrumque Dei.

Dim habet fiolis permixta res que quasidus. Lilia ; habet fores pugnaque paxque βρ -

, e Vartyris expista clare sicit adorea morte

Hic quoque virginibus iam flet esse sua. Nimirum quia castitatis indemnias non nisi perpessione quadam & erilucidatione extri homini

104쪽

minis, retinetur, ut postea plenius dicam ApEque in scripturis& Patribus proditur.

Sed quod igne naturali, hoc est cupiditatis v

nereae homini cum natura consertae, exercitam non

consumptam sanctissimam puellam . dicebat Curysostomus , illustrandum est, adiunctis iis quae de mystico hoc viuicomburio alibi disputat idem

Chrysostomus exornans S. Battaamum, qui manum subiectis in foculo prunis admotam tenere maluit quam thuris grana eidem supinae immitia excutere , ne Christum abieciste videretur. Ad tantae fortitudinis expressionem , adhortans concionem S. Chrysostomus , proposita tacita caulatione, pace frui Ecclesiam ,& persecutionis tui bine non agitari, sic respondet. Equidem id etiam scio , persecutionis quidem tempus non est, at martyrii est tempus. Non persequuntur homines, mat persequunmr daemones, Non laxat tyrannus, at vexat Diabolus tyrannorum omnium saeuissimus:

Non obiectas prunas conspicis, at cupiditatis con- spicis flammam accensam. illi prunas calcarunt, tu natu Ce pyram calca: Illi cum bestiis pugnarunt, tu iram , immitem & indomitam belluam fraena. Illi maduersus intolerabiles dolores steterunt, tu absur- das, prauisque cog tationes,qtiae in corde tuo pul- ' lulant, vince. Ita martyres imitabete. Nunc enim Miuγbi1 non est colluctatio aduersus earnem & san- guinerri, sed a 'versus principes , aduersus postar tes , aduersus mundi rectores tenebrarum harum, Haduersus spiritualia nequitiae.Ignis est cupiditas D

F s tutae ,

105쪽

8 6 Pars I. Cap. IV

riturae, ignis in extinctus, ac perennis: canis est rata bidus, ex inia ius: licet millies eum propellas,milia lies impetum facit, nec absistit. Salua quidem pru-M nartim est flamma, verum haec vehementior este flamio cupiditatis. Nunquam inducias belli huius M obtinemus: nunquam pugnae cessationem cons .e quimur dum in hac vita versamur, sed perpetuum is est certamen, ut & splendida fiat corona. Propte- O rea Paulus nos semper armat, quandoquidem bel- ει li est tempus, quandoquidem vigilat semper hostis... Visne intelligere cupiditatem non minus quam ig- ει nem urere Audi Salomonem dicentem , ambula- , bit quis super prunas ignis , pedes non combum ret Sic qui intrat ad mulierem proximi sui, & qui

tangit eam non erit innoxius. Vides ut natura cupim ditatis ἱ naturam ignis aemuletur 3 Sicut enim fieri nequit, ut qui tangit ignem non uratur, ita sermo- serum vultuum aspectus , igne celerius lasciue in- μ' tuentem animam corripit, & velut accensu facilis' quaedam materies, ita corpora speciosa lasciuorum oculis sunt obiecta. Quamobrem aspectum exte- riorem , cupiditatis igni non oportet in alimentum offerre, sed omni ex parte cohibere illum,cogitatio- nibus piis extinguere, atque ulterius grail antem ' deflagrationem refraenare , nec animi nostri con- stantiam sinere supplantari. Sane quidem volup- tas omnis, quo tempore perturbationes praeualue- rint, solet animum igne vehementius inflammare,

nisi quis fortiter cum tolerantia fideque aduersu. singulas perturbationes decertet. J . Habes ignem nobis domesticum quo non pauci conflagrant. Porrδ hunc ignem acrioribus

flairimis exardelccre in illis qui castitati addicti

sunt

106쪽

CMartyrium Canitatis. 8

sunt, egregie in hunc modum demonstrat idem Chrysosta.de virgin.c. 34. Si quando in coniugibus Mexcitatur ardor libidinis, concubitu facile sedatur. λ Virgo autem non habens unde ignem restinguat, flammam quidem excitatam & in altum sublatam M. videt: sed eam extinguere non potest.Tantum Verb is relinquitur,ut igni resistens non uratur.Quid igitur Mest admirabilius,quam uniuersum gestare in animo rogum: rdyntem , neque comburi Quam sanimam in intimis animae partibus versari, ἐχ inte- gram permanere rationem 3 Nemo enim illi dat is hanc veniam,vi libidini parens, eiusmodi carbones μeffusos extinguat.Verum quod scriptor Prouerbio- ς

rum fieri non posse dicit in corpore , id ipsum ani- nia virgo cogitur sustinere. Quid igitur inquit ille numquid potest homo ambulare super prunas , ut non comburantur plantae eiusὶ Ecce ambulat ipsa, M perfert cruciatum. Numquid potest quisquam abicondere ignem in sinu, & vestimenta eius non ' ardeantZ At haec ipsa non vestibus, sed intus ignem ς'

continςns,furentem & crepitantem flammam,perfert & sustinet. J Est igitur haec affectio , flamma quaedam:& eiusmodi quidem sunt omnes quoque

praturbationes, sed haec corporum ad naturae plo pagationem commi Icendoiu, iure praecipuo flammae sibi quovis igne acrius ac vehementius incen dentis, nomen vendicat, ut propterea apud Cassianum collat.7. c. a. Angelus Sereno Abbati ignitam carnis strumam ex eius visceribus eximere visus sit, cum concessa ei diuinitus est stoenanche carnis concupiscentiae, facultas expedjta, & cuiusuis conse quentis ea in parte casus secura. In diuino item lexico,carnis concupiscentiam ignis nomine sgia

107쪽

88 Pars I. cap. IV

tam,frequenter legimus:vnde est illud apud S. Gregorium l.6.in I.Reg. c. I. CPid est libido, nisi ignis. S.item Cyprianus l.de bono pudic. n. sq. perbelldescribit in annis primis v Kentis aetatis, rudem adhuc sanguinem aestuantem,naturae flammas accenderein in medullis versata caeca incendia coneltare. Pulcherrime praeterea Clemes Romanus l. 9.recog. hunc internum concupiscentiae ignem, omnem in nobis ni prouideatur, gratiar humorem ac virorem

depasci aptum, repraesentato addens, Christum, ut hanc flammam este doceret, baptismi Sacramentum , quod restinguendo igni illi addictui est, ain aquae elemento instituisse. Quoddam igitur veluti vivi comburium propter Deum subit, qui libidinis pyram .incensissimam sustinet, diuino rore supe fuso conflagrationem inhibente:non minore miraculo quam quo olim tres pueri Amacem illaesi sebiere, & durauere. S. Bernardus in sententiis in hac plane est sententia. Ait enim. f Martyrium sine sanguine triplex est: Parcitas in ubertate quam ha buit David dc Iob : largitas in paupertate, quam exercuit Tobias & vidua : castitas in iuuentute, quavssis est Ioseph in AEgypto Considerauit enim Ios phum incensissim e vi S.Chrysostomum loquitur. amoris herilis pyrae immissum & innoxium. Videsis hoc diligenter librantem Chrysestomus homicoa .in genes.& episto. 8ad Olympiam.

Vartyr, c talis, confirmatio ex sensu sanctorum.

s. Astipulatur eidem castitatis martyrio S. Hie- soaimus episto. 8. Inducit enim Demetriadem visesinem

108쪽

UMart num Caditatu. 8'ginem ex Anitia familia nobilissimam, Christi

nuptias cogitantem de Probae auiae & Iulianae matris contraria voluntate sollicitam, animantem sese ad domesticum certamen, exemplo sanctae virginis Agnetis, quae & aetatem vicit & Tyrannum; quasi& ipsi de profitenda virginitate consilium capienti, martyrium incruentum esset subeundum. Et vero

stimulos quibus seipsam urgebat ad impigre perficiendum opus Dei, his postremδ verhia; exacuit. Habet repudicitia seruata nartyrium suum.Sed quod exemplo sanctissimae virginis Agnetis, incensam ad

hoc pudicitiae martyrium Demetriadem prodat S. Hieronimus,luuat annectere quod a S. Ambrosol. I. de virgin.scriptum est,post sanctae virgunculae necem iis coloribus expressam quibus apud secularis eloquentiae propolas, vix nitidius quicquam venustiusve, sit reperire. Habetis igitur lin una hoHia d plex martyrium,pndoris 2 religionis:Et virgo permam sit,ct martyrum obtinuit. Aperte,mellitissimus verό- que Ambrosius pater, martyrium cruentum, quod sanctae virgini ob constanter retentam fidem illatum est, secernit ab incruento pudoris & illibatae castitatis martyrio. Nec obscurius paulo post Marcellinam sororem compellans , gradumque sibi ad virginitatis commendationem ex proposito B. Agnetis exemplo municus drationem 'ornandae eo commentatio virginitatis,reddit in haec verba.2 on ideo laudibilis virginitas quia in martyribus reperitur, sed quia ipsa martyres faciat. En virginitas propter Deum seruata, martyrem facit. Est ille quidem horum verborum non incommodus sensus,quod virginitate martyres fieri dixerit Ambrosius, quia ad

martyrium pro Christi fide tolerandum aptat Chi F s stianum.

109쪽

stianum animum, iis abscissis retinaculis quae quam plurimos carnali amore irretitos ab ipso coeli ut sic dicam vestibulo , & moltis pro fide iubeundae procinctu retraxerunt, quod insta tractans Christiano-Tum martyrum fortitudinem, ex eodem Ambroso

testatum faciam. Insuper tamen & quidem ad Ambros j mentem congruentius,dicitur Virginitas martyres iacere formaluer sesaolae phrasim retineam, hoc est per seipsam : quia cum martyrium quod dam sit seruata pudicitia, ut cum Hieronimo paulo ante loquebar, martyrem constituit quemcunque

exornat.

6.Eadem S.Augustino mens ser. a so.de temp.ubi de quotidiano & iugi castitatis certamine deque pacis nostrς martyribus,aliqua praefatus,subdit Chri-α stianis quotidiana martyria deesIe non possimi.Si re nim castitas,& veritas,& iustitia Christus est, sic de

. ille qui eis insidiatur persecutor est,& ille, qui hareis & in aliis defendere & in se custodire voluerit,maγες tyr erit. Et ided qui haec tota animi virtute, & ipse

diligit,& ut alsi diligant & verbis simul,& exemplism ostendit,& ubicunque veritas,vel iustitia siue casti- tas laborant,quantum praeualet, se etiam ultro iugi- ter, & secundum quod vires habuerit, defendere ς contendit, non unam sed plures coronas a Deo remunerate percipiet. J Eadem verbatim apud eundem D.Augustinum iterantur l. 9. libello qui titutulum praefert,de honestate mulierum,cum inscriben- dus potius fuerit, de cauenda familiaritate millierum. Bernardus quoque martyrium hoc castigatae carnis lasciuiae per castimoniam, & sententia proxime laudata celebrauit,& serm. i.in Octaua Paschae,ubi hoc vocat quotidianum martyrium,& quandam sangui-

110쪽

cmartyrium ciantitatis. si

nis effusonem. Eius verba in sententia allegata,desicripsit S Bonaventurain psal. i I 8.An eo etiam respexisse dixerim Leonem & Constantinum Augustos in iure Graeco Rom.ctam mandant Presbyteros& Diaconos assiimi ἐν παρθενία ριεμαρτυριμενους Quamuis enim eam vocem sonare testatam castimoniam,possit videri, aeque tamen reserri potest ad castitatis martyrium,perinde ac si dixissent,castitam

martyres.

Scripturae quaedam adirim instuatum.

. Expressum id volunt graues scriptores ea visione qua apud Zachariam c. i. describitur vir ascendens super equum rufium, & stans inter myrteta quae erant in profundo, post quem equi russi varii de albi sequebantur. Equitem illum Petrus Cellensis l.de panibus c.23.late & pulchre, Christum ma tyrum principem interpretatur. Humanitati namque verbum diuinum tanquam eques equo insedit, eam regens dirigensque, ut solet equum sessor. Quorsum autem equus iste rustiis dicatur, S. Ambrosius libro acephalo de fide resurrectionis eleganter exponit, de humanitate Christi idcirco russa, quod ellet ad martyrium destinata,& fuso sanguine quandoque rubricanda. Hunc ergo equitem rufio equo insidentem, Christum inquam martyrum

principem , sequuntur equi alij russi , & varij , &albi: quod S. Ambrosius ibidem de variis Saoctorum ordinibus Christo duci succenturiatis a cipit. Commodissime verδ, ut comitatus Duci cui comitatur respondeat, & glorioso martyrum Regi in equo russo sedenti comites adivnsantur marty.

SEARCH

MENU NAVIGATION