장음표시 사용
271쪽
ria abierunt. Martinns de Magistris q. s. de martyri conclus. 3. contendit martyrium esse actum illius virtutis cui persecutio infesta est. Quslibet enim virtus , in gradu suo idonea est, ut voluntas per
eam firmata,mortem contemnat prae amore honestatis quam ea virtus consectaturialioqui non estet eiusdem honestatis atque virtutis , ferri in finem ac media ad eius consecuticinem vel conseruationem necellaria:cum tamen perspicue costet,omnem honestate medii qua medium est, ad honestatem finis esse admetiendam, nec nisi eius bonitate perfundi.
Cum Martino confligit late Caietanus 2.2.q. I 2. . art. 2 . contendens m1rtyrium esse actum elicitum
fortitudinis , & imperatum charitatis, eo quod is qui vitam pro Christo abiicit, ipso facto praeponat Christum vitae suae ,& multo magis omnibus bonis despicatioribus , qui est actus charitatis δc dii ctionis Dei super omnia. Hanc sententiam,de ma tyril acceptatione elicita per fortitudinem, imperata autem per charitatem, tradidit ante Caietanum Turrecrem. in qq. Euang. ad festum S. Lau reniij q. 2.&ante utrumque D.Thomas 2.2.q. 2 .art. a. Eandem probat Richardus in ι. d. m. art. .
q. 6. quia martyrium est perpessio mortis ob testimonium iustitiae, quae est per fidem : cuius perpes sionis volitio, a cicaritate imperatur, elicitur a temta fortitudine , quatenus idcirco subitur pe pessio illa. ne homo eam refugiens recedat a bonosortitudinis , quod est seruare bonum rationis, respectia mali omnium maxime ardui. Addit vere, Richardus , interdum quoque eam volitionem mortis , non elici tantlim a fortitudine , sed etiam a iustitia, cum scilicet mortis subitio ex diuinae t
272쪽
De acceptatione mari se per adultum a s 3
gis obligatione mandatur, ue veritas iustitiae quae est per fidem , dispendium siti beat. Tunc enim volitio illa elicitur quoque a iustitia . hoc est ab omni
Vera virtute , cuius exerciaatio iustum hominem constituit praelucente fide. At VasqueZ I. 2.d. I. n. I .omnem hunc ordinem acceptationis martyris ad duas pluresve virtutes, quarum aliquae eam eliciant , aliae imperent , censet esse commentitium.
Excutiuntur. a C. Verum ut ab hoc postremo ordiar, Arna tio unius & eiusdem actus per duas virtutes , qu rum una eum imperet, alia eliciat dc exequatur,
alibi late stabilita est: vi non sit necesse, de ea re hoc loco extra locum cum Vasque altercari .Quare de ali is duntaxat sententiis ferendum est iudicium. Et Martinus quidem non recte martyr j acceptati nem adscribit ei virtuti quae ob immines suppliciuvidetur periclitari, aut cuius odio flagrat Tyrannus qui martyrium insert.Nam virtus quae periclitatur, aut in quam serocit Tyrannus, potest esse castitas: Hanc autem martyr poterit velle illibatam & in-Memnem ductiis amore honestatis alicuius sublimioris. V.G. ut placeat Deo cui nouit gratam a cidere castitatem: vel certe ut c hristo virginum principi consermetur: Miuvi praemiis quae virginibus in aeterna vita reponuntur, potiri liceat. Quae honestates , aliarum sunt virtutum quam Castitatis ; M tamen firmare possunt martyrem in proposito retinendae castitatis, quantumlibet intentata ob. eam morte. Uiceuersa rationes Martini conocersanthi videntur , martyrium non semper elici a se
273쪽
titudine: cum martyr possit unicam religionss, aut castitatis, vel alterius alicuius virtutis honestatem habere propositam, eique ita adhaercscere, ut m lit vita excedere, quam honestatem illam abiicere. In quo euentu , acceptatio martyrii , neque est
actus elicitus sortitudinis, neque iustitiae. Nisi iu- stitiam quis sumat in ea amplitudine qua omnem plane virtutem designat, ut in illis Christi verbis.
fitendite ne iustitiam veHram faciatis coram hominibuι. Quo pacto iustitiam videretur accepisse Ria chardus , cuius sententia superius relata est , nisi mox in responsione ad 4. suam illam iustitiam fidei , contra poneret sertitudini, atque praeponeret. Idem porrδ argumentum aperte euincit accepi tionem martyri, non semper imperari a charitate, cum non semper contingat hominem duplici illa honestate subordinata , moueri ad acceptandam mortem. Quin etiam siue ea acceptatio ex charitate, eliciatur, siue imperetur , nihil est necesse acceptationem illam esse supremum charitatis actum Jc super omnia, ut Caietanus comminisc,
tur, traditque etiam Maior in 4.d.49. q. 26. ad a sumenta contra tertiam: quandoquidem acceptatio
mortis, ne diuellaris ab aliqua honestate per Christum approbata , aut ab aliqua per eum tradita v Iicate, non est volitio in cuius homo astringat sese ad omnium mandatorum impletionem: quae t men est notio dilectionis super omnia. Multi certe
mallent sanguinem profundere, quam Turci sinum s rofiteri abiecto Christo; neque tamen vi illius v untatis, abstrahuntur pleri sque sceleribus infidue litate minoribus , sed in illam unam honestatem intenti, ac in ea obstinati, languent plerunque vel etiam
274쪽
De acceptat tene martyri' per Multum. I F F
eciam pellune assiciuntur erga Miarum virtutum honestatem :& praeponunt quidem Christum negandum, retentioni vitae cum negatione conium chae , malunt siquidem e vita excedere quam Clir, stum eiurare : Tamen non idcirco amori minutiorum bonorum praeponunt Christum simpliciter spectatum ut amandum, & dignum cui in omni bus placeant, quae est plenae charitatis functio. P0-test enim exilium illorum bonorum amor, & exclusio motivi praedicti, quo in Christum ex plena& syncera beneuolentia tenditur, cum tenaci ad Christum non negandum adhaesione, vitam Potius
a . Mihi igitur statuendum videtur, motiu*meX quo martyr mortem acceptat, elle illi arbitrarium intra genus honesti supernaturalis ; Ita ut ex .quocunque tandem motivo voluerit, sue charitatis siue religionis .sue sortitudinis, alteriusve cuius- . cunque virtutis, posit & elicere, & imperare, vel . duntaxat elicere acceptationem martyrii. Quae videtur sententia Maioris in A. d. 49. q. 27. Et ratio suffragatur. Quis enim:martyrem astrinxerit ad . certi alicuius motivi honesti usurpationem , cum neque eam Christus indixerit, neque ex natura rei, . unum potius quam alterum exigatur 3 Suffcit ergo motivum acceptandi martyrij esse supernaturale,&cum fide vera aliquatenus complicatum , ac proinde pertinens ad virtutem aliquam infusam , sue. Theologicam siue moralem. Solent tamen Patres
α Doctores , martyrii acceptationem sortitudini adseti
275쪽
adscribere , quia est generola & in arduum connitens volitio, quam a Grtitudine elici, quasi conia turale& admodum procliue est. Sic S. Cyprianus perpetuus est in celebranda sertitudine huius acceptationis : sed illustrissime initio libri de nude martyrij. f Quantae sit gloriae ponderate, huius vi-
' De cupiditatibus, atque ab omni animum natura,'' mundique commercio segregatum, contra adueta V santis discrimen opponere, nec saeuitiam torquet
'' iis horrere: Animari hominem dolore , quo creda' tui extingui; & id sibi in augmentum virtutis assii' mere , quod cruciatui putat prodesse, qui punit. Nam praedurantibus licet costis refultans ungula re- ' currat in vulnus, & euntibus flagris, cum auulsa' corporis parte, rediens habena ducatur ; stat im-' mobilis tamen poenis suis Brtiora, hoc solum ser cum ipse conuoluens; quod in illa crudelitate car-' ni ficum , plus pro quo patitur, Christus, quam' ipse patiatur.J Et mox. f Quid tam eximium atque' sublime est, quam inter tot instrumenta carnifiὐ ' cum, deuotione robusta cunctam fidei reseruare' virtutem 3 Qiid tam magnum , atque pulcherri- mum, quam inter tot circunstantium gladios, li- bertatis suae Dominum , ac salutis auctorem repo ' tita sepius voce profiteri 3 Et maxime si ante oc los tuos ponas, nihil detestabilius esse dedecore,
2 8. Cum item acceptatio mortis ad afferendam veritatem reuelatam, vel retinendam honestatem
a C risto approbatam, dignissima sit in quam se
charitas immisceat , nihilque facilius accidat, quam ut martyrium ex flagrantissima charitate &acceptetur, & subeatur, quia sortis est ut mors di-
276쪽
De acceptatione maryr er adultum. 2T
lectio;idcirco plerunque acceptatio martyrii tribuitur charitati, siue ut elicienti, siue ut imperanti. f Nihil enim est tam durum ait D. Augustinus l. 'ς
demor. Eccles. c. 22. atque ferreum, quod non
amoris igne vincatur: quocum se anima rapit in Deum, super omnem carnificinam libera & admia mranda volitabit, pennis pulcherrimis& integerri- mis, quibus ad Dei complexum amor castus inii, qutitur. Nisi verb amatores auri, amatores laudis, amatores sceminarum , amatoribus suis Deus sinat Veste sortiores, cum ille non amor, sed congruen- titas cupiditas vel libido nominetur. In qua tamen apparet, quantus sit impetus animi ad ea quae dili- guntur indeflexo cursu per immania quaeque ten- dentis; argumentoque nobis est, quam fiat omnia pei serenda ne deseramus Deum , si tanta illi vide- ierant, perserunt. J E contrario iuxta D. Augusti- num Sancti martyres, mortem alacriter perserendo testatum saciunt, quam seruet in eis amor Dei,
ex quo elici acceptationem perpessionis illius, est propensissimum. Nec plus voluit S. Cyprianus t de
bono patientiar num. 3 8. cum dixit. Charitas fi ternitatis vinculum est , fundamentum pacis, te- nacitas ac firmitas viaitatis, quae de spe & fide ma- mior est , quae & opera & martyria praecedit. J Hoc est,procliuissimum est ut prae dat, agendo decliaritate adtirali. Quanquam posset etiam S.iCypri nus accipi de charitate habituali: qnae utique praecedit martyrium morte consummarum, ut infra
Haec igitur est causa , cur apud Patres , mari' xij acceptatio, sortitudini praesertim aut charitati tribuatur. Praeterquam quod Patres cum non so-
277쪽
118 Pars II. Cap. IV. leant solliciti esse de seuere tuenda Metaphirsica. virtutum distinctione , omnem plane firmitatem in bono honesto, praesertim si tanta sit ut ad vitae prae ea contemptum pertingat, vocant sortitudinem ; & omnem incommodorum pro Deo perpessionem, donant nomine charitatis in Deum, ut virdere est , cum apud alios passim, 'tum late apud Augustinum, libro illo de moribus Ecclesiae , quo functiones virtutum omnium, reuocat ad amorem& charitatem in Deum.
Grillaria de quibusdam psis e martyrum albo expμngendis, siue de falso Ethnicorum, Hae-.
reticorum, Schismaticorumque martyrio. r. T Riu'tuim ad alium ordinem dispositionum I passi adulti martyrium subeuntis, progrediamur,operaepretium est ex proxime tractatis eruere, quid statuendum sit de morte quibusdam personis irrogata, ob veritatis per eas astertionem, vel honestatis tenacitatem.
Nultas in Ethnicisemo, verus martyri Liquet ergo inprimis ex dictis, Ethnicum hominem qui pro veritate naturaliter duntaxat percepta , Obtruncetur, Verum martyrium non subi-Ie. Acceptatio enim mortis ex tali motivo, nullam habet proportionem cum gratia per martyrium confe
278쪽
De puris mur rio extra Ecclesiam. a
conserenda, cum suerit mere naturalis, nec fide praelucente sit cusia, nullumque cum Christo, aut vera fide nexum habuerit. Itaque Socrates , si verum est quod Iustinus m rtyr & alij produnt, de
propinata ei cicuta ob assertam numinis unitatem, nihilominus martyr non fuit, quia eam veritatem quae erat materialiter veritas fidei, sola naturali r tione ac cognitione peruasit. Unde non posuit vi, tam pro veritate diuinitus patefacta, ac Deo eam reuelanti testimonium perhibeus, sed pro veritate tantum naturaliter percepta, ac proinde naturae fines norutranscendetue,& nullam ha bEte ad Christum habitudinem,aut cum vera fide conexionem; atque adeo neque ulla proportionem cu gratia 'SVerum martyrium obuentura. At e contra S. Iustinus Philosophus, quamuis eius per Crescentem cynicum insectatio, & mortis irrogatio , primum a manarit ex improbatione turpissimi sceleris quod naturae lumine apparet detestandum , & quia Ethnicam mulierem ad Christum traductam, dedocuit sed. im cum viro consuetudinem naturae legibus aduersantem: Tamen his ipsis de causis irrogatam mortem acceptans, vere martyr fuit: quia aciem mentis , in eas naturaliter conspicuas veritates, non absque aliquo ad Christum ordine intendit : firmiterque ad mortem usque iisdem inhae-st, non praecise ut sunt veritates naturali lumina peruiae , sed quatenus sunt a Christo traditae , &approbationem nactae in religione Christiana .Plerosque Ethnicos per tempora persecutionum,mul ta ut Christianis gratifiearentur perpessos, sepe legimus, nec sorte desuerunt qui morti ea ex causa traderςntur. S. Athanasius in epist .ad solitaria vitam. R 2 agen
279쪽
M agetes,haec scribit Ego E patribus audiui,& verum
arbitror, cum persecutio esset nata sub Maximiano x Constantii auo, Ethnicos homines, statres nostros Christianos , cum quaererentur, latebris abdidille, eo; que sepe pecunia multatos,carcere mancipatos
fui ite, non ob aliud, quam quod profugientes ad ' se prodere noliciat, eosque eadem fide qua seipsos tuendos putarent, non veriti ob id sese periculis obiicere 4 Haec quae ad aliquod martyrij rudimentum in Christiano spectarent ,& morte accedente consummatum martyrium constituerent, in Ethnicis illis nulla ratione spectabant ad martyrium, quamuis ex naturali charitate , vere laudabili Minoraliter honesta, essicerentur. Nimirum in Ethnicis perpessiones illae acceptabantur ex motivomere naturali, atque aded nulla inde ad gratiam martyrio repositam consequi poterat aptatio.
a. Indidem liquet Haereticum non modo si pro haeresi sua & errore moriatur, squod est ni mise-stissimum ,) sed etiam si pro veritate aliqua ad fidem materialiter pertinente vitam prosundat,martyrem non esse : quia cum haereticus sit, circa fidem veram, quae unica est, nauseagauit. unde non
potest pio veritate pei fidem percepta vitam ponore :& illam materialem fidei veritatem pro qua tuenda occumbit, non idcirco credit, quia a Deo reuelatur , sed quia ita placet, ac proprio iudicio eongruit. Accedit quod haereticus cum sit rebellis lumini, & ab Ecclesiastici corporis compage a,
280쪽
Desuris mari is extra Ecclesiam. acr
martyri, gratiam. Vnde quantumuis laudandum sit quod renuat veritati materialiter ad fidem spectanti refragari, eamque negare, sitque illi longe
satius eam ob causam occumbere , quam ob haeres in qua sordet: Tamen spondere sibi inde martyrii
gloriam non debet, quia peccans in uno,iactus est omnium reus : & qui charitate conculcata putat supropter Christum ardere , cruciatur frustra, non coronatur. Iudicium est S. Augustini l .de patientia c.16. Si quis non habeus charitatem, quae perci- net ad unitatem. spiritus, & vinculum pacis, quo Catholica Ecclesia congregata connectitur, in ali- quo schismate constitutus, ne Christum neget,pa- titur tribulationes , angustias, famem , nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, vincula, tormenta , gladium , vel flammas, vel bestias, vel μipsam crucem timore gehennarum & ignis ae terni; nullo modo ista culpanda sunt; imo verb & haec laudanda patientia est. Non enim dicere pote- rimus, melius ei suillet, ut Christum negando ni- hil eorum pateretur, quae passus est confitendo. Sed existimandum, fortasie tolerabilius ei suturum
iudicium , quam si Christum negando, cuncta illa vitaret: ut illud quod ait Apostolus, si tradidero
Corpus meum ut ardeam , charitatem autem non
habeam, nihil mihi prodesti nihil prodesse intel
ligatur ad regnum coelorum obtinendum , non ad M'extremi iudicij tolerabilius supplicium subeun- dum. J Haec Augustinus de patiente in schismate. 'Quae non de schismatico presse dicto , cui salua sit fides sparso tantum unitatis coagulo, squa ratione schismaticum proprie dictum ab haeretico bene se- Cernit S.Optatus lib. i . non multum a principio,
