De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

r92 Pars II. Cap. II. gunt , sicque alii; atque alii lic desudant, & p

tiuntur , ut regni corteitis mereamur est e partici-- pes. Isti autem non ita. Breuissima propter Chry thum persecutione ingruente, iugulati pariter &- coronati sunt. Absque ulla pei pellione malorum, quorum mundus est plenus, a matrum uberibus in aeternitates transere perpetuas. Beata plane paruu- lorum horum concepxionis hora , qui pro Christi occasione,sine voluntatis consensu pati valuerunt. 4. Autor Latinus homiliae 2. Chrysostomo tributae in varia Matthaei loca , disertissime idem tra- .. dii sic scribens. Dum innocentes pro Christo mo-- riuntur primi Christi martyres extiterunt. De . quibus & Dauid significare monstratur, cum dicit: . Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. propter inimicos tuos, ut destruas inimicum & vLee torem. In hac enim persecutione infantes adhucri paruuli atque lactentes, pro Christo occiduntur, dc perfectae laudis martyrium consequuntur. Rexi .. iniquus Herodes destruitur , qui aduersus Rem gem coelorum , regnum sibi defendere usurpabat.

- Vnde non immeritb insantes illi beati per omnia extiterunt, qui primi moti pro Christo meruem runt. J Ibidem homil. 3. O beata lactentium gi ria , quibus pro Christo contigit dedicare marty-

ria. Expugnant tempore uno natinitatem & mortem, ingressiam & exitum , principium & occa- sum, ut ipsis pollet tempore uno contingere, Sc ς nascend' ingredi mundum , & dedicare mκrtyrio coelum. Probat nouos exercitus Christus , rudes milites designat, legiones lactentes victoria perpetrata coronat. Fiunt pro Christo victores , qui aetate suerunt coaequales : Fiunt inquam infantes

sine

212쪽

De Passo in ante. I93

sne certamine se s , sine pugna victores. Norunt vincere qui pugnare non norant , existunt victoriae compotes , qui fuerant aetate imbelles : merentur x poena martyririm, gloriam sanguine comparant, aeternam Vitam temporali morte commutant. Nec timuit aetas illa mortem,nec horruit.Timere enim non potuit, quae timere non nouit. Transmittit in-

fantes infans Christus ad coelum , noua xenia Pa- tri, primitias fructuum exhibet genitori. Ostendit futuram foecundissimam mellem , dum in semine tantam exhibet ubertatem. Derist se, derisit hostilis immanitas, quae putauit turbare posse consi- 'εlium Dei, gloriam Christi, saluteminecellariam mundi: Sed contulit infantibus multis martyrium, dum infantem quaerit occidere Christum. Praestat hostis, dum nocet beneficium. Vitam tribuit cum occidit. Inuideret enim eorum gloriae si amaret. Sed aliae sunt terrestres pugnae , aliae coelestes vi- ctoriae. In praelio Christi, moriendo vivitur , ca- dendo surgitur , victoria per interitum compara-

Quos Rex impius eximit mundo , Christus inse- rit coelo, & quibus nondum sanguinis sui impendit 'fledemptionem, iam martyrij liibuit dignitatem. J '

Idem de quibusvis infantibuου pro Chri/Io

casiis, concluditur. s. Haec testimonia aperte serunt sanctos Innocentes vere & proprie suisse martyres , dc ut recte addit Martinus de Magistris q. I. de martyrio conclus. G. corollar. 2. male tamen contrarium affingens Diuo Thomae , Innocentes, non modo glo-

213쪽

ria martyrii donatos diuinitus fatile , ut aliqui in gantes eorum verum martyrium concedebant, sed etiam verum martyrium iubiisse, quod plane sonant prolata Patrum loca, habetque perspicue sensus Ecclesiae. Hinc vero quid sequatur pro vero quorumvis infantium in fidei odium iugulatorum martyrio , nemo non videt. Est enim omnium plane infantium , quoad rem praesentem, par ratio. Quanquam non defuerunt qui friuola quaedam discrimina excogitarent, ut admisso vero Itan centum ab Herode caesorum martyrio, quod vide. bant per Ecclesiam & Patrum traditionem stabit,ri, aliorum tamen infantium necem, etiam si in Gdei odium illatam, veris martyriis non annum

rarent.

Prior distaritas, ex praco quo in Sethleemi

ticis rationis usu.

s. Nonnulli ergo referente D.Thoma 22.q. I 24. art. I. ad. i. amrmarunt paruulos ab Herode cat sidcirco agnosci ab Ecclesia martyres, quia per acceleratum diuinitus rationis Vsum , acceptarunt

mortem pro Christo illatam , passique sunt tanquam adulti. Quod videri possent serre illa Auchoris libri deoper. Christi Cardin. serim. de stella&ή, Magis sub finem. Paruuli subito fiunt martyres,&m dum vice Christi, A: pro Christo, auulsi a matrum ς uberibus detruncantur , testimonium quod non- dum poterant sermone,perhibent passione 3, & suf- ficit causa testimonio, licet nondum eloquio diam stinguatur. Illico spiritus insantilis vasculi recept culum deserens, iam non tenelli corporis, aetatis Pre

214쪽

que nouitiae tempore tenetur: sed ab illis Insantili- bus coagulis anima expedita, adepta rationis & lim tellectus plenitudinem, in occursum Christi festi- nat , a quo militiae suae quaerens stipendium, ad lu- cis Sc pacis aeternae praemittitur gaudia. Quid aper- tius , pro pleno intellectus, & rationis usu , in sanctis hisce infantibus Z Non improbat eam praeco'

quam in SS. Innocentibus rationis usuram a quibusdam traditam, eamque ad exponcndum verum eorum martyrium , non inutilem visus est censui c.

se Antonius Bitontinus q. 17. in Ecclesiasticas anni totius epistolas. Idem insinuare visus est S. Chrysostomus, verbis illis homilue de Innocentibus est tertia ex variis in Matthaeum locis, in quae in .hunc sensum retulit Martinus de Magistris q. I. de ma

tyrio , in argumento contra. I. corollarium. Fiunt

pueri sine Magistro diserti, docti sine Doctore, pe- riti sine eruditore. Agnoscunt Christum , praedi- cant Dominum , non quem persuasio humana d cuerat, sed quem diuinitas inspirabat.J Cumigitur quoad alios partitilos ante rationis usum hostili gladio in odium fidei occumbentes, nihil suppetat ad hunc rationis plenae praecoquum usum illis concedendum ; sed id de solis Bethleemiticis paruulis ab Herode caesis, fateri cogamur , ob Ecclesiae & P

trum auctoritatem, qua verum eorum martyrium

ratum habetur; satque adeo etiam libera mortis acceptatio,quam censent esse de ratione veri cuiuia cunque martyrij;) conclutabant autores praedicti, saluo vero S S. Innocentum Bethleemiticorum martyrio , alios infantes , si qui pro Christo sorte caedantur, veris martyribus adscribendos nequa

quam eiiz. . . .

215쪽

Pars II. Cap. II. Reiicitur.

sed hoc effugium dissicile pnxclusu non est.Quis

enim non videt gratis omnino fingi anticipationem illam usus rationis in paruulis ab Herode caesis, tantum ut perstetur in tententia , & quod de quorum uis infantium similiter caesorum velo martyrio inferendum vident, labeiactetur 3 At quidni fing re similiter liceat, rationem' ocyus quam aetas . rat, aliis quoque paruulis illucescere,si eos in Christi odium obtruncari contingat Z Qua ratione P

rinde constabit verum eorum martyrium , ac Innin

centium Bethleemiticorum. Quod si id in aliis paruulis dicatur elle commentitium, sui sane est,inaeque censendum est gratis confictum quoad Bethleemiticos paruulos. Locus porro Auctoris libri deoper. Chrilli Cardin. alio plane spectat. Nempe ad

euigilationem rationis , sanctis Innocentibus collatam, illico a morte. Quae auctoris mens cum ex

aliis anterioribus aprate colligitur, tum mani stem verbis quae immediate subiunguntur iis quae po-ia strenab reserebantur. Sic enim habet Auctor. Euire gilauerunt sensus quos sopor infantiae opprimebat,ta displosisque palpebiis intuiti lucem , in momento G assecuti sunt, quae pacificis & mundo corde debeo tur, beatitudinem : & ascendentes per omnium re virtutum gradus sine doctrinae humanae exercitio, cumulatam inuenere mensuram: ita ut in ordine M sanctorum protomartyres primum habeant lo-ης cum secretoium conscii diuinorum , propin-

quitate familiarissima, clementiam Dei pro nostris exorent laboribus. J Chrysostomus quoque s si tamen

216쪽

De Pasto infante. 19

men Chrysostomus, de non potius Latinus auctor contra mentem suam proferebatur. Tantum quippe intendebat asserere, Innocentes laudasse Dominum , eitisque praeconium confessos fuisse non loquendo , sed moriendo , & sanguine non lingua locutos , ut inferius aliquoties repetit proserens exemplum sanguinis Abel. Hoc autem nihil ad rem facit. Quare facessat incoctianum figmentum,nullo siue rationis siue auctoritatis idoneae firmamento subnixum. Simile commentum de rationis usu in paruulis Baptismum suscipientibus accelerato, nuper a Luthero recusem ,& Vvitembergae inconuiuio eorum pariter potantium confirmatum, de

risit iam olim S. Augustinus episto. 13.& s T. &impugnarunt recentiores permulti, Ruardus art. I. Soto lib. i. de nat. & grat. c. I o. Canis l. I. de S. Ioanne c. i. Bellarm. l. de Bapt.c. I O. .

ltera dissaritas, ex praeuia infantum Beth

leemiticorum circuncisione. . Aliud quoddam discrimen infantum qui nune

sorte in fidei odium caederentur, & innocentum per Herodem trucidatorum , excogitarunt alij, ut saluo Ecclesiae sensu de vero horum martyrio, ac beatitud e, nihil tale de aliis agnoscerent. Dixerunt ergo, Bethleemiticos infantes cum a bimatu de insta caesi prodantur, vel omnes vel sere omnes priusquam caederentur, circuncisione aut piacula ri legis naturae remedio, procuratos parentalis culpae illuuiem deposuisse. Quod si aliqui remedi

rum illorum exortes , caesii sunt, non hos e se quos

Ecclesia & Patres martyribus accensetit , sed illos N s duntaxat

217쪽

498 Pars II. Cap. II.

duntaxat quos Tyrannicus Herodis suror, remediis illis iam ablutos & gratiae radiis collucentes demeD .suit. Quare nisi qui nunc caederentur infantes, supponerentur per Baptismum a paretali illuvie mundati, aeternum perirent : praesertim cum prostet Regis Sc legiferi nostri edictum peremptorium de nemini pandenda via vitae in lege gratiar, nisi renatus suerit ex aqua: & vel reipsa vel in voto, ad sontem domui Iacob patentem accessserit, inibique sordes posuerit. Si ergo ablutio per aquam non sit

adhibita, certum exitium maneat infantem neces se est, cui rationis usu carenti, nullus actus conculiare gratiam queat tanquam vicarius,& ut loquuntur, tanquam votum baptismi reipsa interclusi per impotentiam. Nam quod martyrium non habeat rationem voti respectu baptismi, est per se eubdens. Cum enim quis dicitur gratia donari in voto baptismi qu o per impotentiam carere cogitur, votum illud nihil elle aliud potest,quam illemet actus vel poenitentiae perseetie, vel charitatis, qui accedente baptismi reipsa suseipiendi facultate, vim habet , voluntatem in qua perseueraret excitandi, Vt concipiat formalem voluntatem suscipiendi Baptismum : Et idcirco actus ille censetur formalem δοactualem volitionem suscipiendi Baptismi continere , & elle votum receptionis illius externae, ad quam dicit ordinem tanquam eius expetitio atque volitio. Cum igitur mortis perpessio nude sumpta,

cuiusmodi est quam subit paruulus , nullo tali actu Baptismum respiciente sit grauida, aperte insertur eam non esse votum Baptismi. - Explo

218쪽

Exploditur.

Verum neque hoc effugium , dissicile praecluditur. Et inprimis , iuxta illud, passio innocentum csset prorius infructuosa , & sterilis quoad gratiam

S gloriam,contra manifestam Patrum sententiam,

qui mortem paruulis illis profuisse & gratiae ac diuinarum benedictionum feracem fuisse, contestantur, ut vidimus. At hoc falsum esset, si salus & klicitas puerorum, non ad pallionem quam subierunt, sed ad remedium emundans esset reserenda, ut in propolito respondendi modo fingitur : iuxta quem, idcirco parivili remedio illo inexpiati,periisse dicuntur , nec pertinere ad lectum illum mani pulum quem Ecclesia agnuscit beatum. Quorsum

verb Ecclesia ut martyres coleret, quibus perinde esset martyres non naille, cum non eo titulo silui dicantur, sed beneficio alterius expiat: onis 3 Adde quod iuxta responsum propositum , Videtur plane negandum , paruulos caelos , esse martyres. Nam Verum martyrium , ut est contans Ecclesiae doctrisna inserius confirmanda, sufiicit ad salutem concia et liandam.Hoc autem non habere . nuda mors parta lorum , iuxta responsi illius auctores. Non igitur essent martyres, nec colendi elient eo nomine ab Ecclesia, in quam tamen quomodocunque incurrere, ut S. Augustinus sapien ssime dixit, in lemtissimae insaniae est. Quare S S. infantes ab Herodo caesos, siue prius remedio aliquo purgatos ab originali macula , siue inexpurgatos, admitto vi passio- 'inis & mortis in Christi odium illatae, gratiam Agloriam else consecutos.Qua in parte Ecclesiae sen-

219쪽

Pars II. cap. II

sui adhaereo , quae absolute & nulla circuncisorum vel in rcuncisorum distinctione apposita, infantes ab Herode caesos, pronunciat martyres. Hoc aliter statuunt Patres supra adducti , qui indisci i- minatim infantes ab Herode caesos celebrant, nec laborant de praeuia circuncisione quam paruulis Hebriis anteochiduum non adhibitam constat;cum tamen plerosque ante illud tempus caesos non videatur dubium S. certe Augustinus serva. 8. de sanctis aperte agnoscit, aliquos SS. martyres innocentes , cum tunc recens c maternis visceribus effuse flent, subiisse pro Christo necem. Nee improb bile est, quin aliqui Gentilium filii in Bethleem

aut finibus eius nati,patuerint Herodis furori, quos liquet circuncisione non suille purgatos. Remedium autem legis naturae, siue his Ethnicorum infantibus,sive Hebr is ante octiduum fuisse tunc adhibitum, nemo nisi diuinans dixerit. Iudaei enim, remedium illud extra circuncisionis adhibendς imp tetiam,& pueri immature instantem obitu ochiduo anteriorem, non usurpabat, ide6que quoad paruulos ante octiduum a natiuitate caesos, eo abstinuis lent, cum non praesagirent calamitate qua subitb oppressi sunt. Ethnici verb, vel ob infidelitatem nullo tali. remedio paruulos suos procurabant; vel si qui e rum , Bethleemi, de in omnibus finibus eius fideles erant, non nisi stata lustrica die, ac sortassis postochiduum, aeque ac Iudaei circuncinonem , suum illud remedium adhibebant: Ac proinde etiam ipsi ab irruente ex improuiso clade praeoccupati, par uulos suos sicariorum furore pilus succitos viderunt , quam postent de illis ea ceremonia expiandis.

220쪽

De Passo infante. 2OI

quod assumebatur, recteque confirmabatur,nempe nullum Baptismi votum in huiusmodi paruulis agnosci polle.Sed nimirum martyrio,per se & ind pendenter a quocunque alio,in eo qui dispositionis propriae incapax est,hoc est in paruulo, adiungitur ex certa Dei promissione gratiae infusio, & mortiri seri peccati abstersio, cuius interuentu omnes aeque paruuli ab Herode in Christi odium trucidati, quantumcunque aliis, remediis inexpiati, salutem consequi valuerunt.

Armatur concla o posita, de vero quorumvis infantium pro Chrino caesorum

martyrio. . Est igitur t ut aflirmabam,) omnium plane ii'

santum in odium fidei interfectorum , par ratio, ac Bethleerniticorum ab Herode caesorum;quos sensus Ecclesiae. k Patrum autoritas, Vere ac proprie martyres,& salutem per martyrium adeptos statuit. Et sane decus martyrii in SS.Innocentibus Bethleemiticis , non personarum , sed causae priuilegium iuit. Quod perspiciens Ecclesia, nonnullos ante rationis usum pro Christo trucidatos, accenset martyribus. Sic S. Quiricus puer triennis, matrem Iulittam implacabiliter lugens ad gradus tribunalis illisus, martyribus annumeratur in Ecclesiasticis tabulis is Iunij. Inter illos quatuor millenos qui uno turbine abrepti in horridam eremum abducti, martyres sub Hunerico obiere,irecensentur a Victore Vticens t. r. insentuli complures, quorum matres, Victo- ris verba sunt,gaudebant se martyres peperisse. Ad

ditquo luculentum omnioo exemplum siliae Epi G

SEARCH

MENU NAVIGATION