De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

a 32 Pars II. Cap. III. honestas supernaturalis falso existimata, possit esse

idoneum motivum acceptationis.martyrij: alterum an idem possit honestas dubia. Potest cnim contingere, ut propossitio aliqua salsb existimetur Catholica , ac pertinens ad fidem, quamuis eiusmodi non sit: & tamen mors intentetur per tyramnum fidei hostem , nisi eius professio abiiciatur. Si ergo aliquis rerum Christianarum non admodum peritus , sed spiritu seruens, mori mallet quam damnare propolitionem , quam per errorem inuincibilem existimaret ad fidei scita pertinere , es- .setne numero martyrum eximendus, subsecuta ideirco mortis irrogatione 3 Item posset contingere ut propositio aliqua non esset aperte de fide : dubium tamen esset alicui, an reipsa talis propositio definita sit, quamuis definitio non sit explorata. Vel certe dubium esset, an propositio nondum d finita per Ecclesiam, contineatur inter reuelata a Christo , tantumque non numeretur inter fidei dogmata, quia defuit propositio Ecclesiae, sine qua nihil apud Catholicos censetur uniuersaliter credendum. Qui ergo sic assectus esset circa alicuius propositionis veritatem , si subueritus in reuelationem quamuis authentice non propositam impingere, mallet mortem idcirco intentatam excipere, quam damnare propositionem de qua anceps est an ad fidem pertineat, essetne martyribus annumerandus λ In utroque enim euentu deesse videtur idoneum motivum acceptationis martyrij. Nam

in priore mors reipsa non excipitur propter fidem, quamuis falso'ita existimetur , ob falsam & tyranni persequentis & hominis fidelis patientis, persuasionum. At monstrauimus, acceptationem ve-

252쪽

De acceptatione mar' 'per adultum. 233xi martyrij, terminandam esse ad fidem diuinam, quae sane non cadit in aliquod obiectum propter existimationem nostram falsδ sic persuasam , sed quia reipsa obiectum illud diuinae reuelationi substernitur, Estque ea quasi perfusum. In posteriore autem euentu , non est exploratum quid fides serat. Improvide igitur certa mors pro incerta fidei veritate, videtur oppetenda, esteque proinde ad martyrii decora insufficiens. Cur motivo existimato nixus, non sit martyr,

causae iLegitima ab aliis prolatae.

is. Priori dubio satisfaciendum est, admittendo , posse aliquem inuincibiliter labi existimando propositionem aliquam spectare ad fide, ad quam reuera non spectat: Quod negat Altissiodorensis,

meritδ improbatus a Maiore in 3. d. 23. q. IO. Improbandus etiam ipse, quatenus existimat, hominem posse diuina fide serri in propositionem falsam , quae prudenter censeatur subiacere diuinae reuelationi: quasi sicut in humanis prudens existismatio sustollit opus ad honestatem in eo per erro rem apprehensam , ut constat ex eleemosyna collata pauperi existimato, reipsa diuiti; ita ad fidem censenda sit sufficere prudens existimatio quod aliquid ad fidem spectet, qualis esset quam rusticussor maret, si a Praelato vel a coetu Episcoporum totius regni, aliqua propositio venditaretur anquam articulus fidei quae tamen aperito Theologo reuinci posset erroris. Hoc improbandum dico. Falsum enim est, este paritatem inter fidem , & prudentiam , vel girtutes morales prudentiae subordi-

253쪽

Pars II. Cap. III. natas, & per eam dirigendas. Aliae quippe virtutes

cum sint in voluntate, non debent excludere falsum, quod est malum intellcchus. Item prudentia eis praelucens debet tantum excludere errorem

fracticum: id est debet ita iudicare de agendis, ut pectatis adiunctis operanti notis, verum iit iudicium quod ab eo sertur : quamuis falsa inuincibiliter sit minor quae in syllogismo prudentiali subsumitur, nec est proxima vel remota regula operandi , sed tantum est notitia speculatiua , quae Permodum conditionis admiscetur ad applicationem materiae, de qua uniuersale dictamen syntereseos remote , proxime autem & immediate prudentia

in syllogismi propositi conci usione pronunciat. Vt proinde ea falsitas inuincibiliter irrepens in minorem syllogismi prudentialis , nihil incommodet

veritati practicae quam prudentia consectatur , &quam virtutes pure morales ex prudentiae ductu sequuntur. Id quod etiam proportione seruata locum habet in arte , quoad errorem speculatiuum de conditionibus materiae, quas ars aliunde vestigatas& recte constitutas supponit. At fidei longe alia est ratio. Prout enim ad assentiendum alicui vero diu, nitus reuelato sertur . est in intellectu speculativo qui debet prorsus falsum excludere : quia spectat verum simpliciter dictum , id est verum speculatiuum Inec pronunciat de eo quod vere faciendum est posita hac aut illa cognitione adiunctorum, sed absolute attingit quod reipsa est in obiecto : atque ita nisi actus obiecto consormetur, elicietur assensus falsus , qui mon poterit esse virtutis intellectum speculatiuum perficientis , cuiusmodi est scientiax fides diuina. Sicut ergo qui ex praemissis falsis

quas

254쪽

De acceptatione martyris per adultum. 2 3 s

quas veras inuincibiliter existimaret, eliceret conclusionem, non excuderet verum Gentiae assensum , ut recte notauit CaietanuS a. a. q. I. art. F.

in fine ; ita neque qui assensum falsum ex inuincibiliter salsa per suasione conciperet,circa rem quam . ille spectare ad fidem censeret, liber quidem esset

a culpa propter erroris inuincibilitatem ; non tamen eliceret actum fidei.16. Ac proinde aliter satisfaciendum est dubio proposito, quam supponendo fidem posse esse de

re salsa, quae vera existimetur per errorem inuincibilem, qui erat modus quo Maior dubio praedicto respondebat & pCetuerat Hothot in I. q. I. littera R. ad F. principale, ubi diserte admittit, hominem pro eo falso articulo caesum, vere fore martyrem. Id quod etiam ex notabili quodam Doctore refert Nider 3.p.consolatorij c. 3 o. ad a.dubium, qui tamen sentit contrarium , nec satis enodat dinficultatem cum est, idcirco mortem pro falso artieulo oppetitam non fore martyrium, qui ignorantia circa illum articulum non erit inuincibilis. Fore autem vincibilem, quia habitus fidei inclinat hominem ad assensum salso illi contrarium , eumque unctio docet de omnibus. Hoc nego satisfacere; quia inclinatio facta per habitum, non est aliquid sensibile, aut quasi depresso vel degrauatio

potentiae ad actum suum, cum auersone a contrario, ut Nider videtur imaginari ; sed tantum est potestas connaturalis essiciendi verum fidei actum: unde nihil habetur ad astruendam vincibilitatem erroris in assensu falso intercedentis, de cuius falsitate intellectus, nulla aliunde cogitatione pulsetur.

Non item satisfaciunt quae alij ad eandem vincibili in

255쪽

Pars II. CV. II L. cibilitatem in euentu proposito stabiliendam addi cunt;dicentes, deesse ibi lassicientem & legitimam

propositionem, eo quod priuata propositio , cuiusmodi esset qua Episcopus rustico imponeret, obtrudens illi falsum articulum, non sit censenda sufficiens, nisi certo & indubie constare queat, eam esse consermem doctrinae Ecclesiae uniuersalis : it que rusticus pro sal sitate illa cadens , martyr non seret, quia culpabiliter existimaret propositionem pro qua moritur ad fidem pertinere , cum deberetas lentum circa eam suspendere, quousque illi constaret , eum esse sensum uniuersalis Ecclesiae. Ita Scotus in 3.d. a s .q. r. liter a L. Eoque plane recidunt

recentiores , qui desectum legitimae propositionis causantur, quod facit Suares disp. 3. de fide s i s.

n. s. & Lorca ibid disp.ro. a num. Io. Haec inquam non satisfaciunt. Nec enim aliter constat rustico de sensu totius Ecclesiae quoad articulos veros , quam

quoad falsum illum qui obtruditae: quod euidemtius erit, si supponamus, Episcopum illum qui rustico imponit, falsum aliquem articulum proponendo , simul proponere aliquem articulum VC-rum , pro quo illamet propositio sussciat. Rustico enim, sufficientissima esse videtur propositio facta

per Episcopum cui subest: non enim aliter nouit quae sit uniuersalis Ecclesiae etastrina , debetque ut certum habere, quod ab Episeopo suo, ut ce tum , & ad fidem pertinens accipit. Quod si unus Episcopus non tameit ad legitime proponendum ruinico res fidei,& inliciendam ei obligationem

credendi, ponamus omnes totius regni Episcopos falsum illum articulum exhibere rustico , inuincibiliter ignoranti esse alios praeterea Episcopos qui' tefragen

256쪽

De acceptatione martyr, per adultum. 237

xes agentur. An etiam tunc, rusticus cui ne tenui Lsima quidem in contrarium asstatur cogitatio', dicendus erit vincibiliter assensum praestitisse , idemque martyr non esse , si moriatur pro eiusmodi articulo , quem sic propositum existimat ad fidem pertinere

Potest esse martyr, o quare.

r7. Itaque ego quidem facile admitto, in praedicto euentu, hominem quamuis non possit fide Diuina ferri in obiectum salsum, siue in articulum qui perperam existimatur verus , eo quod desit ratio fidei motiua; tamen quamdiu diuinum lumen liquidius & vberius non affulget , teneri eodem prorsus modo se gerere circa falsum illum articulum tam authentice exhibitum , ac si reipsa verus esset. Proindeqtie prudenter iudicaturum , bonum esse credere fide diuina articulum: sic propositum,& ex eiusdem iudici, ductu, voliturum credere. Tale iasinque iudicium , quamuis esset speculative falsum, practice tamen esset verissimum: Nnde non repugnaret Deum specialiter mouere ad illud,sicut mouet specialiter ad simile iudicium prudentiae in- suis., de danda propter Christum eleemosina pauperi ficto , quem homo salsb egentem cxistimet. Consequenter verb praeterea admitto, posse ho- minem pro articulo salio,de quo inuincibiliter praedictum iudicium tulerit. velle mortem oppetere; eamque si oppetat, fore verum martyrem , quia morietur ne mutet affectum respectu articuli quem prudenter exi stimat reuelatum; atque adeo ne contra diuinum mandatum, aliquid aduersus conscientiam

Duile

257쪽

Pars II. Cap. III. tiam admittat: quod liquet eme honestissimum, ae praelucente fide suscipi, & sussicere ad martyrium. Nee dissicile etiam est demonstrare, hominem sic

morientem vero martyrio defungi, non tantum ratione virtutis in tuendo falso articulo proditae, sed etiam ratione verae fidei: quia regulariter qui mortem pro Christo oppetit, idcirco mortem deligit, quia fixum habet, fidem suam retinere illibatam, nec arctat se ad unum peculiare obiectum materi, te , cuiusmodi esset falsus articulus in euentu proposito, sed uno veluti impetu fertur in omnia,quia apprehendit omnia tanquam connexa & atque a Deo dicta; ita ut indubie sentiat, si eum articulum expungat, aitensum quem reliquis praestabit, non sore ulterius veram fidem. Itaque quantum est ex parte sua, non pro solo falso articulo motitur, sed etiam pro fide vera, quae uno secundum prudentem existimationem conuulso ,circa nullam ex aliis firma perstat. Propterea enim, qui in euentu prooposito, refugeret se habere eodem plane modo quos crederet, fieret haereticus , ut Valentia recte vidit 2.2. disp. I. q. a. p. s. in im. Caeterum quamuis Catholicus , pro veritate fidei tantum existimata caesus,posset ad modum praedictum esse verus martyr , tamen haereticus aliusve infidelis , qui per errorem inuincibilem putaret se veram religionem tueri, & ea ex causa mortem acceptaret, & oppeteret , non esset habendus verus martyr ob aes

chum omnimodum fidei, sine qua impossibile est placere Deo. Et ita luculenter S. Augustinus lib. I.

contra Parmen. c.τ.

. Didiis

258쪽

De acceptatione martyriiser adultum. 23929d de mutuo non aperte idone aut dubio. .

i8. In posteriore dubio statuendum est, vitam temere nec absque scelere , atque aded sne marty- iij fiuctibus obiiciendam pro assertione alicuius

propositionis, cuius veritas non sit in Ecclesia prorsus rata, ita ut non sit exploratum quod eius aliensus a fide edicatur. Optime tamen faceret, qui salse guinem prosendere decerneret potius, quam in animum induceret,damnare propositionem de qua ambigeret sitne ex fide tenenda: Et mors eam ob

causam acceptata , Verum ac proprium martyrium censenda ei stat. Imo quamuis certiam esset, propOstionem aliquam non esse Ecclesiae sentagio firm

tam , eum tamen ego pro martyre haberem, qui renueret talem propositionem sussigere : ne vel contra conscientiam ageret, qua centerct propositionem illam veritate subniti ε, vel pietati quam aD sertione illius propositionis promouendam arbitraretur, quoquo modo incommodaret ; & sic renuens , mortem ea ex causia eXciperet, malens de

vita quam de ea pietate periclitari. V. G. Ecclesia nihil liquidb edixit circa nitelam conceptionis Deiparae; imo saepe contestata est, nihil in eo negotio fide sinctum esse, quamuis in consesso sit , admodum piam esse sententiam , quae nitelae illi astipu- ilatur: nec dubitare liceat quin sit pietati Catholicae multb congruentior, quam sententia opposita,quae parentalem illuuiem Virgini affricat. Si igitur alicui mors intentaretur ni piam illam sententiam im- . probaret, isque mallet mortem potius acceptare eam ob causam, & reipsa eam exciseret ma tyru ei let

' Di

259쪽

ellet vere ac proprie:etiarnstrantum spectaret quod auctior pietas fert , ω lex priuata coiiacientiae MChristo quoque probata, mandat. Nam si spectorei legem Ecclesiasticam qua sententiae illius suff-xione interdicitur, malletque mori quam in legem illam delinquere, multo apertior esset martyri; veritas , morte irrogata eam ob causam. Perspicue igitur monstratum manet,m omni id Nea causa acceptationis martyrij inuolui ordinem ad fidem ε, & omnem honestatem pro cuius assertione vel indemnitate mors subeatur quae ad martyrium sufficiat . debere per fidem proponi. Nam id in his quoque obiectis quae proxime discussimus,

eatenus cernitur , quatenus fides praescribit hon stum esse occumbere, ne impetas veritatem illam quam existimes fide certam:& honestum esse malle mortem oppetere, quam aduersari veritati quae fortassis fide sanciatur ; aut quam incommodare pietati auctiori. Cum ergo in his obiectis de quibus res videri poterat minus explorata, cernatur

nihilominus ea quam dixi subordinatio ad fidem, perspicuum est idem multo magis de quibusvis aliis obiectis esse aflirmandum, Q quae possit homo mortem irrogatam acceptare cum fructu & d cotibus martyril.

Martyris acceptatio,debet supernaturatas esse.

I 9. Insuper vero ex dictis perspicitur, martyrij acceptationem in qua formanda versamur , supernaturalem esse oportere ,& virtutis alicuius insuta partum. De supernaturalitate res est explorata, ex eo quod acceptatio de qua agimus,subiungitur notitiae

260쪽

De acceptatione mar ris per adultum. 2 r

osiae fidei. Volitio enim proportionem seruat cum notitia perquam dirigitur, ac cum motivo quod per notitiam illam obiicitur. Quia ergo in re praesenti, notitia fidei praelucens, & motivum quoi fidei acceptatio nititur , naturae fines transcendunt, . necessarium est ut acceptatio quoque supra naturam attollatur. Et vero tanta est martyrii arduitas, tantaque vitae per martyrium progigatae cupiditas in omnibus mortalibus , ut caecus videri possit qui non agnoscat, hominem naturae viribus relictum,' in bona quae oculis non sunt conspicua , animo intentum , nequaquam delecturum e vita excedere per immanes cruciatust,ac proinde qui non perspiciat necessariam ei esse gratiam ad recte M siclit oportet,expetenda, pulchram per vulnera mortem; quod est asserere supernaturalitatem acceptationis de qua aginius. Agnouit eam gratiς necessitatem ad martyrij acceptatione,S. Augustinus hOm.14. X FC. obseruans . esse quidem illam in psalmo martyris Vocem , paratum cor meum , id est, parata voluntas . mea, sed eam voluntatem martyrii acceptandi,

praeparari a Domino, de quo alibi in persona martyris contestatur Dauid , quoniam ab Vs patientia mea. Psal. si . Subditque sortes quidem esse martyres ac firmos , tamen panem qui Christus est, de gratiam Christi quam in dies tanquam panem

quotidianum mendicare cogimur , confirmare cor hominis. Pereleganter quoque in psal. II 8. conc. 2 3.ait,testimonia Dei acquiri haereditate;non enim parari a quoquam,de a multis quaerentibus non obatineri; sed obtingere a Patre, Voluntatem praeparante & ad id roborante per gratiam. S. Prosper 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION