De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

pars II. Cap. III. quis martyr habeatur, spectauta est causa mortigillatae , quae in homine non acceptante potest elle ad verum martyrium idonea, nempe odium fidei. Sed aperte ne ilitatem acceptationis ab adulti martyrio, excludit Gostridus Vmdocinensis lib. i. epiit T. Agens enim de praetextu illo , quem Pasch. lis Papa ad quem scribit, male concessis Henrico in sacra iuribus obtendcbat, dicens timui ite se trucidationi suorum , si obfirmate iura illa Imperatori negas let : respondet Gostridus, praestiti flenegare iura i la, & trucidationem permittere quae is martyrii spledore colluxisIet.Addit vero. Si obiicita tur quod inuiti Bessitan paterentur, & idcirco eo-ta rum pallio crederetur infructuosa, quod spont e. Dea minime videretur: & iterum poena martyrem. non facit, sed causa r Causa utique idonea , Scee multum idonea erat, quia causa fidei, qua melior e non poterat inueniri. Pro hac etiam , si aliter nonee possent, contra suam voluntatem mori debuissent: - quia nec sic martyrii palma fraudari potui sient. biee nocentes etenim sancti , qui nec voce , nec volui re tale marturium quae si ille leguntur, quoniam prore Domino pertulerunt, corona martyrii non priuat ει tur. Hos sineta Ecclesia non solum martyres essse, M verum etiam martyrum flores confitetur. Vnde n μ miter credendum eli ,& nullatenus dubitandum,

o qubd supplicium mortis pro fide Christi homini

collatum , etiam si ero carnis infirmitate noluerit, Se tamen non negauerit , martyris vindicat, no-

men & praemium. J Non videtur Gausti dus p tuisse explicatius aduersari necessitati acceptationis eui confirmandae insistimus. Retando

232쪽

De acceptatione martyrisper adridum. 213

Retunduntur.

4. Haec tamen sententia nostrae impugnatio &contrariae stabilitio, non dissicile retunditur. Aeprimum, discrimen quod inter tui iura & peccatorem statuebatur, quoad nocessitatem acceptandi martyrii, quae pro peccatore solo agnoscitur,est dis crimen plane extra rem.Quandoquidem discrimen illud non aliter probatur , quam quia peccator debet propriae voluntatis motu reuenire ad Deum, Ut gratiam martyrij adipiscatur. At h:nc tantum habetur neeessitas poenitentiae ac displicentiae sese cati, quae longe alius actus est ab acceptatione martyrij. Praeterquam quod fundamentum illud, cui necessitas praeuiae ad martyrium poenitentiae in peccatore innititur , aeque valet, ad stabiliendam necessitatem praeuiae martyrii acceptationis, in eodem adulto peccatore.Tota namque ratio ob quam peccatori ad gratiam comparandam necellaria est poenitentia ex detestatio peccati admissi, in eo consistit, quod dignum &iustum sit hominem adultum in suae salutis negotio cooperarium a Deo ascisci, & qui voluntarie deflexit, reuocari voluntarie in viam. Nam quamuis Deus postet hominis reccatoris sordes abstergere siclillo quouis eius adhu , tamen consultius visum est aeternae sapientiae , illud saltem tenue larum displicentiae a peccatore exigere ut aliquatenus ad salutem suam cooperaretur, nec libertatis concessie munus apud

se iners haberet, in negotio ob quod praesertim facta est eius concessio. Hoc itaque principio per aduersarios con ita,& negata tuiti cooperationeo 3 quacun

233쪽

quacunque ad illam gratiae sanctificantis accessi nem quae facienda est per martyrium , constare videtur , non satis cohaerenter dici , necessariam esse' peccatori displicentiam anteriorum culparum, Ut martyrium cum fructu subeat.

s. Quicquid verb statuamus de discrimine in repraesenti proposito, inter iustum & peccatorem,' argumenta adducta quibus necessitas acceptationis Ortyrij a iusto excludebatur, sunt plane imbellia. Negamus enim eum esse vere martyrem qui nihil prius de caede pro Christo subeunda suspicatus, inter dormiendum opprimeretur. Et idem statuimus de eo qui fugiens martyrium ; illudque, vel nullo modo suspicans inserendum ob declinatum iam periculum ; vel si inserendum suspicetur , nullatenus illationem eius approbans , casu periret, sive 'confixus ab hoste Christi, siue a grallatore iugulatus, siue a bestia discerptus. Id quod a S. Hiero.

nymo traditum contra Iovinianum ,& in Synodo Africana constitutum , monstravi cap. I. num. I in Nec refragatur S.Cyprianus , quem pro aduersariis protulimus. Agit enim enim de eo qui mortem acceptauit,actu virtualiter vel saltem moraliter supersi ite,& terminato ad mortem in fugae initae v

riis casibus probabiliter praevisam;Nam secessib illa a suis ad vitae securitatem est genus persecutionis illatae in fidei odium;nec latet fugientem, quam facile sit ut mors quam uno itinere declinat, aliis viis obtingat in er fugiendum:& tamen mavult fugere, de vitam discriminibus illis obiicere, excepturus mortem si a Deo permittatur,potius quam perstans extra vitae discrimina fidei naufragium patiatur Igitur qui in fuga illa vel secessione mortem subit,

quam

234쪽

De acceptatione martyrii per adultum. 1 r s

quam si stetisset, & fidem periculo commisisset.

euaderet,non caruit necessaria ad martytium acceptatione. fCertum enim est , sinquit Origenes ho- α Lil. 9. in Iudices,) quod Christum confitetur ille, qui propterea fugit, ne neget.J Atique facile extricantur reliqua propositae disticultatis capita. Vt , quod dicebatur, in quibuidam Sacramentis susceptionem validam & fruistuosam , locum habere in

eo cui non cogitanti admouentur; nimirum in Baptismo , Confirmatione , & extrema Vnctione. Hoc enim non est admittendum , niti cum anticipatus aliquis consensus praecessit, qui perstet sil-tem moraliter. Idem ergo est de martyrio. Negisn- dum praeterea est quod addebatur hominem a fidei, hostibus confossum inter fugiendum , perdere animam suam propter Christum, etiam si nec mortem praeuiderit , nec ullatenus antea acceptarit: Quili quia animae perditio in sola pallione lita est, sufficiat ad talis hominis martyrium, quod moria- tui, nuba licet volitione mortis in eo praesupposta, sicut in paruulis nulla praesupponitur. Negandum inquam est, huiusmodi hominem perdere animam suam eo modo quem Christus de adulti martylio agens intellexit, nempe cum allentu piaeuia ac ceptatione. , icur q jam uis Christus dixerit , qui baptizatus fuerit, saluum sore , nemo tamen inde collegerit, Bapti l mum nudum quavis. praeuia a ceptatione seclusa, polle ad lalutem sufficere , aut esse validum Sacramentum. Nimirum quia lenius

verborum Christi est , saluum fore baptizatum si volens fuerit baptizatus Non aliter igitur philoso- iphandum est de martyrio, quod quamuis non sit in actione sed in pei pessione situm , tamen nccelio

235쪽

2Iς Pars IZ Cap. III. est perpessionem illam volitioni alicui & accepi

tioni substare, ut apud Deum in laude iit,nec mcra corporis cruentatio habeatur.Quemadmodum autem in pueris quia rationis usu destitu utur,priuilegium est quod materialis illa externa receptio susticiat ad Sacramenti susceptionem validam, quacunque ipsorum paruulorumFoliti one seclusa, ita quod in iisdem irrogatio mortis & nuda perpessio, susticiat ad veri martyri j decora , priuilegium est, quod ad aetatem adultam, rationis luce potientem,& sui arbitram , non est extendendum. 6. Itaque omnia argumenta quibus necessitas acceptationis martyris in iusto adulto impetebatur, pessum eunt: Statuendumque est ut omnino verum , aliquam martyri, acceptationem in quovis

adulto exigi ei6sque acceptationis defectu , hominem Catholicum qui nullam martyrii subeundi volitionem praeel cui siet, si per fidei hostes inc

gitans occidatur, non esse martyrem. Nec S. Thomas eo loco qui in contrarium proferebatur, rCuera dissensit. Ibi enim non quanit an martyrium possit este absque acceptatione , sed an martyrium in adulto peccatore sic consosto, absque poenitentia , eluat labem praeiacentem. Respondetque eluere , dummodo voluntas , cum caedes est illata, nulli cnlpae de tacto adhaeresceret, eo quod ma tyrium habeat vim Baptismi. Quicquid autem sit de modo quo Baptismus ab adulto peccatis sordente susceptus, eam fuliginem abstergit, nobis nunc satis est , quod aliquam eius acceptationem ubiuis exigi, non neget eo loco D.Thomas , eam que proinde agnoscat necessariam item esse ad martyrium, de quo philosophatur eodem prorsus modQ.

236쪽

De acceptatione martyr, per adultum. 2 I

modo. Sancto Doctori lubscribit ibidem Caiet nus, nihilque praeterea addit quod ad praesentem

Causam reserat.Quare non plus pro sententia quam impugnauinius allegasi potest , quam D. Thomas. quem male pro ea adduci vidimus.Nec recte etiam adducitur Argentina , qui non nisi eam acceptationem repudiat, quam elicere oporteat cum martyrium actu subitur. Golfridus, qui non modo acceptationem martyrij non exigit , sed etiam putat renisum subeundi martyrii, veritati eius non ossicere , audiendus non est.

iusmodi esse debeas ea acceptatio: Onem dii urseu cere habitualem.

Est igitur acceptatio aliqua ad verum martyrium necelsaria. Sed cum varie ad martyrium comparari possit accceptatio , potest enim esse actualis , aut habitualis ; rursusque actualis inserina lena & virtualem potest subdiuidi: )controuersia est , quaenam ex eis ad martyrium sufficiat. De utraque actuali , nullum est dubium. Sive enim actus acceptandi perstet formaliter in seipso , siue in aliquo tanquam semine , quod ratione connexionis acceptationem anterius sermatam exhibeat, perspicuum est, pallum rationis compos disponi suffcienter & humano modo, ad fructum gratiae. Nam etiam ad sacramentorum per adultos receptionem , Utraque illa acceptatio agnoscitur suffi- ciens. Et specialiter virtualem intentionem opti explicat, dc ad martyrium acceptandum sufficere, docet Scotus in A.d. s. q. 6. littera B. Dubitari ergo duntaxat potest de acceptatione habituali, quae

O s scili

237쪽

χI 8 Pars II. CV. II L

scilicet aliquando fuit formalis,& actualis, nunc

autem neque in se , neque in ullo secum connexo perseuerat ', quia tamen retractata non est , cens tur durare moraliter. Nam de illa acceptatione

quae diceretur habitualis, quia nunquam quidem actu fuit, elicita tamen suillet, si homo aduertistet,

quae aliter dicitur acceptatio interpretativa, iam monstratum eit eam non senicere: Quia vere nullum ponit voluntatis motum qui aliquando resissuerit.

. De sola ergo habituali acceptatione , eo quem proposui sensu accepta , potest esse controuersia:In qua statuendum eit,eum elle vere martyrem , qui ex tali aliqua intentione martyrium ali quando acceptarit.Hoc mihi sufficienter confirmari videtur exemplo Sacramentotum, quae in adultis

quia aetatem habent, L pro se loqui possunt, ut D.

Augustinus l. 4. de Baptisc. a . ratiocinatur, sine proprio consensu & acceptatione non valens, propter generale illud principium , quod dedeceat gratiae fontes ulli adulto recludi, sine proprio consensu ; & quemquam per aetatem sui arbitium, ad iustificationem absque acceptatione aliqua perue nire. Cum ergo ex hoc duntaxat principio ,acceritatio martyrij in adulto exigatur, ea ipsa accepi tio quae ad validam Sacramenti per adultum susceptionem idonea erit, poterit quoque ad martyrii acceptationem censeri idonea. Atqui Sacramenta valide ab adulto suscipiuntur, dummodi, anticipatus aliquis consensus praecellerit, qui mo,

Taliter maneat, eo quod reuoc itus non sit. Ita enim

passim concedunt de Baptismo, Confirmatione, MVnctione extrema. Imo ad haec Sacrameno , ii

238쪽

De acceptatione martyrij per adultum ais

plicitam petitionem quae aliquando praecellerit,nec reuocata sit, sussicientem esse, concedit. A:gid. 3. f. q. 64. n. Io 3. Nee suit cur Sacramentum Poenia tentiae illis aggregandum negaret, eo ductus sui damento , quod ad hoc Sacramentum exigatur e

plicita aliqua eius petitio, saltem qua poenitens admissa a se peccata generaliter confiteatur: quandoquidem talis actus , aut alius expressior atque disi stinctior , est Sacramenti poenitentiae materia proxima , sine qua Sacramentum illud confici nequit. Hanc exceptionem non admitto, quia ea consessio, siue dolor de peccatis exterius proditus, nou cst reuera Sacramenti poenitentiae petitio. Is enim qui de peccatis dolorem eoncepit, potuit inter doleam dum nullo modo cogitare de Sacramenti susceptione: Et tamen suffcientem habet conficiendi S

cramenti materiam, eo quod doluit, eumque dolorem exterius prodidit nec retractauit. Petitio ergo Sacramenti , seu verius intentio illud suscipiemdi , eadem esse potest respectu Sacramenti poenitentiae , ac respectu reliquorum Sacramentorum enumeratorum. Ut proinde non dubitarim ab uuendum aegrum, quem constat signa aliqua doloris peccatorum exterius edidisse , quamuis Sacramentum poenitentiae non expetierit in aetii signato, nec rogarit aduocari Consestarium,eo quod vi mor-

bi subitδ si oppreisus , voxque ei interclusa. Talis namque suscipiens , idoneam materiam ad Sacramenti consectionem adhibuit. Intentio vςrb susciapiendi quae praeterea ex parte eius exigitur ad Sa-i cramenti consectionem, susscienter censebitur in teruenisse ratione alicuius praecedentis achiis, quo, homo voluerit Christianis Sacrametis expiari cum

239쪽

hio Pars II. Cap. III.

aeger erit, & ch salute periclitabitur: aut quo v luerit media ad salutem necessaria , vel admodum utilia usurpare suo tempore. Quem actum Eccle-sa, in quibusvis baptizatis de quorum malo statu non conitet, solet praesumere quoad extremam vnctionem:& idcirco eam impertit aegro Catholico ad extrema deducto , si sensibus destitutus,nequeat illud Sacramentum explicite petere. Quidni verbsmilem actum, pro Sacramento peccatoribus non iam utilii, sed plane necellario , praesumere congruum se ad illud eis administrandum , dummod bdolorem aliquem peccatorum exterius prodiderint , qui psilit esse sacramenti materia, quali contentus esset aduersarius si sacramenti petitio inte uenilleti Sed haec obiter.Neque enim similem ma

tyrij acceptationem praesumi velim, in Catholico qui ab hostibus fidei confoderetur : quia actus ac-xeptandi martyrij adeb sublimis est,& communem

irtutem superans, ut non sit dubium quin plerique Catholici a tam card mercanda aeterna salute procul absint. Unde nisi positive constet, acceptationem sorinalem martyrii aliquando praecessitIe,

Nec esse actu contrario reuocatam , non est censenda interuenilite. Tautum itaque protuli haec, de implicita acceptatione praevia , in praedictis Sacramentis per adultos suscipiendis suiliciente, ut cor staret, praeiacentem & duntaxat moraliter supersitem acceptationem explicitam, mulis magis ad eta suffecturam. Igitur, qui est hoc loco scopus no- ster , debet quoque censeti idonea ad verum adulti martyrium , ita ut dummodb aliquando illud so

maliter acceptant, nec eam acceptationem postea reuocaris Per actum contrarium, censendus sit ad

hibuistia

240쪽

De acceptatione martyrii per adultum. 1 1 I

hibuisse acceptationem martyrii sussicientem, nec per eam stare, quominus verus martyr habendus sit, si in odium fidei subi id& incogitans confodi tur , nec caetera ad veritatem martyrii requilita d iiderentur.

Mutuum ex quo fit acceptatio, maximὸ

attendendum. 8. Venio ad delectum motini ex quo martyrium ab adulto acceptandum est. Quod quanti iit m menti in uniuerso hoc negotio , intelligitur ex illis quae S. Chrysostomus orat. i.contra Iudaeos , disputat circa Iudaeorum ieiunia & corporis macerationes ; aeque enim militant contra martyria, seu verius inanes corporum vastationes, ex illegitimo fine exceptas. f Semper apud te inquit) potior sit ra- istio, quid Deus praecipiat , quam quae iit negotio- rerum natura. Qubd si quid compereris illo com- reprobante geri, illud solum amplectere. Atque hac re' utentes regula, & ieiunium hoc Iudaeorum eXpcn- ω damus. Etenim ni id fecerimus, sed actiones nudas Mper se tantum in medium prolatas consideremus, ingens erit confusio, magnaque iudicij perturba- tio. Nam praedonibus raduntur latera monta- mentorum pers oribus , maleficisque : Uerum idem patiuntur & martyres. Facta quidem sunt ca- dem, caterum animus & causa cur haec fiant, non est eadem , ei que plurimum est discriminis inter. hos Se illos. Quemadmodum igitur in illis , non tormentum tantum expendimus,sed prius animum dc causam ob quam cruciatus inferuntur considera- mus , & ψb id martyres amamus, non quod cruciantur,

SEARCH

MENU NAVIGATION