De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

ILL Pars I. Cap. VI.

beat unde alat. Ille verb ha rede caret ficultatum suarum,in quibus maxime elaborauit. Atque via tuam quidem bona fortuna alterius calamitatem eis cit, cum sibi viεrque illud euenire velit, quo alterum cruciari videt. At huic mortuus est luauissimus

puer; illi vero in vita est filius perditus, uterque sa- ne commiseratione dignus: Unus quidem si ij mo tem , alter vero vitam luget.. J Subdit quae de liberorum 'caedibus & vorationibus , mutua item fi trum trucidatione a tragicis iactantur , non elle in hanc rem ex antiquis sabulis recolenda: cum satis tragicorum argumentorum in eo genere quotidie suppetat, qui b is doceamur quantae sint nuptiarum calamitates, cum ex aliis capitibus , tum ex hoc

nominatim quod prolem spectat. I . ASui nostri exempla perillustria, quia ubi uis fere prostant similia, sciens premo. Vnum aut

alterum non ita priscum attexo. Rem suo tempore, uniuersa It4lia notissimam , Volaterranus Cardinalis l. so. Philol.f.ex liberis bona mal-uς, consignatam reliquit. Franciscus Busalus ciuis Romanus, nobilis ac praedives, prolem sustulit ex uxore lectissima numerosam , masculam& tamineam. Ex eo numero

duos filios mutuis se vulneribus petentes vidit:duos ob seditionem securi perculses: alium nouercam interficientem: filiam verb apud virum sese vene 'no necantem. In illa vere Thi est ea domo sui Volaterranus recte appellauit, in elici stimum p rentem unico sunctum martyrio si dixerim,nec praret atrocitate satis dixero , nec sensum lectoris de tam multiplici insertunio aequauero. Calamitatis Mhorroris plenum est, exemplum in foelicitatis p

entum ex liberis , quod adscribo ex Iquiano Pon-

152쪽

tano l. 3. de obcdientia cap. t o. f Maioricensis ciuis ..

abunde locuples ruri cum csset , seruumque gra-iauissime deicidistet uio seruus iniquius secum aetiim uiudicans, rationem hunc commentatus est, qua & seruitutem finiret, Scilierum ulcisceretur. Hero ..enim longius a villa profecto, domo clausa fores a munit , matrefamilias arctius vincta, heriles li- iaberos in editiorem domus partem secum esseri,do- tamini illic reditu iam expectans : qui ubi villam intrauit, domum clausam indigne ferens , seruo , qui se iade culmine ostendit , minitari coepit. At inquit il- tale , qui nunc domum clausam tam tegi e seras , esti- taciam ut haud multo post, teque dc lucem oderis. ωVixque hoc dicto, unum atque sterum filium e te- recto piaecipites iecit. Quo casu consternati's, ac pe- ne rianimauis pater, ubi ad se rediit,tertio timens, eo mutato cola silio , seruum blandioribus lenire verbis ee studet, nec facti sol ura veniam , verum etiam li- μbertatem pollicens. At Maurus: nihil inquit, tuis re illis pollicitationibus actum scito. Nares tibi exci- redas oportet, si vis tertium tibi seruari. Tum pater duobus se liberis viro casu orbatum reputans, quo

tertium , qui unus et at reliquus , seruaret, condi- tione accepti, nasum mutilat. Qui vix dum terram attigetat , cum tertius cum matre simul ante metus pedes exanimis iacuit Eum seruus ubi clamo- ης

ribus atque eiulatil, is itia plere agros videt, Deum atque hominum fidem implorantem; atqui sinquit) nihil tuis istis clamoribus egeris , neque sae- uiendi in me tibi locum relinquam. Atque hoc di-

cto, seipsum de summa tecti parte depulit. J Vo- lust scilicet , infelicissimum herum , eo quoque

153쪽

I34 Pars I. Cap. VI.

nafatus, sumptarum de truculenta fera poenarum dulcedine fraudaretur. Eum verb ego non semel tantum seculi martyrem pronunciarim;sed quod de matre SS.Machabaeorum a S.Augustino serm. Io 9. de diuers. c. 6. ac Chrysostomo homil. de Machabatis; & de S .Felicitate acute admodum a S.Grego

rio dictum est, fuisse illam in pignoribus septies

martyrem, priusquam proprio corpore hostilem gladium exciperct;hoc de infelici patre dicturus ad

veritatem videor : fuisse illum toties seculi martyrem,quoties unius alicuius e liberis,moxque uxoris tam luctuosum exitum oculis ipse suis usurpauit. Exemplorum Tragicorum in hanc rem, nullibi parcitas est, ut non sit opus in pluribus congerendis peram ludere. . Quare fixum maneat,coniugium,martyrij secularis statum esse, & vix esse marem sceminamve

coniugii nexibus implicatos , quos iis cruciatibus mamunes praestare liceat, qui non sint ad plenum seculi martyrium satis. Imo plurimos Christi martyres minora passos, minusque aerumnosos fuisse, quam plerique sint in coniugio, exploratum duco. Subducendae igitur summae martyrum seculi, qui in urbibus ac quibusvis sere domibus reperiuntur, omnis Arithmetica impar videri debet.

Martyrum seculi alter ordo in quo avari.

I s. Alter seculi martyrum ordo, eorum est qui auaritiae & oculorum concupiscentiae addicti, opes in immensum congestas habent pro numine,Nam auaritiam esse simulachrorum seruitutem, Apostollas autor est.Huic ergo fallo numini ut obsequium

154쪽

irreligiosum exhibeant mortalium plerique, vitam in aerumnis dc cruciatibus multis misere prodigunt. Sane Petrus Blesensis episto. 9 i. auarum quendam plusquam martyrem describit verbis illis. In habi- iatatione terrena,nihil est nisi labor & dolor, & quae- α dam imago miseriae infernalis. In vita operibus tatuis,tota fere iacies inferni depingitur. Nec enim .e deest tibi unda Tantali, Tityi iecur, rota' Ixionis, murna Danaidum, saxum Sisyphi,dunal inter diuitias Ee esuris,dum solicitudinibus anxiaris,dum cupiditata istorqueris, du ad illicita raperis,dum in saccum per- tu sum congregas,dum congregando diuitias labore eucontinuo,& superuacuo te amigis. Sed &S. Augu- stinus,spurium numen de quo agimus, & illi deseruientium tormenta,non tacuit,seimone so .de sat

sic seribens. f Avarus dicit in corde suo , quia is

forte non audet lingua sua,quis nos separabit a cu- ρε piditate auriatibulatio,an angustia, an persecutioὶ id Pollunt & auari dicere auaro, propter te occidimur de tota die. Optime ergo dicunt sancti martyres in ρὸ psalmo audica me deus, & discerne causam meam ce de gente n'n sancta.Discerne,inquit,tribulationem .emeam, tribulantur & auari. Discerne angustias edmeas, patiuntur angustias S auari Discerne petie- ω cutiones meas,patiuntur & auari, Discerne famem ea meam,pro auro acquirendo esuriunt & auari. Dita taceriae nuditatem meam, pro auro despoliantur & in

auari. Disterne mortem meam, pro auio moriuntur

M auari. Quid est discerne causam meam Z propter te mortificamur tota die, ille propter aurum, nos φpropter te. Similes poenae,sed discreta causa. J Non mdissimilia habet serrii. io o. de diuers. c. 6. Quid ς' inquii) miramini fratres, si amatores Dei martyres'

155쪽

martyres tanta pertulerunt, ut acquirerent Deum Amatores auri videte quanta patiantur. Hyemali- bus asperitatibus se n. uigando committunt: Sic seruet auaritia,ut nulla formidciat stigora Iactantur ventis,suspenduntur & deprimuntur fluctibus.Inef. fabilibus periculis usque ad mortem agitantur. Di' ' canr & ipsi auro ; propter te mortificamur tota die.' Dicant martyres Christo: propter te mortificamur' tota die.Vox quidem est si initis, sed causa est valde' dissimilis. Ecce virique dixerunt, illi Christo , illi

auro;propter te mortificamur tota die.J At ne diem quidem totam, tormentis auaro per aurum & hahendi cupiditatem infligendis satis esse, docet Gregorius Nysienus homi l. s. in Ecclesiastem ad illud

ex cap. a. cuncti dies eius, oloribus 2 aerumnis pleni sunt, nec per mElem, monte requiescit. Reuera enim inquit Misenis )iis quorum animus versatur in hac tentatione, vita quidem est laboriosi veluti quibus - dam stimulis, plura habendi cupiditati Eliscor flagel- lans:dolore autem & molestia plenum est plui a habendi studium,non tantum gaudens iis quae habet, quantum triste ob ea quae desunt, quibus noctu de interdiu labor diuiditur, ut qui per utrumque e lu in se in i cem exercentur: cum dies quidem consti mantur in laboribus nox autem somnum amandet v. ab oculis.Somnu D enim expellunt de lucro sollici- tudines J I 6. Parcius hactenus de auari cruciatibus in idoli sui cultu actum, prae iis quae de eodem argumento tradidit S.Gregoriu, I s. morat. c. I i. f Mens auari in lisit quae prius ex abudantia requiem quaesierat,

poli ad custodiam grauius laborabat.Vnde hic quoque adhuc subditur:AEstuabit, & omnis dolor irruet

156쪽

CIsar res seculi. 337

m eum. Prius namque dolorem habuit in ipsa suae mconcupiscentiae fatigatione, qualiter concupita r reret, quomodb alia blandimentis, alia terroribus auferret. At postquam acquisitis rebus peruenit ad Udesiderium,alius hunc dolor fatigat,ut cum sollici- to timore custodiat,quod cum graui labore memi- 'nit acquisitum. Hinc inde insidiatores metuit,atque se hoc perpeti quod ipse fecit aliis,pertimescit. For- midat potentiorem alterum,ne hunc sustineat vio- lentum: pauperem vero cum conspicit, suspicatur ' furem. Ipsa quoque quae congesta sunt, curat ma- gnopere ne ex naturae propriae defectu per neglia ' gentiam consumantur. In his itaque omnibus, quia 'timor ipse poena est, tanta insedilix patitur, quanta 'pati timet. Post hoc quoque ad gehennam ducitur, ''& aeternis cruciatibus mancipatur. Omnis ergo do- 'lor super eum irruit,quem & hic prilis poena con- 'cupiscentiae,postmodum vero cura custodiae,& illic ' quandoque poena ultionis cremat. Plus satis ad martyrium videtur esse omnis dolor, quo idoli huius martyrem onerat S.Gregorius.Sed adiungi ei dolorum uniuersitati, trucidationem ac mortem quae est de ratione consummati marryrij, doceo ex Chrysostomo qui homil. a 8. in episto. ad

Ephes hos discolas infelici expressione piorum martyrum qui veri Dei hostiae sunt , turpisiuno idolo hostias cadere, & quod seralius est: a seipsis.

grauissime expostulat. De adoratione namque, auaritiae per improvidos impensa, praefatus multa,

demum ita concludit. Animi assectioni teipsum subiicis.At non machas illi ouesὶ Mactas veth homi- qnes, & animas rationales, illos quidem fame, istas utem maledictis.Isto sacrificii genere,nihil est bac- Is chicum

157쪽

1 Pars I. Cap. VI.ε. chicum magis,nihil scilicet insanius. Quis vidit um-M quam animas mactari Z Maledicta est auaritiae ara: .. Nam si ad simulachrotum illam accesseris aram, Q videbis eam caprinum,& bouinum olentem sangui- nem:ad istam vero auaritiae aram si veneris, huma- num sanguinem videbis misere & crudeliter exha- ς lantem,Hic si steteris,non contemplaberis halitum, alas incensas,nec redditum nidorem & fumum,sed

perditum humanum corpus. Hic videbis quosdam quidem, qui seipsos in praecipitia coniecerunt:alios verbqui laqueum applicuerunt, nonnullos etiam qui ensem per ipsum guttur transegerunt. Vides hostias crudeles & inhumanas3Visistis etiam quiores viderei ostendam tibi iam non humana corpora illic,sed de hominum animas mactari. Nam & ani-

mae machari possunt, mactatione quae conueniat V animae. Quemadmodum scilicet animae mors est: ' anima enim, si uit,)quae peccat moritur: quemad- ρο modum est ergo mors animat,ita est & animae ma-

' istatio. Qiijd est eorporis mactatio λ Mortificari' scilicet, & ab energia illa quae animae est, abrumpi.' Quemadmodum enim tunc corpus mortificatur,

quando anima illud in operatione sua desolatum ac ' priuatum relinquit; ita & anima tum est mortua,' quando illam energia sua destitutam relinquit Spi-' ritus sanctus. Atque istae mactationes potissa naum' apud aram auaritiae fiunt. Non saturatur, nec siti-' tur humano fuso sanguine , nisi etiam ipsam ani' mam immolaueris: Nec adimpletur auaritiae ara, nisi utriusque& immolantis, Sc immolati animas recipiat. Necesse est enim hic ut qui immolatalium, primum immoletut ipse, arque ita inam let, ut mortuus immolet interea viventem. Quan do

158쪽

Martyres seculi. 339

do enim maledicit, quando conuiciatur, quando

indignatur ; nunquid titie animae plagae immedica- biles sunt 3 vides iam quomodo non hyperbolice dictum sit, quod Paulus auarum, idolorum esse s cultorem dicit. J i . Est eiusdem sancti Doctoris tractatus,quod nemo nisi a seipso laedatur , aureus plane & PMrente dignissimus, Cucus in extrema vita, inter dissicillimi exili j asperitates conscriptus, ut constat

ex quarta eius epistola,ac proinde vere cygnea vox. Eo tractatu , auarum innumeris mortibus ab avaritia mulctari ut ostendat, atque adeo multoties

martyrem essici, auaritiam, specie seri ac truculenti tyranni exhibet ; apud eam cruenta omnia perbculis,mortibus, praecipitiis plena esse docet. Stipari pessimo satellitio,contumeliis, opprobriis, liu re, inuidia, insidiis criminatricibus,& perniciosissimis curis, metu iugi,tremore frequenti,& mil-le aliis huiusmodi infaustis consortibus, velut an

guium corona circundari. Fructum non alium proferre , quam interitum & perniciem, poenamquo perpetuam, subsequentem ad insanabilem rabiem,

insaniam, atque furorem. Tantopere vero fatigare animam , ut neque amicitiarum, neque propinquitatis , sepe ne coniugii quidem aut prolis afectui det locum , sed omnia illa deiiciat atque conculcet: Et videri quidem mortalibus pene omnibus quae eorum summa coecitas est, dc summa

miseria,) melle ac fauis dulciorem ; reuera tamen stulte , ut barbarum , seruere crudeliter ut tyramnum, debacchari impudenter ut feram quandam dc crudelem dominam , nusquam misereri aut fle- ,

cti: adeste ubique , duram, diram, terribilem, incle

159쪽

inclecitdntem , impiam, truculentam , lupis , &vrsis ac leonibus ferocids sevientem ; in sibi addictos acuere gladium, quotidie eis sciueas dc praecipitia parare, scopulisque eos mille , dc mille naufragiis illidere , cremare igne quem ipsi studiose succenderint. Assine est quod idem Chrysostomus hom. 18. in i . ad Cor homines addictos acervaim dis pecuniis , idipsum pati docet a ferali tyranno auaritiae , quod tres pueri θ Rege Babylonio: eo tantum discrimine, quod pueri diuina miseratione

liberi euaserunt, &ab igne tantam virtutem reuCrito, indemnes fuerunt, hi verb comburuntur. Sic enim concludit sanctorum trium puerorum certamen. Quid hoc spectaculo esse posset illustrius 3

Quid hae victoria pinstantius 3 Quid nouis victoriis insignius 3 Hoc & in nobis inuenitur , de nune Babylonicae fornacii Rex est , de nunc flammam

illa ardentiorem accendit. Est temporibus nostris qui iubeat eiusmodi stituam venerari: adstant ei resatrapae , de milites , & quae ames demulceat musca ,& multi hanc statuam, variam , magna nand mirantur. Tale enim quiddam est auaritia; ut sta tua illa non se tum continens, sed ex illicitis rebus constitur. 1. Avaritia enim omnia in admiratione haberi iubet. de aes , dc ferrum ,& his longe viliora. Sed quemadmodum hic iii pra sentia sunt, ita& qui tres pueros imitantur, qui dicunt, deos tum

non colimus , dc sitatuam tuam non adoramus , sed paupertatis fornacem ,& omnes alias toleramus

miserias , ut diuinis legibus pareamus. Et alii quidem hoc tempoτe multa habent, quemadmodum tunc illi ; de hanc sepemimerb adorant, δί exuruntur. J Habes vi uicomburium , his auariti e cultori

160쪽

Mart res seculi. rq I

bus, in fornace Babylonycae gemina , a Tyrannucupiditatis irrogatum. Quod vero inter horrendas tormentorum acerbitates quibus Ethnica olim inhumanitas in SS. martyres grallata est , ea numeretur, non nisi tempore postrema, qua in sanctorum pugilum corpora iam exanguia , iam spiritu destituta, eistrabantur hostes Christi ; ne hanc quidem barbariem martyribus auaritiae deesse palla est mortalium truculentia : quod agens de diuitum sepulcs M.ubi simul conditum copiosum apparatum ex alis, dccadauere abiecto inhumato , aureo planc eloquςntiae profluuio prosequitur S, Chrysoli om. horn. s s m i Cor. quem de more expressit eloquentissimus aeqtie ac eruditissimus tanti Mag stri discipulus. Ilidorus Pelus i. r. epist. I 46.

Oria tertius, in quo captatores honorum,

aulici prasertim.

1 8. Tertium locum inter sequii martyres , iis dabam qui superbiam vitae colunt , nullumque VC-nerationis& demissionis genus refugiunt, ut hoc numine utantur propitio. Hoc martyrium in iis illustrissime proditur, qui ad honores crepunt pendensas indignitates & inhonorationes ac ineptias, quaS Vir magnus magno redimat, & cruciatibus non leuibus intolerabiliores ducat. Mamertinus in Iuliani panegyr. de priscis Roma Ris honores captantibus agens , ita pronunciat. Quis ignorat multos fuisse candidatorum labores λ Edricenda momnium nomina tribuum, homines varij, atque

qtiam singuli salutandi, praehensendae obuiorum

manub

SEARCH

MENU NAVIGATION