De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

l72 Pars II. Cap. I. odio, sed ex saeuitia & rapacitate , fidelibus irrog

tam , censuit Afer quidam Episcopus , ut refert, &quoad hoc approbat D. Augustinus epistola i8o. hib initium. Eademque ex causa, Lanseancus de S. Elphegi Cantuarensis Episcopi vero martyrio dimbitauit, quod tantum caesus diceretur, quia noluisset appenso ingenti litro vitam redimere. Hoc

enim ad verum martyrium non sum cere,recte censebat Lanstancus, ut resert Edinerus l. i.vitae S. ArmselmisH finem. Qui addit, idoneam martyrii causam in S.Elphego fuiste , quod caesus esset,quia pastorali sollicitudine oves suas contutans, paganos ab Ecesesiae violatione & multis sceleribus prohibere , e6sque ad Christum adducere conatus elisei. Optime item nodum propositum expedivit consultus a Lanthanco S. Anselmus, ut refert Edincrus. Dixit enim idcirco vere martyrem haberi debere S. Elphegum, quia pro iustitia occubuit, quatenus idcirco sessuit immoderatum illud litrum, ne ditandis latronibus, suos degluberet. At si occisus suis. set, tantum ne aurum perderet, iustissima fuit let Lanifranci dubitatio , planeque dicendum sui siet, S. Elphegum non mille martyrem , quamuis pol tuillet iniqua elle caedes eius, & homini innoxio

irrogata. Interdum quidem verum martyrium censetur , mors a fidei hoste illata, dum Christianos Vrgens ad redemptionem , videtur sibi non satis opimam proam nancisci,expostulatque seaudari se absconditis opibus, quibus abundare fideles Arbiatratur. Tamen in eo euentu , postrema saeuitiae r

dix , est odium fidei: Hostis enim ille , concitatus est in Christianos odio fidei. Tum illectus spe lucri , obtulit redemptionem: quam non nactus satis pinguem,

192쪽

Libitae eo veluti starno fruitiae, habenas laxat, si-iritque eam ex primo illo motivo ex quo concitata erat effundi. Alcitae ita qui sic caeduntur , merito inter martyreS numerantur, cuiusmodi fuere plurimi in Africa sub Vandalis; in quibus f dimieaste econtra innocentiam, cupiditatem furoris , & au, Gritiam crudelitatis , ut 3ί animas perderet & sul, restantiam harpagaret; J scribit Victor Vticensis

lib. s extremo , obiter plene autem lib. i. in ipso fere principio, referens praeclaros plerosque Pon- retifices nobiles Sacerdotes, diuersis poenarum regeneribus extinctos este , ut traderent si quid auri civel argenti proprium vel Ecclesiasticum haberent. αEt dum haec quae erant, urgentibus poenis facilius Aproderentur, iterum crudelibias tormentis oblatores urgebant, autumantes quandam partem non

totum esse oblatum ; & quanto plus dabant, tanto mamplius quempiam habere credebant; aliis palO- rum vectibus ora reserantes, foetidum cccnum ob consessionem pecuniae saucibus ingerebant , non 'vnullos in stontibus & tibiis neruis remugientibus, qtorquendo cruciabant; plerisque aquam marinam,' aliis acetum, amurcam, liquamenque,& alia mul-. ta atque crudelia, tanquam viribus imbutis ori im- ς

positis , sine misericordia porrigebant. J Horreo vel legere , quae in omnem sexum & matem, al, iis lem corporatis daemonibus immanissime ad mis sa , ex proposita causa, refelt consequenter Victor. Nam & capulares senes,so de praecipitatos in mortem ,& minusculam aetatem solo illisam , vel pedibus acceptam , ab ano ad caput usque disce r tam , scribit, In quibus omnibus , veritas mari ,

193쪽

iij, quae nutaret si in cupiditate corradendi multam pecuniam sisteretur, ea quam proposui rati

ne , commode defenditur.

13. Porrb quia fides , non tantum cognoscens est, sed etiam operans,idcirco propter fidem quoque , & in eius odium caesi censentur, qui ob alias

virtutes mordicus retentas cultasue trucidantur,

dummodb in virtutes illas ferantur ut fide propositas. Sic sanctae pleraeque virgines, quae ob amorem castitatis diuinitus commendatae, tormentis

subiectae & vita spoliatae sunt, iure habentur ma tyres. Similiter Ioannes Baptista cuius caput in fallicae lucar cessit, quia adulteros & incestos argue- - guebat , scapite truncatus est, ait S. Gregorius ad 6. Augustini interrogat.) & sancto martyrio ' coronatus: Cui non est dictum ut Christum nega- ret, nec est pro Christi consessione occisus , sied quia idem Dominus noster I Esvs CHRI- s T v s dixerat, ego sum veritas , quia pro verit ' te occisus est Ioannes, pro Christo sanguinem - dit. J Eodem reuoluitur, quod aiebam, fidei non modb esse cognoscentem, sed etiam operantem, praelucendo aliis virtutibus ut exerantur, sustollanturque ad ordinem supernaturalem. Quia enim dictamen illud practieum , praelucens operationi virtutis moralis , cst actus fidei, merito quisquis ob exercitium actus fide dictati, morte multatur, propter fidem caesus habetur. Et ita recte in hac re philosophatur Petrus Bergonaus in concord.di rum D. Thomae dub. 8 Q colligiturque ex D.Tho

194쪽

De Persecutore. 17s

a persecutore ali praetextus, nihil martyrio derogant.

r . Quocunque autem ex praedictis modis persecutor stulat, hoc est, siue causa persequendi refutendi sit odium fidei in seipsa, siue odium exemciiij virtutis per fidem dictatae, non est curandum quod causa ex qua persecutor mortem infert, subdole ab eo tegatur ,& alia falsa obtendatur. Inde enim nihil apud Deum decedit veritati martyri, Quo in genere hallucinati turpiter sunt plerique

Tyranni, qui siue ad declinandam crudelitatis notam, siue ad emolliendos Chrstianorum animos, obscurato martyrii splendore a quo putabant eos maxime impelli ad subeundam tam alacriter mortem , reuera in fidei odium vexantes plebem Chrusti , ficta tamen crimina conquirebant, quibus eam onerarent, idque studiose annitebantur ut persu derent, propositum sibi non esse martyres facere, vel in fidei & Christi causa, cuiquam negotium sacessere: Sed aliorum criminum insimulatos sanctos Dei, insectabantur & morte afficiebant. Ita secisse Arrianos , scribit S. Hilaricis l. contra Constantium Augustum , sic eum compellans. f Vete- rerum turbator es, prosanus nouorum es. Omnia resaeuissima, sine inuidia gloriosarum mortuum per- ee agis. Nouo inaudiisque ingeni j triumpho , de dia- μbolo vincis, Sc sine martyrio persequeris. Plus cru- ας delitati vestne Nero, Deci, Maximiane debemus; re Diabolam enim per vos vicimus. Sanctus ubique beatorum martyrum sanguis exceptus est, dum

in his daemones mugiunt, dum aegritudines depel

195쪽

r 6 Pars II. . Cap. I.

luntur, dum admirationum Vera cernuntur, ele- uari sine laqueis corpora, & suspensis pede foemi- nis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri sine interrogantis incremento 1 dei. At tu omnium crudelitate crvdclissune,damno maiore in nos, & venia minore des euis, subrepis nomine blandienti, occidis specie religionis, mi'

pietatem peragis, Christi fidem Christi mendax

praedicator extinguis. Et mox .Scelestissime morta lium, omnia persecutionis mala , ita temperaS, H

excludas & in peccato veniam, & in consessione martyrium. J Eundem Constantium Augustum, sic compellat Lucifer Calarit. l. quod morien. sit pro is Dei filio. Noulinus quod sis metuens ne in omnis vi bus his poenis tua detestabilitate inuentis , in haem perseuerantia fidei moriamur; dc tamen admoues vallos durosque cruciatus. Sic nos quos tam infeste ς persequeris, varie excarnificari cupis , & quidemm momentis omnibus; interficiendos ver δ non este, . statuisti. Tanquam mors tantummodo , beat S mi m lites Cliristi faciat, ac non etiam tormenta, quan to fuerint grauiora, tanto maiorem virtutis glo- riam pariant.J m Is. Proximus Constantio,. patruelis eius Iu

lianus Apostata , eadem calliditate Ecclesiam im petiit. Sic enim de eo scribit Nazianzenus orat. quae est in Iulia. I. f Cum iam quod parturiebat,

continerς non posset, persecutioque erumperet, quiddam animaduertere carpit, sapienti in vitio, atque in impietate excellenti viro dignum: aut ce te ab iis,qui ipsum ad eam acuebant, ac velut inun- gebant edoctus est. Sic enim secum reputauit, si

bellum aperte susciperet, seque impietatis ducem

profite

196쪽

De Persecutore. I77

profiteretur, praeterquam quod id nimis temera- ωrium atque imperitum futurum ellet, huic insuper ciscopo, ad quem collimabat, Omnino contrarium tasore. Nos enim, si vis inseretur , acriori conten-tione in victoriam incubituros , ac tyrannidi obni- rexum pietatis tuendae studium obieet ros cogitauit. ASolent enim fortes, & generosi animi, ei qui vim .eaferre parat, contumaciter ὀbsistere, non secu reac flamma, quae a vento excitatur , quo amplius repertatur, eb vehementius accenditur. Idque non κα

cogitatione silum reperiebat, sed ex pristinis quo- que persecutionibus cod noscere poterat , quae MChristianaim religionem potius illustrarant, quam debilitarant; animas nimirum ad pietatem robo- mrantes, ac periculis, Ut aqua calens ferrum obdu' rantes. At si calide & artificiose bellum gereret, ac vim persuasione , verborumque blanditiis illine- πια ret , aut tyrannidi clementiam, tanquam hamo escam , circumponeret , ita demum non solqm ς prudentem, sed v lidam quoque sibi concertati nem fore. Etenim , ut alia, ita eum quoque , quo martyres assici solent, honorem athletis inuide- 'bat; ac proinde id molitur, ut ipse quidem,& vim

afferat, & interim asterre non videatur: Nos con-

tra , & supplicia perseramus, & eo interim irono- re, qui pro Christi nomine patientibus habeti so-

. Iliclem postea vestigiis institisse Valentem, do

sti nomen serens s Valens ) Pseudochristus erat, Christi misque probrum ac dedecus , quibus & f cere impium , & pati inglorium erat: quod ne in- iuriam quidem accipere viderentur, nec illusti e M mainy

197쪽

178 Pars II. Cap. I.

vi martyrij nomen cruciatibus accederet, verum hie. qnoque fucus veritati fieret, ut qui tanquam Chri- . stiani patiebantur, tanquam impij cruciatu assce-- rentur,J Idem cauisse Hunericum Vandalum , autor est victor Vtic. l. s. scribens, eum sanctos complures Episcopos vexavisse eo praetextu quod perduelles essent, recusato iuramento in speciem politico, quod praescribebat. Sed ut pateret esse praetextum merum, vereque illum fidei odio agi, non- nullos qui iuramentum illud praestiterant, aeque vexavit, causatus non fuisse illis iurandum, prohibente id Euangelio. De nuperis in Anglia fidei persecutoribus, multa similia leguntur apud San-derum l. r. & s. de Schita. Anglic. Qui recte demonstrat aliorum criminum obtendicula, ab haereticis praetens a persecutioni ac caedi Catholicorum, nillil obscurare eorum martyr j gloriam apud

Deum, qui pectorum latebras pervadit, & perse-entionis veram causam habet perspectam. Meritoque Nazianzenus orat.illa 3. singularis stultitiae damnat veteratoriam illam alterius causu obductionem, ex inuidia gloriae martyrum : quos reipsa& Deo conscio ob fidei odium caesos , aflicta per calumniam scelera quae neci praetendebantur, emartyrum albo non expungebant: quia ad martyrium satis superque est, ut homo reipsa a persecutore vexetur & morte mulctetur propter fidem.

Susticit enim ad testimonium martyris sui, testis ille qui probat martyras & coronat,J ait S. Cyprianus epist. 6.

Pristi

198쪽

De Persecutore. 77'

Pristi quoque caesi in odium fidei, cr

vere martyres. 16. Quia verδ nostra & antiquorum fides est una & eadem, tantum explicatius vel subobscurius proposita,omnesque antiqui in Chrssium autorem& consummatorem fidei aliqua tandem ratione

colliniarunt credendo, ut 1.2. fuse exponitur:propterea antiqui,in verae fidei,& vigentis tunc religi nis odium perempti, aut ob reprehensa Tyrannorum in Deum scelera letho dati,:nter martyres sunt numerandi. Quinetiam , caesi in odium Christiarue fidei dici pollunt Frequens enim est apud Patres, ut omnes fideles , etiam qui ante Christum vixerunt, accenseantur Christianis, & eorum fides ac religio Chiistiana nominetur,quia ut late prosequitur Medim s. paraen. e. t . in Typis & umbris idipsum G debant,quod nos distincte & explicite. Erplicatissime ita tradit S. Augustinus serm. io'. de diuers casione SS.Machabatorum. Nec quisquam inquit ς arbitretur antequam esset Christianus, nullum fuisse populum Deo. Imo verδ ut sic loquar quem- fadmodum se veritas habet, non nominum consuetudo,Christianus etiam ille tunc populus fuit. J Et mox. f Hoc ergo inprimis commendandum est charitati vestrae ne cum illos martyres admiramini, putetis non fuisse Christianos. Christiani filerunt: φsed nomen Christianorum , postea diuulgatum est, factis antecesserunt. &c. Non confitebantur illi aperte Christum,quia adhuc velabatur Christi my-

sterium.Testamentum enim vetus,velatio est noui, dc testamentum nouum reuelatio est veteris Testa- M a menti.

199쪽

igo Pars I I. Cap. I.

menti J Denique instac. s. componens priscos martyres cum martyribus nouae legis.J Mortui sunt isti pro Christo in Evangelio reuelato ; mortui sunt illici pro Christi nomine in lege relato. Christus habet M utrosque ; Christus pugnantes adiuuit utrosque; o Christus coronauit. Vtrosque Christus habet in ministerio suo,tanquam quidam potentissimus, in-m cedens cum agmine obsequentium, aliis praecedentibus,aliis sequentibus ipsum ergo potius intuere in m carnis vehiculo prauidentem Et qui praecedunt, illim obsequunturin qui sequuntur,illi deuoti sunt.Nani ς ut noueris quia pro lege Moysi macientes , pro Christo sunt mortui, audi ipsum Christum ; si cre- de: e is sinquit,) Moysi, crederetis & mihi: De me

ς enim ille seripsit. Si de Christo Moyses scripsit , qui

pro lege Moysi veraciter mortuus , pro Christo. animam posuit. De mei inquit ille sci ipsi. Cui seria erunt linguae constendo , ei seruiuit calamus vera scribentis. J Vides quorsum Augustinus in superi ribus dixerit martyres veteris Testamenti consellas csse in occulto Christum , quem nostri in mani stoconfessi sunt. Sicut .nim nos Iudaei in abscondito sumus, iii xta Apostolum Rom a. Israelitae autem inmani sto,Iudaei erant: ita viceversa, antiqui, Crant Christiani in abscondito, & Iudaei in manifesto. Concinne id expressit Rusertus l. x . in Genes c. φ 3. cum dixit antiquos prius tuam baptismate per Christi crucem administrato eluerentur . suille tantum Catechumenos Christianos, & idcirco ad sanctorum contuitionern non suille admissos , sed non nisi obductorum op pallo velamine mysteriorum,

suis te participes. Quare prisci Dei testes, qui pro veritatibus diuinis per Mosem propositis cecide-

200쪽

3 De Persecutore. a 8 1runt,videri etiam ipsi possunt caesi ut Christiani, de iii odium fidei nostrae. Et quicquid de hoc loquendi

modo statuamus, ratum elle debet plero tae fit ille, . Christo anteriores veros martyres. Aperte ita docet

S. Methodius ex quo verba illa refert S. Epiphan. haer. 6 . f Duo sunt chori martyrum qui pulchras Qvictorias tulerunt:vnus Testamenti noui, alter vetς- ςφris; tui resonantem hymnum, concinne ad propug- natorem Deum de uniuersorum Regem transmit- tunt Proballi nos Da Vs, igne examinasti nos,velut igne probatur argentum. J Et est quidem numerus martyrum anterioris testamenti desinitus, cum

nostri prae illis videri possint omnem numerum superare, ut ait S.Cyprianus t de exhortatanarty.c. Id.

in fine, tamen inde nullatenus oblaeditur priscorum illorum martyrium Quod item S.Basilius homil. in Psal. iis .ait corpus caesi olim pro ritu Iudaico fuit Jeabominationi, non derogat vero hominis sic caesi martyrio, sed ruditatem illius legis ostendit. Et idem est de iustis anterioribus pro Deo trucidatis. i7. S ine Abel iustus,a plerisque Patribus diserte agnoscitur martyr. Imitemur ait S.Cypr: us epist. 16 ὶ Abel iustium, qui initiauit martyria,dum propter iustitiam ',' pii iis occiditur.J Rursusque l.

de orat. Domita. Abelem vocat primΠm martyrem.

Tandem Iib. de patien. Abel originem martyrii &

passionem iusti hominis, initians primus & de- dicans. Idena sonant illa Prosperi l.de praedici. p. I. c . post descriptam Abelis caedem. Praeclara hinc μsulsere martyria dum iusti occiduntur ab amplis. Consentiunt Auctor mirabilium sacrae script. l. i. c. 3. Lyrat iis ira c. . Genes Robertus de liteo concio. de . . Stephano c. D Fernandius in c. q. Genes.

SEARCH

MENU NAVIGATION