De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

- speratos casus, animo irrdesinenter excipiens. Sinis verb contia , duro , & immiti fuerit coniuncta, vi tota quidem vita illi cruciatus est. Et cum pudici--tiae ratione neutrum queat eligere ; id est, nec virim mortem, propter viduitatis angustias ; nec vitam re ob molestiam incommodumque conuictus; anci- piti, atque ineuitabili malo acerrinusque dolori- ous semper atteritur. Inde ubi filios edidit, aut ad bonam illi frugem euaserunt;& maiores ex ill rum absentia dolores iugiter tolerat , quam partu- iens tulerat ; aut malos euasisse considerat ; & maius ex ea procreatione liberorum, quam si per- mansisset sterilis, opprobrium sustinet. Saepe am tequam praedicta experiatur incommoda, una , dc

sponsa, & vidua efficitur ; ae sine liberis in vidui-

tatem delapsa, nec uxor iam , nec virgo , nec ma

tet est. Sic prosectb , omnibus quae putantur laeta coniugi j , simul amissis , breuissimo voluptatis' sensu ; irrecuperabilem virginitatis perdidit flo-

rem , coniugiique tantum solummodb experta est,' quantum illi satis esset ad dignoscenda viduitatis' incommoda. Quod si relicta vidua , pupillos enu- ' triat filios ; eius , quem ex viri morte percepe-'' rat moeroris, iuge monumentum cernit, &sem-

' pet in lacrymis, semper in gemitu , semper in so- ' licitudine educandorum degens, nullum praeterito malo solatium inuenit. Praeterea & propinquis, & f Amulis ,& filiorum curatoribus , ipsisque postre-' mo etiam filiis , ubi virilitatis annos attigerint,'' cunctisque omnino se vexare volentibus, ad prae ' dam miserabiliter exposita , doloris , luctusque' tragoediam, vitam suam omnium ingeret oculis.

Et quid plura persequi necesse est 3 Dominum sibi

142쪽

cum dote, inscelix mulier coemens Virum, ancilla is pro libera essicitur : breuissimaque voluptatis gra- istia, naturali libertate se priuans, ianuam sibi ines- sabilium dolorum , perpetuique moeroris , per is buiusmodi connubium aperit. J Tacuit consulto AS.Basilius, conceptus ,& enixus aerumnas in ma- istre , non despuens naturae venerationem , quod

Tertullianus l. de carne Christic. A. Pontico muri exprobrat, in Christi veram corporationem cauillanti, ae peroranti spurcitias genitalium in utero elementorum humoris & sanguinis foeda coagula,

carnis ex eodem coeno alendae per nouem menses: Muterum de die in diem insolescentem, grauem, anxium , nexum, totum incertum libidinibus Ω- stidii ac gulae.J Quas & alias aerumnosas naturae in 'muliere contumelias, expressit ex Tertulliano Hi ronymus sub finem libri contra Helvidium, ubi etiam de alia tribulatione carnis in coniugata, ora tionem & pietatis studium intercludente, nempe de viri obseruantia , cura familiae , aliisque matrimonio adiunctis: quem locum laudat in eam rem idem Hieronymus l. I. in Iovinia& epist. 22. qua Eustochium ad custodiam virginitatis informat. Eadem quoad tribulationem carnis in muliere coniugata, copiose & pereleganter Hildebertus Ceroman.epistol. 3 6. Nec pauca etiam Rupertus, tria sui vocat) diuinae sententiae verbera , in mulierem coniugatam describens t. s. in Genes.c. 2 I . . M 23. Optime denique autor tractatus de Passi. Dom. in illud Ego sum vitis vera , apud Bemardum c. 3 o. ubi angustias & aerumnas coniugatarum, Vel ex solo primo capite quod proponit, hoc est ex viri morositate enata. . tantas ene ait , ut pleraeque muliercs

143쪽

04 VI. .

mulieres suppliciis emere vellent, a tantis angoribus liberationem.

trocitu etiam mariti. 8. Nec viri beatior est conditio , in quam rem plurima disputat Petrus Ble sensis, epist. 7 9. ex quaia seligo laciniam. Non est sine plurima incommota ditate copula coniugalis, vixque poste obtineriis creditur pax animi, cum uxore. Refert Valerius M Maximus , quod Socrates a quodam adolescentu-- lo, interrogatus utrum uxorem duceret, an a nu-α ptiis abstineret, respondit ei, quodcunque eorum M faceret, poenitere. Hinc te, inquit, solitudo, hinc .e orbitas, hinc generis interitus, hinc haeres aliem nus excipiet. Illinc perpetua solicitudo, contextus in querelarum, dotis exprobratio, assulum impor-- tunitas, garrula socrus lingua , subsessoria alienim matrimonii , incertus liberorum euentus. Phor narus, rex ille nominatissimus in thesauris, disti m butis pol us , quam retentis ; die qua decessit, le-- gitur dixisse fratri suo Leontio, nihil sibi de ille - ad plenam scelicitatem , si defitillet uxor. Leontio

autem quaerenti causam , respondit: Sciunt hoc omnes mariti. Telle Hieronymo Aureolus The

M phrastus in libro de nuptiis quaerit, an vir sapiens μ ducat uxorem: Et cum definis Iet, si pulchra eslet, si bene morata, si honestis parentibias, si ipse sanus v ac diues, si sapiens posse ducere ; statim infert, .

haec autem in nuptiis rarissime concurrunt uniuer .

sa. Multa sunt, sinquit,) quae matronarum vii- bus necessaria sint, ut pretiose vestes , aurum, gemmae, sumptus, ancillae, supellex varia, lecti eti

144쪽

cae , & esseda deaurata. Deinde per noctes totas mgarrulae conquestiones. illa ornatior procedit in pu- blicum: haec honoratur ab omnibus, ego in con- uentu taminarum misella despicior. Cur aspicie- bas vicinam ὶ Quid cum ancillula loquebaris 3 De foro veniens quid attulistiὶ Non amicum habere possumus , non sodalem. Alterius amorem , suum V odium suspicat tr. Pauperem alere dissicile est, di- uitem ferre, tormentum. J Haec de tormento tribulatione carnis in malito Blessensis, praeter caetera , in quibus , ut aiebam, perspicuum est, non esse viri sortem potiorem sorte mulieris. Imo vero eo infelicior habenda est mariti quam uxoris conditio in coniugio, quo vir maius in se

onus recipit, regendae ac tuendae uxoris, educandae ac promouendae prolis, curandae familia: uniuersae. Praeclare Antiphon apud Stobaeum serm. 6 8. Si mihi tale corpus alterum quale meum est, a cederet , tantum negotiorum mihi exhibens pro re sanitate corporis, & victu in dies colligendo ,& - , pro gloria, ac temperantia, celebrisque famae, ac mbene audiendi gratia , non postem vivere. Quid igitur fieret, si alterum quoque tale corpus simili- ter mihi procurandum estet λ Itaque constat, quod uxor, elli viro charissima fuerit, non minus ta- men ei facessit negotij circa amores , aut dolores, quam ipsemet sibi. Itaque pro duobus corporibus, quod ad sanitatem , victum , temperantiam , bo -

namque famam attinet , curam gerat oportet.

Quod si insuper liberi nascantur , iam omnia curis plena sunt,& iuuenilis animi exultatio disperit. & facies haud amplius eadem est. Perinde ac di-

ceret, quid isitur erit in tot distrahi corpora, quot

145쪽

sunt praerer uxorem liberi, atque domestici Z Scite S Basilius libro de virginitate , sub medium, coniuges ad unumquemque partum aliquid de anima resecare assirmat ; ob examen scilicet curarum imde enascentium , & animam aliδ auertentium, distrahentiumque in nouas sollicitudines , quibus misere laceratur atque discerpitur. Hoc verli ad maritum praesertim pertinet, in quem omnis domus inclinata recumbit. 9. Necdum faeces angorum mariti sunt exin nitae , quamuis prolatis tam multis eius aerumnis: Quid si enim violatae per coniugem sdei, vel tenuis suspicio, aut ex inanibus rumusculis conceptus timor , miseri mariti animum pullarit 3 Hoeverb non martyrij, sed insernalium cruciatuum rationem habere, Spiritus sanctus autor est , cuius asstatu , aemulatio , dura sicut insernus , nominata reperitur. Quod S. Chrysostomus orat.de SS.Ber- .nice ac Prosdoce, in hunc modum expendit. VXo- rem cernere constupratam, & adulterio pollutam intueri, sexcentis mortibus est intolerabilius.Quid

dico adulterio pollutam 3 Si vel de ipsa suspicionis

cogitatio mente occupet, acerba illi vita omnis,& minime vitalis redditur.Est enim ignis illi quidam, & indomita flamma zelotypiς morbus:cuius tyran- nicam,& ineuitabilem vim,declarans quispiam di- cebatCPlenus Zelo animus viri eius:n5 commutabit vlla redoptione odium, neque parcet in die iudicij, ' neque dissoluetur multis donis.Et alibi rursus;durus ut insernus est zelus. Sicut enim non potest inser- nus, sinquit pecuniis fleehi;sic neque is qui zelotypia laborat, leniri, atque placari. Multi utique saepe' vitae sua, libenter redemi sient, ut adulterum inue-

nirent.

146쪽

Martyres seculi. 227

nirent. Sanguinem ipsum viri eius , qui uxorem constuprarat, perlubenter degustallent, & quaruis, aut agere aut pati eius rei cauta contenti sui sient. J Addit S.Chrysostomus, hunc elle, morbum tutos randum , violentum ct implacabilem ; Et La.de prouid. agens de Abrahami ob coniugem aerumnis, ait hanc doloris materiam, superiorem esse omni

oratione. .

io Sint verδ haec in coniugiis infrequentissima, ac veluti praeter communem legem, &vtinam eiusmodi sint revera. An non vel ex eo duim taxat capite maritum atrocissimo asperrimoque

martyrio addici statuemus , quod mulieri, quamce omne probri genus, omnemque hominis calamitatem comprehensam voluit Simonides,) indissociabiliter astringatur, ita ut non nisi compatis alterutrius vel utriusque funere , dissolui possit connexio 3 Olim & custodiam siue noxium , & militem custodientem, vinctos eadem catena Seneca epistol. s. docet, constatqye etiam ex S. Augustino in Psalm. i 28. ad illud prolongaverunt iniquitatem suam: nec obscure insinuatur verbis illis Actor. i E. E at Petrus dormiens inter duos milites, vinEius cat nis duabus. Nimirum quia etiamsi ut plurimum, ac in vulgaribus reis, unica catena noxii dextram, ut Seneca tradit i. de tranquillit. animi c. t o. cust dientis verb sinistram innecteret; tamen sit delicti aut rei grauitas securius custodiri reum ferret, plu- aes.adhibebantur custodes , ut inter eos vinctus asseruaretur catenae duplici innexus, quarum alterixa sinistram, altera dextram , militibus hinc inde alligatis, deuinciret. Hic longe arctius colligatos ςernere est, quos non Paucis duntaxat.membris

147쪽

118 Pars I. Cap. VI.

sed totis corporibus connexos atque conuinctos ad mortem usque videre licet. Vt verb uxoris vincula& compedes non refricem , viri cum mulieret coim

iunctio quam sit acerba & fellis plena, & quotidiano experimento, & omnium aetatum scriptis est testatissimum. Nolo in Theologica scriptione . Ethnicos congerere, quorum dicta non plena tantum manu sed consertis plaustris in hanc rem p serunt Stobaeus serm.73 Volaterranus l. 3o. Philologiae , Tiraq. ad i. '. connub. per totam, Espen- carus l.6. de continentia c. 6. Sed & Patribus parcere consilium est, quamuis in hac re fiat stequentis smi, siue in c. i 9. Maeth. siue in 7 .caput I .ad Cor.& quibus locis virginitatem celebrant, quos inter, acerrime in hac causa versantur Hieronymus Nys

senus atque Chrysogomus. Ab his quam asper Mhispidus sit mulieris conuictus , explicatissime

traditur.

II. Pauca duntaxat Spiritus sancti oracula in rem praesentem dabo, dimissis aliis prope innum ris , quae ubiuis prostant. Toties enim in utroque diuino instrumento , de viri angoribus ab uxore, non dico impudica aut sedifraga, sed morosa duntaxat, & muliebris ingeni j cuiusmodi quae non sit, rara est auis ,) ea verborum emphasi, & den- state sententiarum , pronunciatur , ut nesciam quod aliud cruciamentum Spiritus sanctus seequentius aut studiosius ingeminet. Sed Apostolum sane dimittamus qui bonum esse homini mulierem Mon tangere, aliaque verborum spicula intorsit in maritos. Illud item Apostolicum apud Matthaeum

c I9. praetereamus , si ita en causa hominis cum v re, non expedit nubere, quod Christus non reiecit,

148쪽

inuri res seculi. Ir 9

sed tacite approbauit. fAudientes cogitabant apud ose inquit ibi Chrysostomus homil. 3 a. impers

Mulier bona dissicile inuenitur, protestante Salo- mone: in mille, virum bonum inuenies, in omni- bus autem his, mulierem non inuenies. Quid au- tem est aliud mulier, nisi amicitiae inimica, ines- segibilis poena , neces Iarium malum , naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum pc- riculum , delectabile detrimentum , mali natura ς boni colore depicta Θ Ergo si dimittere illam pecca- ς

tum est, tenere aut m , Vere tormentum est; ne- ς

celle est , ut aut dimittentes, adulterium alterum φφsaciamus , aut tenentes , quotidianas pugnas , & amaritudines habeamus. Ided responderunt : Si ita est viri causa cum uxore, non expedit nub re. Tunc Dominus non dixit, quia expedit, sed ma- gis Consentit, quia non expedit: Sed infirmitatem V carnis aspiciens dixit: Non omnes capiunt verbum

istud , sed quibus datum est.

I 2. Tot ergo tantisque in rem praesentem undecunque suppetentibus, recisis, ex Salomone tantum ac Iesu Siracide pauca delibemus,ut liqueat an iuge dc ad totam vitam protensum mulieris contubernium , ad martyrij tormenta possit susscere. f Prouerb. r i. i'. litigiosa, mulier , tecta iugiter perstillantia 21. cum muliere rixosa & iracunda in elicius habitare, quam in terra deserta. 1 F. Si- init in ligno vermis, sic perdit virum suum uxor malefica. Mulieri litigio e cohabitare in domo communi, dissicilius quam sedere in angulo do- malis 27. mulier litigiosa ,& tecta perstillantia in 'die frigoris comparantur: qui retinet eam , quasi 'qui ventum teneat, & Olcum dexterae suae vocet. μI Eccles

Corale

149쪽

i3o Pars I. Cap. VI.

Eccles . iuueni amariorem morte mulierem,cuius . ut laqueus & sagena, cor: manus, vincula: hanc qui Deo placet, effugiet: Ab eadem qui peccator est, rapietur , &c. Eccles. 9. ne des mulieri pol statem mimae tuae, ne ingrediatur in virtute tua, & confundaris a s. non est caput nequius,super ca- put colubri ; non est ira super iram mulieris. Com-' morari mulieri nequam, dissicilius, quam leoni,& draconi. Mulieris nequitia immutat iaciem eius, obcaecabit vultum suum tanquam ursus , quasi sac-' cum ostendet in medio proximorum. Mulieris ne- quam ingemuit vir, audiens suspirauit modicum, breuis omnis malitia super malitiam mulieris. Sors' peccatorum cadat super illam. Sicut ascensus are- nosius in pedibus veterum , sic mulier linguata ho- mini quieto. Mulieris ira, & irreuerentia, confusio magna. Cor humile, facies tristis , plaga mortis, ' mulier nequam. Manus debiles genua dissoluta, mulier virum suum non beatificans 16. dolor cor- dis & luctus, mulier zelotypa: in muliere zeloty-' pa flagellum linguae omnibus communicans. Sicut ' boum iugum quod mouetur, sic mulier nequam: qui tenet illam,quasi qui apprehendit scorpionem.JHaec & alia ex utroque sapiente in rem praesentem - ' urget S. Hieronymus l. i. in Iouin. ostendens non de meretrice, nec de adultera dici , sed de uxore

legitisma: ad quam etiam illud aptat quod Ecclesi

stes c. I. contestatur: inter viros bonum, unum de mille abs se inuentum ; mulierem inter omnea bonam , a se nequaquam repertam.

Qui igitur cum huiusmodi sero animali vitam omnem diu noctuque exigere adigatur, in perpetuis spinis ae sentibus, quibui adeo arcte sit implicit

150쪽

Martyres siculi. I 3I

citus ut excutere amitianas sola morte possit, hunc quisquis non uno,sod plane multiplici, eoque quotidiano ac perpetuo martyrio obnoxium secerita mea quidem sententia non aberrabit. i Commune coniugum martyrium a liberis.1 3. Vt vero & uxoris & mariti peculiares e comiugio cruciatus atque tormenta Vltra non Vrgeam,

ut iisdem perbelle consentire & omnia ab eis inuticem data acceptaque moeroris argumenta abeue

ponam, quod quam rarum vel etiam prope impossibile sit,non est quod moneam: cruciatus quos liberi iam suscepti utrique parenti plerunque inserunt , ordinarias enim aerumnas educationi promotionsque liberorum necessarib coniunctas, tangere iam supra memini ex Basilio, cum de carnistribulatione in uxore, rursusque cum de viro: alij inquam non generales & omnibus communes, sed utinam infrequentes, & inauditi parentum a liberis angores, immanis & horrendi martyri, rationem meritδ habeant apud prudentem aestimatorem , qui recte pervideat unde a miseris parentibus baculus senectutis & moerorum leuamen eX-pectabatur, inde cordolia inexplicabilia, & arternarum lachrymarum segetem meti. Hoc diligenter librat autor tractatus de pass. dom. in illud , ego sum vitis vera c. 3C. & pulcherrime Nysseniis l. de virginit. c. s. ex quo plagulam decerpo. Multiplex ia& varia est copia malorum quae a nuptiis existunt. αDolorem enim liberi nati, aeque important,ac non tanati. Et rursus tam vitii, quam mortui. Hic enim

liberorum multitudine gaudet, cum non satis ha- re I a beat

SEARCH

MENU NAVIGATION