De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

181 Pars II. Cap. I. sech. 8. n.7. eritque plane res extra dubium, si admittamus quod admodii verisimiliter habet Tha sum Hierosolymitanum I de caeso per Cainum Abele,quia neganti Caino diuinam prouidentiam,& animae immortalitatem, obstitit Abel, utram- que professus. Machabaeorum item martyrium , a grauissimis Patribus celebratum est, ut propterea male de vero eorum martyrio subdubitarit Almus Copus Dialo. 6. c. a 3. Martyres enim suisse M ' chabaeos, agnoscunt Nazianzenus orat. de Machab. S. Cypr. l. de exhortat. mari. c. I . Ambros. I .ORQ.c. i. Augustinus l. i. contra Gaudent.c. 3I .ali bque S S. horum fratrum praecones , quos Baro. in notis ad Martyr. Rom. I. Aug & Henriq. l. 2.cG6. n. I. appendunt. In Graecorum Horologio vocantur, Sapientiae Dei columna septuplices, cr diuina luci sep- illuminariae lampades, premari num maximi mor

ares.

ti Annumerari item priscis martyribus posset S.

Ioannes Baptista: quem quod Pelius Damiani se . 3. de eo, in fine,ait fuisse primum martyrem,interpretor de primo martyre aliquatenus ad nouum. Testamentum spectante. Fuit enim Ioannes, velut increpusculo legis nouae. Et quanquam absolute dici possit pertinere ad vetus Testamentum, tamen utcunque etiam attigit nouum , seditque inter medios terminos, tanquam utriusque testamenti in diator, ut loquitur NazianZenus orat. 2I. & 32. ac

velut legis & gratiae fibula, iuxta Chrysologum serm. 9 I. Itaque suit in aliquo sensu Ioannes Baptista,primus noui testamenti martvrea properatio ne qua a S. Cyrillo b ierosol. catech. io. dictus est noui testamenti Archid .Quamuis appullatio P

202쪽

rom pris, absolute tribuatur S. Stephano,quia primus fuit qui constituta pei secte per Christum lege noua, subi jt martyrium, & primus , explicite propter Christum pastus est. Id enim nulli ante Stepharinum,ac ne Ioanni quidem,concessum fuisse, obseruat S. Augustinus in Psal. t o.ad illud , singulariter sum ego, donec transeam: obseruans id a Deo ex speciali prouidentia fuisse prouisuna, eo quod non deceret ullum esse qui in gloria martyrij pro Christo,

ipsi Christo praecurreret.Quae ratio demonstrat, S. Augustinum, quoad causam necis Zachariae patris D. Ioannis Baptistae, non astipulari Graecis plerisDquePP. quos magno numero proseri & sequitur Deirio in caput a. Threnorum ad v. ao. sed vel subscribere D. Hieronimo, qui Zachariam patrem Ioannis, longe alium statuit a Zacharia caelo inter templum & altare: vel dato quod sit is ipse Zacharias, alia ex causa trucidatum sensile, quam quia

Deiparam, virginum loco mouendam negaret, iam matrui ,& natum ex ea puerum , esse Dei verbum carne indutum contestaretur: quam suille causam

occisi Zachariae, patris Papti itae, Graeci praedicti

contendunt.

. . Martyrem non facis poma ,sed Asa.

18. Priscorum igitur quorumuis , atque nostrorum , Par quaad rem praesentem, ratio fuit;& in utrisque illud tantum attendi oportuit, ut persecutionem .propter fidem . opusve victutis a fide dictatum sustinerent. Nam cum eandem persecutionem inferre possit, Tyrannus fidei insecutor, & iudex iustus, restat ut sola causa ex qua alteruter ad

203쪽

18 Pars II. Cap. I.

persequendum mouetur, factum di criminet, &vexatum constituat martyrem : iuxta liuid, o Mar-r rem non facit pana sed causa. Quod enatum ex D. Cypriano ac Gregorio supra laudatii: nabeturque etiam apud S. Chrysostomum homil. sι. in Matth. circa illud, tollat crucem sua , 9sqhatur me. Sibi enim obiicens quo pacto posset quis crucem tollere, nisi Christum sequeretur, respondet id vero

fieri posse, si nihil videlicet propter ipsum pateretur. Quippe latrones, sepulchiorum violatores, daemonum inuocatores, multa plerumque talia P

- tiuntur. Ne igitur credas ipsius passionis naturam per se sussceie, causam eius subiecit. Quam apriam 3 Ut quae diista sunt, uniuersa faciens atque pa .. tiens, ipsum sequaris: ut scilicet propter ipsum

. Omnia sustineas, utque omnem virtutis numerum

habeas. JI9. Frequenter idem tradit Autiistinus, sed explicatissime in Psal. 3 . ad illud. Dominus mens is causam meam. Quae verba sic glossit. Non in poe- nam, sed in causam meam, non in id quod inecum ας habet latro commune, sed in illud quod beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Haec enim causa discreta est, nam poena similis est bonis

& malis. Itaque martyres non facit poena,sed cau- sa. Nam si poena martyres faceret, omnia metalla martyribus plena essent, omnes catenae martyres traherent, omnes qui gladio seriuntur, coronaren- i tur. Ergo disicernatur causa. Nemo dicat, quia p.

tior iustus sum, quia ipse qui primδ passus est, ideo

magnam exceptionem addidit. Beati qui perfeci - tionem patiuntur propter iustitiam. Nam multi habentes bonam causam faciunt Persecutionem,&habentes

204쪽

De Persecutore. Ias

habentes malam causam patiuntur persecutionem. Si enim persecutio non posset fieri bene, non dice- retur in psalmo, detrahentem proximo suo occul- te, hunc persequebar. Deinde fratres, pater bonus, & iustus, nonne Persequitur silium luxuriosum3 Persequitur vitia eius,non ipsuna,non quod genuit, vscd quod ille addidit. Medicus nempe qui ad salu-

tem adhibetur,n6nne serro pleiumque armatur λ

Sed contra vulnus, non contra hominem. Secat ut m sanet,& tamen cum secat u grotum, dolet ille, cla-

mat, resistit, & si forte febre mentem perdiderit, etiam medicum caedit , nec tamen ille desistit ma salute aegrotantis. Qu'd nouit, facit. Idum maledicetite a & conuiciantem non curat.Nonne exci-

tantur ciincti lethargici ne somno graui premantiat in mortem λ Et hoc' patiuntur a filiis suis,quos cha- rissimos genuerunt. Et non est charus situs,nisi sile- rit dormienti patri molestus. Lethargici excitantur, phrenetici ligantur, sed tamen utrique amantur. Nemo ergo dicat, persecutionem patior: non ven- tilet poenam, sed pr6bet causam: ne si causam non probauerit,numeretur cum iniquis. Ided quam vi- gilanter, quam optime hicae mendauit, domine 'intende iudicio. meo , nscenis meis. Deus meus,

& Dominus meus in causam meam.J Similia iterat serm. Fc .de sanctis, &epist. 1 o. ubi trahit huc illud Psalmi, iudica me DEVS ct discerne causam meam. ao. Et hanc ob causam,ridipuli & detestandi m ritδ visi sint Montanistae, qui cum ob grauissima scelera neci traderentur, iactabant tamen se inde erici martyres; quod in Alexandro quodam ex ea sarce late reprehendit Apollinaris Hierapolit. apud Eusebium 3. histor.e. 17. Similiter Patroclus Arela

205쪽

486 Pars II. Cap. II.

tensis Ecclesiae occupator,in scelerum poenam iusione Felicis magistri militum interfectus, non martyr, ut eum aliqui perperam aliquando nominarunt,ὶ sed miser mastigia habitus est,ut refert Card. Baronius anno 426. De haereticis, haereseos titulo, aut etiam ob veritatem aliquam caesis, sintne martyies,dicam insta suo loco. Nec plura de persecutore & illata per eum persecutione quae aeque ad eum intelligenda est exporrigi,qui per errorem inuincibilem arbitraretur obsequium se praestare Deo mortem inserendo alicui in odium fidei quam non agnosceret esse fidem Christi. Vt si aliquis probe conscius aliquam verit tem inter fidei placita este numerandam,constanter eam allereret, vel damnare detrectaret, omnino martyr esset si eam ob causari caederetur & mor;

assceretur,ab eo qui nollet sibi persuadere id ad se, dem spectare, nec peccaret in ea persuasione ob ignorantiam qua inculpabiliter laboraret, D ε I ii enim in decernenda homini iiccaeso martyrij glo-

ν Iia,haberet rationem motiui ob quod pateretur eius quod per se de ex natura rei faceret persecutor, tantum per accidens a peccato excusatus.

CAPUT II.

De passo , altera in vulgari maryrio parsina;

Ac primum de infante. I. Δ Ttestatio, per mortem Deo aliquid reuerelanti exhibita, cerni potest in duplici hominum genere I paruulis inquam adultis: Qua-- re de virisque seorsim agendum est , initio ducto a 'i paruulis,

206쪽

De Passo infante. ISI

paruulis, quorum martyrium minoris est impcimi, , potestque facilius consummari, ut Ox dicendis planum fiet. Ponitur ut certum, atatem nondum sui adhiram , esse veri martyr ij capacem.

Minusculam ergo aetatem quae rationis usu nondum potiatur, veri ac presse accepti martyrij cxi pacem esse , reserunt ab Armacano negatum l. 8.de qq. Armeno. c. 37. insine, &ab Adriano in . q. vlti de Baptismo. Verum Adrianus simpliciter subscripsit Armacano. Hic autem non negauit paruulos polle esse vere martyres; sed tantiim dixit, si in scripturis sistamus, nihil proferri quod

adigat ad verum paruulorum martyrium agnos cendum. Quod non est reuera negare martyrium paruulorum, cum pleraque sint apud Catholicos rata, de quibus nihil ex Scripturis habetur. Quicquid autem senserint Armacanus & Adrianus, certum eiIe debet,mortem paruulis ante rationis usum

in odium fidei illatam , esse formaliter ac messe martyrium,potirique praerogatiuis illis quas postea vero martyrio .assignabimus ; hoc est gratiae collatione quasi ex opere operato , & accidentali gloriae praemio, quod aureolam appellant. Haec sen- leutia firmissime euincitur ex sensu Ecclesiae de lim fantibus ab Herode in Christi odium caesis. Eos

enim , Ecclesia veritatis columna , iam olim vis martyres veneratur , eosque titulo martyrii vere ac simpliciter dicti, iam ab Apostolorum aetate celebrat. Patres quoque passim, nomen & decus veri

martyrii in illis agnoscunt , α abaluto nominant

207쪽

188 pars II. Cap. II.

martyres , siue interpretantes secundum caput Matthaei, siue in homiliis de Epiphania, aut Inno- Centum caede,Herodisque in Christum rabie. Nolo

in protritis quibusdam locis tametsi optimis haere- te. Eiusmodi est locus Origenis homil. . in diuor.& Autoris libri de oper. Christi Cardini serm. de Stella de Magis. Item Augustini epist. 28.& serio. 8.

Inrum infantium Bethleemithicorum martyrium, matur ex Patribus. a. Praetermissis his Patrum locis quae passim

prostant apud alios huius argumenti tractatores, produco alia quaedam minus obuia, in quibus Sanctorum Irenocentum verum martyrium agnoscitur.

Agmen ducat S. Eucher. homil. i. de Epiph. cuiu4 illa sunt, quae Augustino male sitiat adscripta ser. 9.m de Sanctis. Docciduntur pto Christo paruuli; pro

iustitia moritur innocentia. Quam beata aetas Necdum Christum potest eloqui, de iam pro Chri- sso meretur intersci: Nondum opportuna VallaC- iam idonea passioni. im liciter nath quibus in primo naspendi lili vine , aeterna vita uiam venit λ Incurrunt quidem inter ipsi principia acceptae lucis, periculum, 1 finem 1 alutis i sed de ipso protinus hiae, capiunt principia aeternitatis ' Immaruri quidem viditur ad mortem, s)d tali citer moriuntur ad vitam et Vix dum degust. vietant praesentem , statim transerint ad fataram '. nondum '' ingressi infantiae cunas, iam perueniunt ad coronas: rapiuntur quidem a complexibus anatrum, sed res

t dantur,

208쪽

De Passe infante. I 89

duntur gremiis Angelorum. Nihil ergo proficis forerocissimae impietatis audacia ; potes martyres facere, Christum non potes inuenire. J Idem reipsa tradit serm. de S. Blandina. Agnoscit enim candida- tam hane plebem imbellis infantiae, fiuctum moliendi habuisse, & sanctos infantes coronatos moriendo , perque exitum diuina benedictione dit ros. Quod est dicere , eos nactos esse praerogatiuas

illas martyrij de quibus insa. Quod si ibidem componens martyres Lugdunenses adultos cum Innocentibus Bethleemiticis , ait hos non illos in praemium regni sine martyrij conscientia perueniste; non est sensus, sanctos Innocentes non fuisse vere& formaliter martyres : seis tantum tensus est, eos non loquendo vel credendo, sed moriendo confestos , nec agnouisse moriendo bonum suum , vel aduertisse se beatam illam mortem pro Christo excipere : quorum nihil ad verum martyrium est

necessarium.

Aecedat Eucherio Chrysologus serm. I s a. qui frequenter inculcat hos paruulos esse martyres Et post descriptam qua solet venustate infantum nificinam ; cuius non dissimilem expressionem lcgere licet apud Augustinum serio. 8. de Sanctis. deperinsignem apud Origenem hom. 3. in diuersos, ac Nysienum sub finem orationis de Christi Na- . tiuiti subdit Chrvsologus, ex hoc martyrio i i quere donum martyiij sub metitum non cadere , qua de

re insta commodius. Rursus serm. I C3. f Coorta Regi cohors sua, magi4 praemori, quam commori tota gestit: Christo dicati milites , coeperunt ante 'ς militare, quam viuere ante pugnare, 'iam hi-

dere ; tundere Mate sanguinem, quam lactis ubera

209쪽

Iιγε pars II. Cap. II.

perpotare. Ardentes animae corporis moras non M tulerunt. De gremio ad serentes hostium cuneoso peruolantes , anticipant virtutibus blandimenta,m vulneribus oscula,unguenta serro,ut coelum possint m ante inhabitare, quam xerram , praemia spiritus o ante portare quam carnem,ante referre triumphos Deo, quim perserre hominam nutrimenta. Vere, in vere fratres, isti sunt gratiae martyres: confitenturm tacentes , nescientes pugnant, vincunt inseij, mo-- riuntut inconscii, ignari tollunt palmas , coronaso rapiunt ignorantes. Ergo sicut virginitas corru- ptionis nescia, contulit honorem matri, sc insit

tia passionis ignara, martyrij palmas rapuit, & c . ronas. Sed quid dicemus quod rex ipse qui starem debuit, igit solus, & fugit mouente patre 3 Fugerem istud est amoris intimi, non timoris ignaui. sim stetisset Christus, haberet eos synagoga filios, quos

'' Ecclesia martyres non haberet. 3. Martytes quoque eosdem agnoscit S. Ambrosius lib. i. in Lucam, agens de censu per Augustum indicto , eumque transferens ad censem. Christi, & prosessionem animorum. Nullus siu-

qnit,) ab hoc immunis est censu, quia omnis aetas munifica Christo est,quem vagientes pueri mari rio confitentur, quem intra uterum posti, exuit tione testantur.J Subseribit Gregorius Nazianet

rius orat. 38 .decernens venerandos innocentes,tanquam coaetaneam Christo victimam , quae ante nouam victimam mactata est. Adiungo praedictis Bernardum , cuius illa sunt mellitissima de more, ς ex seri n. de Innoc. De innocentium coronis, quis dubitet 3 Ille pro Christo trucidatos insantes dubi- tet inter martyres coronari, qui regeneratos in

Christo

210쪽

Christo non credit inter adoptionis filios numera- mri: Alioquin quando coaeuos tibi pueros, puer il- le, qui natus est nobis , non contra nos , propter se pateretur occidit Quod utique solo nutu poti Wrat prohibere , nisi melius aliquid eis proMideret. Vt quemadmodum caeteris infantibus, tunc quidem circuncisio , nunc verb Baptismus sine ullo μpropriae voluntatis usu sussicit ad salutem a sic ni- hilomitius pro eo susceptum martyrium , illis suf- ficeret ad ianctitatem. ς Luculenter Laurentius Iustinianus serm. deInnocent. Erat mors haec crudelis & pia , poenalis G& sancta , quae sine consensu voluntatis natura re- nitente donabat coelum. O Dei nostri stupenda μdignatio , quae nolentes , plorantesque transmittit ad requiem. Sine pugnae consensu hi coronantur

infantes, non interrogati occiduntur, innocentes iugulantur, aufei utatur a saeculo, & consecrantur φς

Christo. Nec corde credebant ad iustitiam, neque ςς ore confitebantur ad salutem, & tamen martyri j

adepti sunt palmam. Ignorabant equidem Dei le- gem , coeleste regnum, quid perferebant, & pro quo patiebantur. & nihilominus poena illa eisdem ς computabatur ad gloriam. Vnde hoc λ Et cur hoc3ας Nunquid ulla praecesserunt merita Z Nunquid velςς matrum supplicantium interpellauere suffragia, ut talem infantes hi assequerentur gratiam Z prorsus minime. Commendare voluit Dominus in his pueris misericordiam suam. Gratis sui sic dicam) perceperunt bravium felicitatis aeternae. Alij labo-

rant toto vitae suae tempore , alij usque adnem certant, nonnulli tentationibus , vigiliis ,

iuniis , pernoctationibusque crebris seipsos affli

gunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION