장음표시 사용
91쪽
L Pars I. Cap. III. e. ligatae,& pedes in equuleo suspensi. Cogitare ergo . debet bonus obediens frater; quia proprii corporis
vi non habet potestatem, sed praelatus; cui propter vi Deum se reiignauit libere,ut eat,& faciat,quod ille M iusserit pro animae suae salute. Sic enim obtinebit ες cum martyribus patientiae palmam, & aeternae vi-
tae coronam. J9. Quid verb si non mitius modo aut aequale sed durius etiam 3c acerbius, cruento martyrio esse quotid anum hoc martyrium quis allii mei λ Paphnuti sane insignis martyr ex monacho , cuius reS gestas scriptis a Metaphraste consignatas exhibet Surius 28. Aprilis, Ariano AEgypti praeside uniuersum exprimendar in ipsum crudelitatis apparatum, equuleos,sertagines,secures,scorpiones, aliaque feralia instrumenta ostentante, ut sancti viri animum
emolliret, & ad impura sacrificia adduceret, intre is pide respondit in haec verba Putasne tua haec tor-ee menta ageb mihi horribilia videri, ut propterea
.. Deum Verum negandum putem 3 Quinimo hoc scito,hostras monasticas constitutiones,multo plura .. in se tormenta continere, quoniam in multis exemia citationibus assidue tentamur. Sed saluator nosteria ita nos corroborat, ut omnia perferre, & superareri possimus.Quare idem etiam nunc corroborabit ades tuam hanc sevitiam superandam. J Videtur Papita
nutius iisdem gratiae suppetiis contentus, ad omne carnificis ingenium in tormentis lallandum, ac etiafrustrandum, quibus in monastico instituto ad tot cum eo implicitas aerumnas patienter serendas, roboratus fuerat. Imo cum multo plura ecte religiose vitae tormenta asserat, quam quae ab impio Praeside
ostentabantur, ne tauta quidem coelestia subsidia
92쪽
sibi ad sanguinis pro fide profusionem necessaria, quanta ad religiosunt martyrium, videtur agnoscere.Et di serie s quod unum hic contendimus,) prodit
monasticae vitae tormentorum multitudinem & cerbitateiri , prae qua ad obiectum immanium illorum instrumentorum, horrere non deberet.
Plenior, Religiosi martyri, instratio,
expensisne paupertatis. r o. Sed ut liquidius deprehendi possit, quam
i apte & ad veritatem con sentanea,religiose Vita n mine martyrii quotidiani insigniatur, operae pretium est sigillatim dispicere ea quibus religiosi sta- tus veluti substantia continetur; vota inquam tria vulgaria, quibus veluti cultris homo a se externo norum quorumcunque,ac sui etiam ipsius, inam dicum amorem rescindit: Paupertate quide,deside rium opum quibus veluti semetis alitur in homine ignis superbie,male altipetar,ut S.Paulinus scite nominauit. Castitate vero, corporis immodicum studium: denique obedientiae interuentu, quod in anima eminet,liberam statuendi de se ipso facultatem atque iudicium.Resecantur haec omnia,quae iure dixeris sanctimoniae attingendae alieneos obices, trium illorum quae recensui votorum interpositione. Et idcirco homo eorum emissione non quidem perfectus ut egregie disputat S.Thomas opusc. i r 7. c. 6. sed ad persectionem proxime aptus, siue mediis ad eam consequendam quam accommoda tissimis instructus, & ad diuinum cultum optimὶ compositus denominatur, quod ipsum est, dici ac
elle religiosum; nec alia quaerenda est religios sta-
93쪽
tus veluti substantia. Nam ritus omnes, & externae corporis species, peculiarisve amictus de victus ratio ac forma, quamuis apud rudes aestimatores substantiae locum interdum teneant; re ipsa tamen non risi astititia sunt ornamenta, quibus ut conciliaristatui de quo agimus decus aliquod ac fructum non eam inficias,longe tamen absunt a primaria illa& fundamentaria eiusdcm status ratione, quam contineri votis diximus. Vt proinde cum haec. sola, sint religiosae vitae adeo intima,ut statuatur his coimstitutis, sublatis verb evanescat, nihil sit praeterea penes quod uniuersaliter de status religiosi asperietatibus pronunciare liceat. Quare videamus quae sit paupertatis, quae obedientiae, quae castimoniae voto firmatae,'dissicultas & asperitas, ut status iis constitutus, recte cum quotidiano martyrio collatus appareat.Neque verb spectari ista velim prout ab homine manant uberi diuinae gratiae rore delibuto. Plerumque enim tam copiosa amuit homini de coelo benedictionum dulcedinis largitas, ut computrescat iugum a facie olei, & medium fornacis si tuat dominus quasi ventum roris fiantem: Sed sp ctanda sunt in homine s non quidem gratiae exsorte. quid. n. boni germinis ex tam arente ac exsucco solo existere possit,cuius fructus aetetnae vitae ac glo riae, commodet,quae est religiosi status meta λ) Non igitur in homine per nuda naturae praesidia operante spectanda sunt,sed in eo qui communibus duntaxat
gratiae subsidiis fulciatur. Aut si haee alicubi abui dant ) in quem diuina largitas parcius stillet,siue ita
ferente hominis rem issione anterioris beneficentiae
prodiga, nec eam satis aestimante : sue pro diuini confiij beneplacito, ad hominis probationem, &- sontis
94쪽
sentis unde gratia defluit,mani sestationem. ii. In huiusmodi ergo homine, paupertas u luntaria voto firmata, & exacte fideliterque seria ta , quantam putamus cruciatuum dolorisque materiam subministrat, quantam angorum & aer Franarum , ad martyri um incruentum plusquam iussicientium Z Considerandum enim est , sicut opes omnium corporis commodorum instrumenta sunt, quod Teles de comparat. diuitia. & virtutis diffiis monstrat, & Theodoretus serm. 6. de prouid. alibsitque Philo libro de temul. vocans externa bona, corporis satellitω: Ita etiam cum diuitiarum exclusione per paupertatem, omnium incommodorum, atque adeo etiam aerumnarum , inscelix scami quidem ac sensui,) coniugium existere, quod ad martyrium , nec mite aut laue lassiciat. Nec enim c pediis tantum, aut superfluis rebus, sed etiam n cellariis carendum est. Quo ex capite optime S. Dorotheus doestr. 7. num. 9. religiosae paupertati, tribuit rationem martyrij. Eumenim quire neces saria carere cogitur, ita secum dicere iubet. Nouit '
Christus melius quam ego , quid mihi sit opus, ' cuiusiae rei sim indigus,& ipse fiet mihi, huius rei, vel huius cibi loco. J Et mox. f Si quisquam
ouuin appetat, & olus accipiat, dicat cogitationi-
bus suis: si utile mihi ouum omnino fuisset, habe- rem utique illud: Nam bonitas Dei mihi prouidis- set, mitissetque prorsus. Verum potens est & ole-
ra in ovum conuertere, credάtque Deo , & cedet '
illi hoc in martyrium. J Eadem fuit S. Francisci Umens. Sic enim apud eum lego collatione 3. f Si '' propter inopiam & paupertatem frater corpus ne- cossitatus suas in sanitate & infimitate habete non 'potest
95쪽
6 Pars I. Cap. III. - potest, dum honeste petierit & humiliter a praelare eo suo amore Dei, & sibi non datur, sustineat amo Q re Domini patienter, qui etiam sustinuit quaerens - qui eum cololaretur & non inuenit. Et haec neces. . sitas sibi a Domino imputatur pro martyrio. J Non abhorret a Spiritus sancti sensu , haec de paupertate sentiendi & loquendi forma. Sane icriptura, Paupertatis caminum in quo excoquantur homines , agnoscit Isaiae 48. nec dubitauit S.Chry sostomus homil. i 8. in I .ad Cor. pauperes cum pueris in Babylonicam sornacem coniectis conferre, non m6db quia ut illi, Deum luteum colere renuerunt, se & isti numini auaritiae plerosque dementantis accidere detrectant; sed etiam quia sornacem &flamma tolerant utrique; & pauperes quidem multo ardentiorem, in qua si non concremantur qui eam voluntarie ad numinis cultum excipiunt, diuinae potentiae opus est , quale circa Babylonios pueros est proditum, ut D,Chrysostomus philosophatur; non autem humanae virtutis, vel retusae aut restri iactae flammarum acrimoniae argumentum. Quare rectissime cum S. Bernardo licet concludere, in calce sermonis primi in festo omnium SS. paupertatem religiosam , inter martyrij incruenti species, iure optimo numerari. Trachans enim octauam beatitudinem qua sanctis martyri bus reposita Delicitas proponitur , hecurrens ad primam qua constitutum est praemium pauperi-
us. Quid sibi vult sinquit quod eadem promis
sio facta est pauperibus,& martyribus, nisi quia
Veii martyrii genus , paupertas voluntaria est Beatus vir , ait Propheta , qui post aurum non
96쪽
hic , & laudabimus eum Z Fecit enim mirabilia in Wς vita sua. Quid mirabilius, aut quod martyrium grauius est, quam inter epulas esurire , inter ve- sies multas de pretiosas algere, paupertate premi inter diuitias, quas offert mundus , quas ostentat 'malignus , quas desiderat noster iste appetitus λ An
non merito coronabitur, qui sic certavcrit, mun-
dum abiiciens promittentem , irridens inimicum tentantem, & quod gloriosius est , de semetipso triumphans, & crucifigens concupiscentiam piu- rientem Z Denique propterea pauperibus pariter & martyribus regnum coelorum promittitur, quia Upaupertate quidem emitur , sed in passione pro 'Christo absque omni dilatione percipitur. J Non Udissimiliter S.Chrysostomus homil. ii. in ad Hebr.
post enumerata sacrificiorum mysticorum varia genera abro eatis quasi agni immaculati immolatione pecuinis quibusvis sacrificiis demandata, subdit Sunt de aliae oblationes quae vere sunt ho- locautomata, martyrum corpora: Ibi & anima & corpus osseruntur. Illa sacrificia odorem suauitatis habent maximum. Potes & tu si volueris, tale sa- crificium offerre. Quid enim si non igne combu- ratur corpusξ Sed alio igni potest : ut puta pauper- tatis voliuatariae, & tribulationis. Cum enim li- ceat deliciose & optime degere, si eligatur labo- riosi vita de anima mortificansque corpus , nonne holocautoma est mortifica ergo corpus tuum , & cracifige, de accipe huius martyrij coronam. Quod enim illic gladius operatur, hoc luc animi alacritas
97쪽
Itemque expensione obedientia.
II. Iam vero obedientiae votum , quo impositi homines super capita nostra ferendi sunt, ut aspe rimum ex se atque durissimum , ita iure optimo martyrii cuiusdam nomen sibi ac decus vendicat, iudice Thoma Κempensi lib. de fideli dispensat. c. 3. 6 2. Trachans enim illud Cant. D manus meae distiuaueraut myrrham, ct digiti mei pleni mreha probatissima , & hanc myrrham interpretatus integram ac plenam voluntatis propriae mortem per obedientiam, illud cupit esse quam commendatis. ta simum. antequam huius myrrhae speciqm quis M agnoscat, ut in multis saepe grauitatibus seipsumis experiatur , quam facile caro remurmurat, quo-
α ties trepidat , quoties subruit. In quo conflictii M intelligit, quantus sit labor non facere quod con-μ cupiscit; quam durum frangere ad omnem nutum m alterius, suos conceptus animi. Si ergo haec & his G similia, latius excogitata pertransierit, tanquamo verae mortificationis probamenta , squae omniam sortes Christi amatores ardentissimo affectu subire - festinant,) inueniet proculdubio quam veracitero dictum st :& digiti mei pleni myrrha probatissi-
ma. Probantur enim a minimo usque ad maxi- mum eorum digiti, & a summo vertice , usque ad plantam pedis, sine tentatione nihil vacat in ipsis. Nam modb iubentur exteriora; modb compellun- tur ad sui custodiam introire; nunc huc illucque discurrere,nunc etiam quieti consistere;modo pau-
lo plus vigilare , & paulo post vigilias nequaquam ' protrahere, nunc quodlibet protinus abiicere;
98쪽
Religiosae vitae Martyrium. γ'
nunc etiam quod horrent sine mora perficere. Si is est aliquod genus supplicii , quod martyres facit; tunc maxime illi martyres fiunt, qui toties verbo ς Dei, tanquam gladio submissi plectuntur; quoties sibi ipsis per obedientiam moriuntur. J
Pari pietate, nec minus apposite ad rem praesentem, idem autor serm. II. ad Nouitios quotidianum religiosi status martyrium exponens, hoc maxime ex capite rem conficit, sic fratres affatus. ref O dilecti fratres qui in religione sub obedientia restatis; si fideliter impletis quod vovistis, martyres estis, aut adhuc quotidie patiendo fieri potestis.
Nam toties nouas coronas, & margaritas pretio-
sas pro certamine vestro accipietis , quoties sngu- la membra vestri corporis , quotidianis laboribus ς pro Christo exponitis. Et si proprias voluntates re- ς linquitis, sensualitati vestrae sortiter resistitis, magnam a Deo intus consolationem percipietis. Omnis religiosus in obedientia vivens , paratus suam voluntatem frangere , atqne praesato suo humiliter nitens obedire , ille veraciter in spiritu martyr eisicitur, quamuis materiali gladio in collo non feriatur. Et quicumque persecte mortificatio- ni, tota die , id est per totum tempus vitae suae, se tradit, simplici ex corde obediendo , exemplum Abrahae imitatur; qui unicum dilectum filium sium Isaac, in holocaustum offerre , lietare, & occidere non recusauit. Lemmus etiam de sanctis
martyribus , quod per diuersa tormentorum ge- nera transierint ad regna coelorum : qui non ele- gerunt pro sua voluntate, qualem poenam aut mortem paterentur ; sed totaliter diuinae ordinationi se commiserunt, & corpus & animam crea- tosi eooste
99쪽
olori sio ad omnia sustinenda constanter obtul unt. Quando igitur aliquis vestritio audit , Prae- ceptum sibi contrarium a praelato imponi, es ta- men paratus est obedire , si tunc etiam vim sibim ipsi inferre conatur, atque murmurationem insur- gentem compescit & necat , tunc gratissura iam Deo sacrificium in ara cordis immolat,& cum
martyribus, de hoste victor sui ipsius factus stre- nue triumphat.J1 Sed longe Thoma Κempensi antiquiorem esse hanc de religiose obedientiae martyrio doctrinam discimus ex Antiocho homil. 39. qui diserte tradit, hominem per obedientiam transire in nu-- merum testium Christi , additque, voluntatemo propriam a te ex ndere,perinde est ac si proprium re fundas sanguinem. J Idem discimus ex Cassiano
collat. I 8. c. . ubi Abbas Piamon probatos Monachos cum Sarabattis monachorum personam ementientibus componens , praeter caetera notat,
quod istos voluntatum suarum habenae quas ipsi- mei tractant, vinculis omnibus exsolutos, alterius vinculis mancipant. Illos patientia atque distri-V chio qua tam deuote in hac quam semel arripue- runt professione perdurant, ut nunquam suas e pleant voluntates, crucifixos huic mundo quoti-
die, vivosque martyres facit. J Respexisse videtur ad appellationem qua Isaacum Chry sostomus t. I.
Orat.de Abraham , cohonestat; vocat enim vivum martyrem & non uiuum,mortuum & non mortuit,
Et fuisse Isaacum exactissimae obedientiae spiratem imaginem, testatissimurn est apud Patres Ambrotium,Ephraemum,Basilium Seleuciae, isdorum Pelusiorem, & quotquot in destinatam eius immolatio
100쪽
lationem, incurrunt scribendo. Itaque sicut eum Chrysostomus a summa obedientiae persectione, qua iuuenis patri seni nihil cunctatus iugulum cindendum praebuit, vi sum martyrem nominauit, ita eodem respiciens Chrysostomi alumnus, obedientes, vinos martyres nuncupaste videri potest. Quare. quam usurpatum quoque alia in causa a Chrysost mo eundem titulum non me latet. Homilia. n. in SS. Iuventinum & Maximum sub finem Christia nos quosdam generosos qui cum aperto periculo immanium tormentorum & mortis per ea inferendar, Sanctorum pro Christo caesorum corpora rapuerant , ut ea decenter curarent, eo illlastrissimo titulo donat: Etiam ipsi vivi mam res. Sed & S. Paulinus episto a8. quae est ad Victricium secunda, sanctum illum Antistitem cuius in tormentis robur graphice exprimit, quod supremo funeri subductus esset diuinitus, visum martyrem appellat.
Quo eodem nomine NaZian Zenus orat. 2Ο. n. I 3.
insignit sanctos illos qui extremam in Christianos, Satanae rabiem sub Maximino exceperunt, nec tamen hostili gladio sunt deessim. f Hactenus videlicet relicti, ut victoriae suae superstites essent, nec cum ipfis certaminibus abscederent, sed aliis x virtutis aliptae, vivi martyres, spirantes columnae, tacitaque praeconia relinquerentiat.JHoc verδ non exile videri debet obedientium decus, quod gloriosissimum titulum , nec fluctus 'cuum, sanctis illis Christi athletis qui corporibus luis quantum ex ipsis erat,) & sanguine litarant, ab his Patribus attributum, communem habeant , ita ut pos sint ipsi quoque illud de Catholicis Arriano surore multa passis ab eodem NazianZeno OIat. 2 3. n. I. F usurpa
