De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

V quorum corrupta studia sunt, cedunt atque obse- quuntur perduelli, rebus aptis Deum este negan- tes , secundum sancti Dauidis sententiam , dixito insipiens in corde suo non est Deus. J Excurrit in eorum casum , qui sicut urgentibus Ecclesiam Tyrannorum persecutionibus imbecilles eneruesque

nonnulli, ita & ipsi asceticis asperitatibus stacti,amartyrio religioso resiliebant , quorum tristi si mam sortem deplorat. Tum conuersa ad peritantes

Oratione, hortatur ut omnis consummationis finem videant*, nec ante martyrio religiosae vitae,

quam vita ipsa defungantur. Eius haec est ad statres allocutio, omnis pietatis sapore condita, quem uti nam nimia interpretis de sermonis apparatione so- .. licitudo, non obtudisset. Verum nos statres , ceuia Christi martyres adhue praeclaro martyrio fung mur, adhuc illustrem consessionem obeamus. Gat .E deamus cum omnibus Sanctis, qubd meriti proia Christo martyrium sumus, genu Baali non infle M Xo , quae carnis libido est, ac reliquae vitae voluta piates. Ne credamus spectra suggerenti unde obeia dientiam detrectemus. Quin quotidie velut in si dio contra luctamur, icti , neque praestachi; anie. mosi, non percussi. Iam verb quod martyiij com- pendium λ Scitis ut martyrio in quoquam secuimee dum vitam perfuncti, socii sint eorum gaudii, re- ex ruinque pro quibus martyrio sunt affecti consomet tes ostendantur. Ergo huic consectarium est, &ει Christi martyres ut eum in cunctis martyrio testa- tos, pro veroque testimonio poenas intolerabiles perpessos, in futuro saeculo haeredes cum eo decla- rando. Nam Apostoli haec sententia est,cum Chri-W stus apparuerit , vita vestra, tunc Sc vos apparebi

82쪽

Religiosae vitae Martyriam. ς3

tis curn ipso in gloria: cum quibus & nos, peracto nostro martyrio , s longum est autem per omnem multam bonis frui sempiternis, in aevumque cum Christo triumphare mereamur. J o

Religio crux quotidiana. l .

. En religiosum martyrium, longum dc diu tu num eis , ipsique viti e commensum', iudice Theodoro : inaltyi ita ira verb quod sanguinis profusio-rie stabitur , martyrij est compendium. Quod S. Hieronymus episto. 17. Eustochium sanctissimae

parentis Paulae non degenerem prolem consolans, de eadem Paula in monasterio , communi more spoliata,& quiere fato functa, antea pronunci . rat, sic locutus Secura eslo Eustochium, magna re haereditate ditata es. Pars tua Dominus , & quo remagis gaudeas, mater tua longo martyrio corona- - ta esti Non solum enim est illo sanguinis in coim Ofessione reputatur, sed deuotae quoque mentis se uitiis immaculata Q V o T I R I A N v M MART Y R V M est. Illa corona de rosis & violis ple-

ehitur, ista de liliis: V de 3c in Cantico scribitur m

Canticorum , Datuelis meus candidus & rubicun- dus: eu in pace & iii bello eadem praemia vincen- tibus tribilens. J Alludit aperte Hieronymus ad Cy-ς prianum episto. 9. cuius illa est exclamatio. o bca- ςς tam Ecclesiam nostram , quam sic honor diuinar dignationis illuminat , quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat. Erat ante ini operibus fratrum candida , nunc facta est in mar- tyrum cruore purpurea: storibus eius nec tilia , nec 'desunt Certent nunc sinpuli ad vitiusque ho- noris

83쪽

M Pars I. CV. III.

vi notis amplissimam dignitatem, ut aecipiant eorοα nas vel de opere candidas, vel de passione purpu-M reas. In coelestibus castris & pax & acies habent

flores suos, quibus miles Christi ob gloriam cor netur. J Ad illud item allusit Hieronymus , quod a S. Athanasio in vita B. Antoni j c. a scriptum est: nimirum S. Antoniu profundendi pro Christo sanguinis & martyrij cruenti cupidissimum, cum aliquandiu ea ex causa haesisset Alexandriae , ubi tunc temporis Maximiani rabies in Christianos expro-- mebatur, ad extremum reddita Ecclesiae pace, regressum esse ad suum monasterium , ut spe cruenti martyrii irrita facta , QE OTIDIANUM verba sunt S. Athanasij. F i DEI AC C o N-

SCIENTIAE MARTYRiVM mereretur;

M acrioribus se ieiuniis vigiliisque consciens; vesti- mento cilicino intrinsecus, desuper pelliceo utens, ' nunquam corpus lauans , nunquam pedibus se des abluens. JOmne denique reliquum monasticae vitae martyrium , alacriter constanterque consummans.

s. Eodem respexisse dixerim alios, quibus relugiosam vitam , quotidianum marprium nominare, solemne est. Sic enim S. Hilarius Arelatensis eo S. Honorati decessoris sui panegyrico in quem omnes dicendi veneres congessisse videtur, S. illum Antistitem qui primus Lerini annos aliquot monachum egerat, posteaque Arelatis cum splendore insul rum , probatissimi ascetae vitam nexuerat, quoti- diano martyrio in pace perfunctum agnoscit H bet inquit & pax martyres suos. Christi enim tu quandiu in corpore moratus es , testis fuisti. Illud enim stupendum quondam adolescentiae tuae ro.

84쪽

Religiosae vitae Monassertam.

bur, perpetuo abstinentiae rigore tenuatum, & in illam quam vidimus, faspectus licet decore seruato,) exilitatem redactum, C R V x utiquc Q V O- π i DI AN A consumpsit. J Nec ita multo post, sancti viri somnia de fundendo propter Christum sanguine describens , sic eum a fiatur. L Tuis in tantum medullis Christus insederat , ut interdum quod expertus loq0oc, ) membris tuis placido sopore deuinctis , ilium etiam in somnis μω cio olito tua lingua resonaret. Saepe dormiens sanissima: exhortationis , saepe orationis affectu ossiciosssimo verba fudisti. Agebatur quippe in lectulo corporis quies , mentis in Chii- sto. Et quidem haec prout quique astuimus, exper- Uti tumus: Tu verb unica semper Onavium requies, '-m .a 4 ri quam sepe referebas somnia non Aliquid praesagientia , neque aliqua in futurum

anxietate sollicita, sed inquietis animae desideriis Mexcitata ; martyrium scilicet, quod semper medi- tatione gestabas, scredo interdum alludente, & prouocante cupiditatem tuam Domino ) tan- quam excitata in fidem tuam persecutione pera e- bas. Et vere puto, neminem dissileri, tibi ad madi Vtyrium , tempus non animum defuisse. J Vtique 'ir x xij cruenti , quod exoptabat. Nam incruento 'hoc & quotidiano de quo agimus , perfunctum S. Honoratum diserte dixerat. Apud Bernardum quoi que Ie m. I. in octaua Pasicine, huius quotidiani

martyrij mentio est verbis illis. Quia baptismum re aqua , martyrium diximus sanguine designari; . memento & unicum & quotidianum esse baptis mum, uo aliter & martyrium. Est enim di marty ni genus, & quaedam effusio sanguinis in quoti- E diana

85쪽

cs Pars I. Cap. III. o diana corporis afflictione. Est & Baptismus aliquis

in compunctione cordis, & lacrymarum assiduita-

te. Sic quippe infirmis, x pusillis corde necesse est , ut quem semel pro Christo ponere non sussim ciunt, saltem mitiori quodam , sed diuturniori martyrio sanguinem fundant. JDenique scriptor rei asceticae peritissimus , &pietate cum antiquis conserendus, Thomas Κem- pensis seim. I r. ad Nouitios, quotidianum hoc religiosae vitae martyrium egregie celebrat his preeter caetera. Fuerunt multi nobiles ac diuites viti , quire longo tempore in abstinentia carnium , in carentiara fiumenti, vini, & olei 8c aliorum delectabilium

G ciborum, duxerunt vitam valde religiosam & dum ram, crucifigentes cum vitiis & concupistentiis

re suis , carnem fragilem ; non propter laudem hu- manam, sed ut Deo satisfacerent pro peccatis per

ruentem poenitentiam. Hi contra tentationes G Di iboli , dc mundi honores, certantes Vsque adm mortem , talici tandem fine , cursum vitae quae compleuerunt. Quamuis igitur isti Tyrannorum v gladium, aut ignem urentem, aut morsum bestia- ς rum , seu alia saeuissima tormenta non pertulerunt in corpore ; maximum tamen bellum , & quoti- dianum martyrium persecerunt in mente, vitam castam , humilem , abiectam , internam , deuo- tam , benignam , patientem, sobriam, modestam, pauperem , & abs conditam , prae cunctis mundi opibus amplexantes ; ideoque digne coronas me-- ruerunt habere perpetuas. J6. Cur porrb religiosa vita, martyrium quotia dianum , de crux quotidiana vocetur, non est obseurum. Iugis enim mortificatio, & quotidiana interni

86쪽

Religios uri Martyrium. 67

aemi ac externi hominis propter Deum mactatio. quam exercitationes asceticae adiunctam habent, iro morte in singulos dies irrogata computatur. Idque Apostolus c. 8. ad Rom. aperte confirmat,

adducto loco Psalmi 4 3.quo Psaltes sacer , aut potius ex eius ore pii quique, profitentur se propter

Deum mortificari tota die, aestimarique sicut oves occisionis,& quamdiu corpore concluduntur,qu tidie mori. Religio sit, vere aureum Chrysostomi commentarium eius loci milium facere. Quando- is quidem fieri minime poterat ut qui homines ellent Mij infinitas mortes tolerarent , ostendit , ne hac τquidem ratione praemia esIe imminuta. nam Vt na- tura sortiti id simus, semel tantum ut moriamur: - tamen voluntate id quotidie perpeti, si id in ani- remum induxerimus, dedit Deus: Unde liquet fore, Gut cum tot hinc coronis decedamus , quot dies hic mvixerimus,lmo vero multo pluribus: Licet enim die ας

uno , & semel & bis , & sepe mori. Qui igitur ς ad ipsum comparatus fuerit, is semper mercedem abGlutam recipit. Hoc igitur & Propheta signifi- cans, dixit: Tota die. Quapropter & illum Apo- stolus introduxit. J Nec dissimilia ab eodem Chry- sostomo traduntur hom. 7 3. ad pop. & I . in Gonesin expensione illorum Pauli verborum quotidie morior. Hanc iugem mortem, & plusquam quotidianum martyrium, belle admodum verbis illis expressit Leo magnus homil. de Machab. Non . quia cellauit persecutor & tortor, quia iam Deo e militant potestates, desunt Christianis quas supe- iarent passiones. Fili sinquit accedens ad seruitutem is Dei, sta in iustitia & timore,& praepara animam ct tuam ad tentationem. Et Apostolus dicit. Quicun-

87쪽

68 Pars I. Cup. III.

oque in Christo pie volunt vivere, persecutionem patiuntur. Qui ergo putas quieuisse persecutio- nem, & nullum tibi cum hostibus esse conflictum,

intimum cordis tui scrutare secretum, de omnes ' recursus animae tuae diligens explorator ingredere,

&vide si nulla te impugnat aduersitas, si nullus

tyrannus vul in mentis tuae arce dominari. Noli cum auaritia pacem firmare, & iniquorum qua - stuum incrementa contemne. Superbiae conco

diam nega, & magis time in gloriam suscipi, quam

in humilitate calcari. Dislociare ab ira, nec dolor rem inflammet inuidiae, cupido vindicta'. Renun- cia voluptati, auertere ab immunditia, pelle luxu- riam , fiage iniquitatem , omitte falsitatem , Sc ' eum videris te multiplicem habere pugnato , tu quoque imitator martyrum, numerosam qua le ' victoriam. Toties enim peccatis morimur, quoties in nobis peccata moriuntur, & pretiosa in conspo ' ctu Domini, etia ista mors Sanctorum eius,ubi ho- mo occiditur mundo , non terminatione sensuum, sed fine vitiorum. J Haec mors tam multiplex , ped'' assectuum quoruinuis mactationem & sedulam depulsionem peccatorum, mundi conculcationem, ac virtutum asperam licet & arduam , in exercitationem , religioso qui nomen illud digne praeserat, non quotidiana tantum, sed perpetua ac cotinua est. 7. Est igitur religiosa vita, mors quotidiana, M- iuge martyrium; ita ut quamuis corpore nemo

nostrum mori possit nisi semel, nec liceat sepius subde cruentum martyrium; tamen martyrij huius incruenti in dies figulos copia fiat. Quod probe intellexit S. Bernardus, religiosae vitae &adiunci ἔψna ei aerumnarum apprime sciens. Latronem enim

88쪽

Religiose vitae tritare Hum. ς 9

enim qui ad supplicium abducebatur, permitti sibi

cum postulasset , contestante Theobaldo Campaniae Comite sancti viri obseruantistimo , homi nem esse omnibus coopertum flagitiis , & multiplici morte dignissimum ; reposuit, & idcirco a se deposci,ut quod una morte susscienter expiare non pollet, pluribus ac per dies singulos inserendis, exoluerint, in religiose statu. Quod & persectum a latrone proditur , tricenario religione poenitentiae martyrio constanter & alacriter exacto in Cister- ciensi familia, quotidie perdendo vitam & animam suam propter Christum : iuxta Christi verba de

martyribus, quae probatis ascetis aeque communia esse , idem Bernardus ser. 3 C. in Cant. optime ex pressit tractans verba illa Pauli , contestantis intentatis suppliciis nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me. Hanc per Paulum, ani mar siue vitae corporalis contemptionem, imitatione exprimi per Monachos suos, auebat Bernardus;& potuisse exprimi, imo verb religiose vivendo ex prellam esse , docet se disserens. f Animae por-

tio est, carnalis affectio eius , & vita quam admi- nistrat corpori. Hanc ergo animam suam Paulus spernebat pro se , paratus pro Domino non solum alligari, sed & mori in Hierusalem , & sic perdere animam suam, iuxta consilium Domini. Tu quo- que si propriam deseras voluntatem , si corporis voluptatibus persecte renuncies, si carnem tuam crucifigas cum vitiis & concupiscentiis , sed & mortifices membra tua quae sunt super torram, probabis te Pauli imitatorem, qui non facis ani- 'mam tuam pretiosiorem teipso: Probabis & Chri-

sit discipulum, etiam illam perdendo salubriter.

89쪽

i o Pars I. Cap. III.

α Et quidem prudentius eam perdis ut custodias, quam custodis ut perdas. Nam qui voluerit ani- mam suam saluam facere, perdet eam. J

Auanta quotidiani huius ac iugis madit ij acerbitas. 8. Cuiusmodi verb sit quotidiani huius martyris

acerbitas prae cruento , sic postmodum eo ipso loco exponit idem Bernardus increpans delieatos quo

dam, dc molles Epicuri potius c ut ait in aut Hippo-o cratis, quam Christi discipulos. f Animae in corpore

ς Vitam, Saluator monet perdere. Quid enim tibi ει aliud de Christi auditorio sonuit, cum pauid ante M clamatum est Qui amat animam suam perdet eam. . Dixit siue ponendo ut martyr, siue a Tigendo ut poenitens. Quanquam genus martyrij est , spirituu carnis mortificare:Illo nimirum quo membra - caeduntur serro, horrore quidem mitius, sed diutu nitate molestius.J Iterat haec ipsa verba idem mellitissimus ac piissimus Pater serm. r. in coena D mini. Vtrobique agnoscens,quotidianum hoc martyrium,esse sola diuturnitate molestius,horrore tamen mitius esse,ac perpessu facilius. At proxime laudatus Thomas Κempensis,

, quandam inter utrumque hoc martyrium,aequalitatem acerbitatis statuere videtur, indistincte aequia parans amborum vexationes & praemia,quae con stat inaequaliter vexatis inaequalia rependenda, caeteris paribus. Scite autem cum variis forensium reorum cruciatibus,varias religiosi status aerumnas

' componit,in hunc modum. Potest quilibet in ordine M in statu suo, religiose, & deaote vivend , palmam

Diuiti

90쪽

Religiose vetae Mart tum. Ta

palmam martyr ij obtinere, si contra vitia sua sorti- ter certat; si pro aduersantibus, & detrahentibus iaorati; si castitatem illibatam menue seruat; si obe- ω dientiam usque ad mortem exemplo Christi cu- ἀstodit; si de omnibus terrenis, & necessariis huius ia i ar, semper minus, quam plus habere desiderat,& beneplacitum Dei in omnibus quaerit, & suum ..

velle relinquit. Sancta quippe voluntaria pauper- tas,pro martyrio computatur. Et ided sicut marty- iaribus, ita dc pauperibus regnum coelorum a domi reno promissilua est Sc donatur.Cum ergo verboso & iadi libluto silentium imponitur, ne extraneis, vel refratri loquatur; tunc lingua ad fabulandum prona, ee quasi rei te ligatur,& ne noceat alteri, silentio cohi- tabetur. Et vere multis verbosis expedit, pro pace reconscientiae verecunde tacere, quam hinc inde his istorias de statu 1eculi retexere: & clim homini prae- eccipitur in claustro manere, aut in cella quiete resi- dcre,tunc pedes eius pia violentia, quas in cippo re Iocantur; & sic ad viam salutis , cor initabile redire is compellitur,iuxta illud domini verbum: exi cito in re vicos, ct plateas ciuitatis & compelle intrare. Heu requanti soris vagando perierunt: Quanti suae curio resitati seruiendo, nil sanctitatis retulerunt. O qUam mmulti per rectoris virgam reducti sunt ad conscien- retiae,& bonae vitae custodiam, & de necessitate sece- runt virtutem: Cum curiosus oculos suos claudit,ne seculi vanitates aspiciat, tunc mercedem cum san- ctis recipiet, quorum oculi suerunt a tyrannis excaecati. Cum piger aliquis laborare cogitur , tunc

manibus,& pedibus ad locum martyrij trahitur, & si obedierit ad omnia sibi iniuncta, praemiabitur

cum martyribus; quorum manus vinculis fuere

SEARCH

MENU NAVIGATION