De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

, o, pars I. Cap. V.

rendum exemplum quod in huius rei illustrationem extat in S. Francisci de Paula rebus gestis lib. I . g. i 'Resertur eo loco, virum sanctum Neapolim cum venisset, a Ferdinando Rege non perinde ac pria uatum aliquem vel tenuis sortis hominem, cuius modi externa specie erat S. Franciscus, in sed iisdem honoribus quibus magni Principes solent , exceptum esse , ipsius Regiae usum hospitio , negante Rege passurum se ut ad alium diuerteret vir sanctus. Munera autem eo animo dc principatu digna, cum Rex osserret in bonum religiosae familiae r

cens a viro sancto tunc constitutae , negauit se a

eepturum, satiusque Regi sere contestatus est, ali na si restitueret, quam si aded magnifice vel etiam prodige profunderet male parta. Suboffenso Regi,& neganti quicquam apud se esse alienum , reposuit Beatus pater, eas ipsas pecunias quas obtrud ret , pauperum sanguinem esse, quem exaggeratis tributorum pensitationibus exsuxisset. Fidemque dicto fecit, correpto nummo ex summa quae ossi rebatur , & diffracto in duas partes , e quibus pluit-mus illico sanguis manavit. -- Qua verb ex causa , sanguinis nomen sit s cultatibus datum , variae causae coniectari pollunt. Nam & sanguis vitae symbolum est , ut propterea in Scripturis anima in sanguine esse dicatur: & s, cultates vita ipsa quodammodδ esse videntur, cum per eas Queatur & exigatur vita. Adhaec singuinis nomine veniunt plerumque labores grauissimi, a que pericula adita in rei alicuius comparatione r ut propterea Dauid libans Domino aquam e Bethleemitica cisterna haustam, dixerit nolle se strenuissimorum militum sanguinem bibere: & Panegyria

122쪽

stes imperatorium paludamentum idcirco rubrum esse dixerit, quod militum sanguine, id est iugibus periculis atque laboribus circundatum esset Imperatori. At opes no sine innumeris laboribus & perbculis parantur , vel etiam angoribus partus doloi es superantibus pariuntur. N ain & inde dici, partas opes,S. Augustinus obseruauit. Fortassis otiam quod languis sit peccati symbolum, unde illae voces, libora me de sanguinibus ; & sanguis sanguinem tetigit ;transfusa est sanguinis denominatio ad opes, quodve plurimum sint partus iniustitiae & mammona iniquitatis. Omnis quippe diues, aut iniquus aut inia qui hanes iuxta priscum essatum. Possis denique cum Bernardo dicere in sententiis sub finem , sanguine designari summam votorum & desideriorum humanorum. Sanguis inquit animae meae , Voluntas e mea. Naturae siquidem cognatus prae cateris hu- moribus sanguis dicitur, & animae vita in volunta- te est. J Quo autem alio collimant studia morta- lium, quam ad opes parandas, Sc nullo stato fineeTaggerandas Quaecunque porrδ harum rum placeat, aut quaru s alia , satis suiserque est ad rem praesentem , quod facultates quibus erogandis aliena calamitas Imatur, & condolentia efficax ex promitur, nomine sanguinis cum in scripturis tum in communi usu atque sermone designentur.

Visio opum, in Dei gratiam, sanguinis essι-

sis, atque mari rium.

.Hinc perspicue eruitur ratio ex parte subueta nis& doni cur a patribus quos proferebam. Diad

litia de alieno malo,ad illud subleuatum accincta,

123쪽

martyrium, nominetur. Continet enim quandam

veluti sanguinis effutionem propter Deum. Neque verb pleuique mortalium charior est sanῖuis,quam opes ; sed eadem parcitate de venis suis sanguinem . profundunt, & aurum e crumena. Eodem dolo issensu, emuere sibi sanguinem, de imminui res suas ferunt. Quo laudabilior, & ut arduitatis sic gloriae plenior videri debet eoru genetositas,qui alienam egestatem subleuare ; rei sibi adeb pretiosiae pronsione non dubitant:& praesertim cum de sua tenuia late aliquis accisum volunt in alterius solatiu: subda vidua Chi isto ipso praecone celebrata, & a Tobia

per magnanimitate deholionis, ut loquitur Saluiamis lib. ι .ad Ecclespraecepta legis excedeme, 9 indigeni μι usque ad indigem Lm βι- consulente, per tempus tenuitatis suae factum reserebam , tanquam ad martyrium pertinens iudice Bernardo. Hoc enim perinde esse videtur, ac substantiam ipsam suam in alterius gratiam perdere. Nam etiam facultates,

substantiae nomine venire liquet ex c. I S. Lucae,

ubi adolescentior filius patrem popostit substantiae suae portionem : id est partem facultatum, quasibi Euangelista substantiae nomine , Graece crία, notatas voluit: quasi haec sit hominis substantia aut essentia, ut Latinus scriptor Marius Victorinus eum locum allegat l. i. contra Arrium. Quid quod paulo post in eadem parabola, additur in editione vulgata , est diuisit illis substantiam. Graeca habent,

και αυτοῖς τὸν βιον , quod ad verbum vertas , diuisit idis vitam. Quasi opes sint vita ipsa, quod haec sine opibus miserrime transigenda esset,

nec vitae sed mortis rationem habitura, ut ex Antiphane dicere supra memini. Suam igitur sibi hin-

124쪽

Tari iam cindolentiae. s

tiam , suam essentiam. 6c vitam , in aliorum quibus condolent bonuiti, impendere videntur, qui aliis essicacitet condolent, ide6que non incongrue martyrum nomen reserre videri debent. Quod ii sinuat S. Cyprianus in calce tractatus de opere dc eleemosinis , ubi elargitioni facultatum suarum qua in agone iustitiae, Deo dc Christo spectante eurritur,respodere ait, sine periculo persecutionis, carmen pacis,& huc esse operum ita vocat eo libro eleemosinas) agonem , dc operum salutarium palmam,ad quam libenter ac prompth certandum sit.

. micondolet, altero se cruciatu onerat, ct si martyri

s. Alia ratio eiusdem denominationis , duci potest ex ipse condolentiae essectu, cuius ea est vis, ut alienum malum refundat in condolentem,eumque in illomet statu aliquatenus collocet, in quo est is cui condolet. Quod optime attigit S.Grego

rius 2 O. morat. c. 26. docens tum demum aliquem

amicto persecte subuenire, si scum eo quod ami- porrigit, afflicti quoque in se animum sumit, mut prilis in se.dolentis passionem transserat, di tunc mcontra dolorem illius per ministerium concurrat. J Hancque subueniendi dc condolendi formam expressisse tu se Christum Dominum, qui malum qu a nobis depellere aggrediebatur, mortem in quam Sc reliquos peccati stutices, in se admisit, peccato de ignorantia seesusis. Et sane quod hominem male assicit, per modum formae de morsus actualis, atque aded formaliter de in actu secundo. non est obiectum distonueniens, sed morsus ille

si a doloris,

125쪽

ios , Pars I. CV. V doloris , qui in appetitu ex perceptione obiecti

disconuenientis per externos internosque sensus ora, resultat. Vnde si admoto obiecto noxio , s cultas perceptiua stuperet, vel appetitus obriges.ceret, necaexcuderet actum doloris, malum admotum perinde se haberet ac si procul abesset nee . homo male assici vel cruciari diceretur. Habet quiadem obiectum disconueniens rationem principi,dolotis, nec aliud est dolor quam resultus appetitus ab eo principio & actu primo. Id tamen quod sermalitet & in actu secundo cruciat, siue angor ipse & cruciatus, in morsu doloris consstit. Qui itaque dolore alieni mali volens tangitur, transfert in se quodammodb alienum malum; qu tenus sibi infert actum secundum quo alius formaliter constituitur dolens , quod est eius malo fet- mali dc ultimo communicare, dc quod alteri soli inexistebat ad se transferre : praeter societatem in

principio mali illius formalis , sue in obiecto quod

per condolentiam velut suum apprehendit, princreata per charitatem quadam inter duos coniunctione & vnitate, & sibiatilibutis iis quae alterum male habere & cruciare videt. Inde illa sublauatio

quam moerentes percipiunt cum alios condolentes experiniatur. Exonerant enim partem moeroris in alios quos condolentes aduertunt, ut est apud Aristotelem ' Et hic.c. ii . ubi additur eam ob causam imagno & sorti animo viros, non pati amicos in panem secum doloris venire ; & idcirco nolle ambris mala sua aperire , aut si mulare leuiora esse quam sint, speni vultu simulantes , & altum corde dolorem prementes, ne dum eo modo aerumnarum Parte se leuant, ea amicum grauent, quod

126쪽

Mari iam Condolentiae. ror

est ab amicitiae puritate dissentaneum. Condolere

igitur alteri aerumnis presso, est eius in se aerumnas de miseriam transfundere, & ei malo ultro subi cere, quod alterum forte reluctantem & inuitum cruciat. Vnde sicut graues aerumnae ad martyrium late dictum sunt satis, ita & earum per condolemtiam transfusio in alium , non incongrue martyris appellatione honestata videtur.

7. Collaudat ex hoc martyrio Apostolum s. Chrysostomus tractans illud 2. Cor. i' quis insimmatur , ct ego non infirmori homil. in eam epist. ao. Ait enim. f Non dixit non communico moestitiae, ae

sed quasi in ipsa passione essem, & in ipsa infirmi- istate, sic conturbor & commoveor. Quis offendi- α tur, & ego non uror vide quanta excellentia do- .eloris ὶ Quomodb apparet ustionem nominans 3 ea A endor, uror, inquit, quod certe omnium ma-

ximum est. Nam illa quidem licet sint violenta, is recedunt tamen statim , & voluptatem habent immarcescibilem. Hoc autem erat quod tribulabat. ipsum & angebat, ac sauciabat eius mentem, qudd

in singulis infirmis hare pateretur quicunque illi messent. Non enim de maioribus quidem dicebat, minores autem despiciebat, sed etiam abiectum minter necessarios ponebat. Ided dicebat, quis infir-

matur, quisquis fuerit : Et quasi ipse esset Eccle- sia, quae in toto orbe, sic in singulis dolebat mem- bris. J Hoc ait fuisse anima discerpi ct mente disse- cari, ac proinde quoddam animi nec leue martyrium subire, agique in crucem. Quod S. Gregorius hom. 31. in Evang. illud Christi versans qui vult venire pon me tollat cmcem suam, optimὸ expressitvςtbis illis, Duobus modis crux tullitur, cum aur

127쪽

ia per abstinentiam assicitur corpus , aut per compacis sionem proximi affligitur animus. Pensemus qua- ω liter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, .. qui dicebat : Castigo corpus meum de in seruitu ει tem redigo, ne forte aliis praedicans , ipse repro- bus esticiar. Ecce in afflictione corporis audiuimus

M Crucem carnis. Audiamus nunc in compassione ς proximi, crucem mentis. Ait enim : quis infirmam tur, & ego non infirmori quis scandalizatur, M ego non uror ὶ Perfectus quippe praedicator vim exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore, Et quia in se trahebat damna infirmitatis - alien ae, cruc em portabat in corde.J8. S. Martinum Seuerus Sulpitius episto. 1. hoc martyrij genere perfunctum agnoscit. Multa enim praefatus de eius ad martyrium praeparatione,& v luntate subeundi pro Deo quaecunque tormenta,

siabdit. f Sed quanquam ista non tulerit, impleuit

tamen etiam sine cruore martyrium. Nam quas ille pro spe aeternitatis humanorum dolorum non per-

tulit passiones, fame, vigiliis nuditate, ieiuniis, op - probriis invidorum, insectationibus improborum, cura pro infirmantibus, sollicitudine pro periclitam tibus.Quo enim ille dolente non doluitZQuo scan- dalizante non ustus est quo pereunte non gemuit3JSed Sc Laurentius Iustinianus serm. de S. Martino, varia sancti Antistitis recensens martyria , hoc non

omisit. Erat plane sinquit) S hoc singulare marty-

rium ut cum infirmantibus in fide, pariter infit in retur,& cum se scandaligantibus ipse quoque com- passionis ureretur assectu. Audi sine serro martyrem ex sela cliaritate morientem:quotidie sinquit Pau

lusὶ morior petopter gloriam vestram fratro, quae est

128쪽

Maryrium Condolentia. Iosest in Christo. Alibi etiam aiebat. Cupio impendi isse superimpendi pro salute vestra. Meritb itaque tabancto huic, martyrij non est deneganda corona, requi ecclesiarum curam gerens , ac proximorum resalutem gelans,nec mori timuit, nec vivere recusa- reuit. J Idem perpulchre ad calcem sermonis de S. Laurentio, duplex fauctissimi illius leuitae martyrium distinguit:alterum quo tostus est corpore, impositus craticulae,alterum quo resecta habendi cupiditate ,eoque igne amoris terrenorum quo plerisque omes confiigrant, in se restincto, est dit in pauperes liberaliter quae conaedita habebat:Vig re enim ait in nobis cupiditatis flammam quam qui non restinguunt eleemolinarum largitione, ignem a se diuinae charitatis procul amouent.expe tesque sunt illius ut voca t. insignis martyrij, quod in cohibendis vitiorum motibus . resecaudis cupidiatunn pruritibus, situm est. :s, Non omitto, qhiae .de huius spiritualis martyrii iii tradit Petrus Damiani serm. de S Eleuchadio Rauenatium Episcopo & Consessore, cui martyris tixulura hoc modo arrogat. Neque Verbcroe redendum est fratres mei,B. Eleuchadium dum adhuc reviveret, martyri j caruisse laboribus , etsi non fuerit remartyrio contaiamatus. Videbat nimirum Gentilia retatis nuper extinctae, nonnullas adhuc superesse reliquias. Dolebat iri populo sibia ammillo, vel extre- ma superstitiosi ritus vestigia remansisse. Atque readed licet persequentium maniIS,gladios non exer- mceret, cruciabatur anima satusta pii teli ac paternae compassionis incendio concremata. Quid enim re prodest,si quisquam Catholice credat,& Gintiliter ας

iugi Aut quomodo credulitas recta,cum vita con-ης, cordat

129쪽

ix Io Pars I. CV. VI.. cordat hae tetica 3 Quid enim iuuat , si fides adsit

Apostolica,ubi conuersatio ducitur Arriana 3 De iis enim qui Catholice credunt, & haeretice viuuiit, conqueritur B. Apostolus dicens: Confitemurse nossem Deum, DE Zis autem negant: cum siue credendo, siuem vivendo, Deum negare,nihil sit aliud absque dubio quam perire Quapropter B. Pontifex Eleuchadius, non contemnendum pertulit in ipsa Ecclesiae pace martyrium: Quandoquidem etsi non cum 'perfid crede latibus sed peruerse viventibus, intaderabb lem probatur habutile conflictum. J Et scilicet, ut

proxime dictum est,de proximorum maximo malo, tanta commiseratione tactus est. Iunxi condolentiam de spirituali egestate, & eius subleuandae voluntatem,qua Apostolus & Apostolici viri proxime

adducti flagrabant, cum commiseratione de teri porali egestate , & eius leuandae cura de qua primo loco: Quia quamuis elearmosina corporea notior sit atque vulgatior, illam tamen quae spirituali subuentione continetur, longe pretiosissimam Se Deo aceptissimam esse, demonstrat Richardus Victor, nus i. a. de erudit interio. horti cap. 38. & breuiter simul ac optime S. Dorotheus dore i I .num. as .qui

argumentatur ex tanto maiore animae quinii Pporis pretio,& miserabiliore egestate.

Mart et seculi I. . Pportunum videtur quando martyrii late dicti ambitus de communi sensu de vulgari ac plebeio etiam vocis usu ad aliquas item perpes

130쪽

-artyres seculi. III

sones spirituali fiuctu vacuas porrigitur queis secularis Christianorum vita abundat,imo quibus nihil est in humani moris torrente frequentius, has quoque late dicti martyrij spccies non omittere. Quam quam non est nunc animus de praetense quorundam Diaboli mancipiorum martyrio cruento disserere,cuiusmodi est martyrium haereticorum,de quo insta commodiore occasione, quod illud sit veluti presse acceptum Satanae martyrium,cum lath dicto pietatis martyrio hactenus tractato, analogiam non habens; qualem in propositis seculi martyriis, non dissicile erit agnoscere.

Deus huius seculi nartyres suos habet.

Huius rei gratia praemittendum est quud grauis-

.simi PP. Nazianzenus orat. a.de Theol. Augustinus lib.s.qq. in Iosuec.29.NysIenus hom. 8.in Ecclesiasten ia& complures alii tradiderunt: nempe hominem a virtute in vitiorum deuia abreptum,statuere sibi idolum pro eo quod non est ipse :VG. auarus aurum lc argentum,idoli loco habet. Carnis visco implicitus,venerem veneratur: Superbiae denique addictus, honorem & gloriam habet pro numine. Pereleganter ut caeteros premam, hunc Idololatriae multiplicis etiam num vigentis Sc uniuersum prope orbem occupantis apparatum, exposuit S. Chrys stomus homil.6.in ad Rom.C firmans enim nefas esse Christiano, Idololatram dedocere errorem, quamdiu ipse deprauatos assectus, numinum loco ει gradu habuerit,facileque Ethnicum,tali Christiano ad abdicandam idololatriam urgente, reposturum , ipsi prius idola quae colit quamuis Christia-

. num

SEARCH

MENU NAVIGATION