장음표시 사용
301쪽
181 Pars II. Cap. V. tire taut etiam deliberate dolere de posita per ipseni
mortis causa, quam declinare sorte potuerat. Nihilominus enim dummodo malit vita excedere,quam ob imminentem caedem a veritatis Christianae testificatione resilire,martyr est habendusiquandoquidem vere perdit animam suam propter Christum : nec proprie murmurare dicendus est, quia simpliciter loquendo , mortem patienter acceptat, tantumque ita affectus est , ut si integrum foret non praebere mollis causam quam praebuit, non esset eam praebiturus Hoc tamen rerutat 1iatu,liberEmauult irrogatam mortem excipere, quam Deo &fidei terga vertere. Quare longe differret ab eo qui excusIa plane patientia mortem exciperet, eamque si posIet peremptis autoribus ulcisceretui, tantinaque inultus cadit, quia facultas deest. Ac etiam ab eo,qui re ipsa expromit quantum potest virium, ut dolorem de mo. te imminente, dam/ao prout vires ferent, caede aut truncatione hostium leniat. Hic Vere contranititur,& murmurat, estque ineptus ad martyrium,quia illud non acceptat. Non ita L hristus Rex martyrum gloriosus, cui
omnes vere martyres tanquam archetypo sunt conformandi. Cum enim pateretur , non comminabatur : tradebat autem iudicanti se iniuste. Omnes item Dei pugiles qui Christo succcturiati, & ei traditae fidei supercertantes, sortitudinem suam & vegetam fidem fortiter moriendo probarunt, cruci tus ac necem patientissime exceperunt, non obsistentes. Testatur id de aeui sui martyribus S.Cyprianus,fortem eorum cum satana congrestum. sic des-' cribens episto. 17. Intellexit milites Christi vigi- lare iam sobrios ; de armatos ad praelium stare,Vinci
302쪽
De alio adulti ad martyrium disposit. 283
non posse, mori poste hoc ipso itauictos este,
quia mori non timent. Nec repuῖnare contra im- ης pugnantes,cum occidere innocentibus nec nocen-
tem liceat; sed prompte & animas, & sanguinem
tradere: ut cum tanta in seculo malitia & satu, tia grassetur, a malis & saeuis velocius recedatur.J Hac ex causa S S. martyres Zach. 9. oues dici, obseruat Tertullianus l. . contra Marcio. c. 3 9. Ait enim oves dictos, quia nemo oves appellat eos qui in bello armati Sc ipsi ex eade feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia,d dentes potius semeptipsos , quam Vindicantes trucidantur.J Similiterque ea ipsa ex causa S S. martyres apud Psaltem interprete Apostolo, dicuntur oves occisionis, quia coram tondente, imo deglubente se,non aperiebant os suum, memores diuini
hac in parte consilij quod aperio verbis S. Augustini
22. contra Faustum c. 76. f Martyres appellantur. qui latine testes interpretantur: quorum numerus t tantus emoruit, ut si eos Christus, qui de coelo Saulum vocavit, & factum ouem ex lupo , in m dium luporum misit, congregatos vellet armare, matque adiuuare pugnantes, sicut Haebraeos patres adiuuit,quae gentes resisterent λ quae regna non ce- derent Θ sed ut praeclarissimum testimonium veri. μtati perhiberetur, qua iam docendum erat, non propter temporalem in hac vita, sed propter aeter-
nam, post hanc vitam, talicitatem Deo esse serui- mendum, ea quae vulgo intalicitas dicitur , pro illa m licitate subeunda fuerat de serenda.Itaque in ple- nitudine temporum filius Dei fustus ex muliere, factus sub lege,ut eos qui sub lege erat redimeret, factus ei semine David secundum carnem: mittit
303쪽
is diicipulos velut oves in medium luporum , & m Q net ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non pollunt occidere. J Vides Sanctorum in excipienda propter Christum nece ouinam placiditatem.
diuomodo uuae ruina,martyri abiiciendi. Quam tamen nolim ita accipi,ut cum cuique commilia vitae suae custodia pugnet. Non enim si aggrediatur me Turca, aut Haereticus , cui non sim viribus impar, & mortem intentet nisi fidem eiurem, debeo nullo modo obsistere, & collum lanii illiuscuiro subijcere.Hanc quis non videt fore indebitam vitae prodigalitatem, pugnantem cum ea moderata vitae cula, cuius via: cuique, iure naturae obligatio, iniecta est i Plane itaque in eiusmodi euentu obsistendum esset secluso scandalo & aliis, quae per accidens pollent obsistentia illa interdicere. Obsistendum inquam ex obligatione esset:Tametsi non omnibus modis licitis , V. G. importunum illum fide . interpellatorem, vitae nostrae imminen-xem', obtruncando , vel mutilando ; sed alio lenio-xe modo ad nostram tutelam silisciente, aduersario illae . Nec placet quod Victor. releeh. de homic. n. a. q. & Aragon 22. q. 64. arti C. F. ad 3. tanquam certum, & a nemine negandum statuant,
Christianum a Pagano , in solitudine inuasum, quamuis licite Sc sine scandalo fidei, posset se tu
ri , posse tamen mortem excipere nullatenus eam declinando, idque ei ad martyrium satis esse. Hoc ego non video , quomodo cum necessaria cuiuis vitae tutela cohaereat, nullo nouo afulgente fru
304쪽
De aliis adult i ad martyrium Hspsit. 2 8 s
imi vitae sic prodigendae. Quare in eo euentu, existimarem, per se loquendo, & peculiari inspiratione seclusa,eam sui abiectionem a vero martylio abesse,& declinandam esse mortem, obsistendo leni illo modo quem proponebam. Tunc igitur negatur obsistendum esse liosti, ut verum sit martyrium , cum moriendi necessitas certa est, nec licet vitam retinere , nisi vel fide violata, quae est iniquitas maxima, & negatio contra Deum altissimum , vel vi per vim repulsa, & hoste vel mutilato, vel caeso; ita ut quamuis certa oppressio non dubitetur consecutura , tamen vitio aliqua praecedat , quae imminentem cladem nonnullo hostis damno ac violatione leniat. Hic est patientia & fides Sanctorum. Hic inquam tolerantia & non obli- stentia opus est,exemplo SS. Martyrii Thebaeorum, qui quamuis ob multitudinem & bellicam peritiam potuit lent non inulti pelire, nee damno modico
assicere eos a quibus trucidabantur, tamen ut martyres occumberent , arma abiecerunt, & veluti agni lanienam non obsistentes exceperunt. Nec ita
multo post anno Christi sol. S. Andreas in bello
Persico ducem agens, cum multis suorum , non resistens , nec contra pugnans caesus est pro Christo, ut habent eius Acta, & tabulae Ecclesiasticae i '. Augusti.
Sensus Ecclesiae , de nec seria martyri
non ob sientia. . Nolo morti in iusto praelio sortiter pugnando obitae, quicquam decedere de ea gloria quam alibi in huiusmodi actu celebro. Multo minus derogatum
305쪽
rogatum velim honori eorum ac meritis, qui in pugna contra fidei hostes occumbunt, & mortem nostrorum ac effusionem Christiani sanguinis , --ro vendunt hostibus fidei. Horum ego decora pro sus non minuta volo. Aio tamen, martyrium Christianum eam mali repensionem excludere. Et idcirco non placet quod S. Antoninus 3. p. sumi raetit. 3 o. cap-8. S. I. in sine, cruce signatos qui in bellum sacrum dederunt nomina, acceduntque aduersus hostes pugnaturi, si in huiusmodi expeditionibus moriantur , annumerat martyribus. Quod
item apud S. Bernardum serm. ad milites templic..i. iidem in bello pro fide caes , martyres nomianantur , in rigore loquendo probari non debet, quamuis possit de martyrio late dicto accipi. Sane iam olim Polyeuctus Constantinopolitanus P triarcha , aliique Graeci Antistites , Nicephoro Im-leratori Constantinopolitano sunt obluctati , qui egem tulerat ut milites in bello caesi, martyres haberentur, ut scribit Zonaras l. 3. Curopalates, Glycas, & alij apud Baronium anno Christi 964. Qvj idem a Phoca Mauriiij successore tentatum scribit anno 62 o. allegato Balsamone in Canonemr t. epistolae S. Basilij ad Amphilochium. Verum Balsamon tantum ait tentanti Phocae martyrum honores militibus impertiri, obluctatos elle Graecos Antistites autoritate canonis illius S. Basilij. Quod facile accipitur de Nicephoro qui Phocas cognominatus est, & scolicior plerumque quam iustior,ad caetera infamiae capita quibus apud hist ricos flagrat, hoc quoque adiecit, ut iaci os honores profanatos vellet; aemulatus non antiquum in Christiana Ecclesia usum, sed priscos Ethnicos,
306쪽
De aliis adulti ad martyrium disso fit. 18
ornandorum militum qui sortiter in pugna cecidis.sent, studi sillimos, ut est apud Theodoretum l. 9.aduersus Graecos , nominatimque Traianum, quiaris constitutis & decretis annuis parentalibus, celebrari sanxit omnes qui in praelio aduersus Di balum occubuissent.
Quae in contranum non ita pridem opposita.
s.Haec cum iampridem rata sint in Ecclesia,miradum est contrarium annis superioribus excidisse Io- doco Dambouderio in Christianis Paraenesibus,admonitione T. n. i5. ubi late contendit, attentis tot
militum laboribtis, quotquot pro fide dc Ecclesia
certant , vere ac proprie martyres esse habendos. At hoc plane futile est, eaque doctrina non una ex parte rimas agit. Nam quamuis labores militum sint longe asperrimi dc eorum vita longe sit durior quacunque asperitate monastica , ut late traditur apud S. Brigittam I 3. reuelat. c. 17. tamen hoc ad martyrium presse dictum non susticit : Non enim certare ,& pati labores , sed morte defungi martyrem facit. Nec mortem bellando oppetere, sed patienter excipere necesse est , eum qui martyr renunciatur. Argumentum L bdit idem autor plane enerue. Ait enim martyrium esse actum fidei ut finis, charitatis ut imperantis ; sortitudinis ut principaliter elicien is; patientiae denique ut elicientis consequenter. Haec autem elucere in militum pro fide pugnantium militia atque laboribus. ElIe igitur vere martyres. Sed dc consecutio nulla est , 8c antecedens multipliciter nutat. Male enim fidos
statuitur finis martyri j ; male sortitudo a patientia seiun
307쪽
188 Pars II. CV. V. seiungitur ; nec bene imperium martyrij,assignatur soli charitati. Itaque omnis ea argumentatio labat, negandumque est , militem sue pro fide bellantem , sue etiam bellando morientem, este vere martyrem. Nulla certe iustior fuisIet martyrij occasio quam ea qua in summis Ecclesiae temporibus
aduersus Turcam Europae uniuersae, nominatimque Italiae imminentem , pugna a Pio II. denunciata est Christianis omnibus , ea verborum & rationum vi, ut quantumuis durum lectorem, plane emolliat, & tamen nusquam mentio fit in ea Bulla , subeundi sic pugnando martyrij, quod maxime stillet urgendum.
Guartyrium non exsoluit obligatione multorum princeptorum . . c. Alius martyrij obex excludendus a martyre adulto, est violatio ptaecepti cuiusuis tunc vigentis cum subeundum est martyrium. Sive enim martyrium, ut plerunque accidit, sit opus duntaxat supererogationis, siue subeatur ex morali necessitate, quod aliquando usu venit , non est unde homo se exsolutum putet obseruatione praecepti quod tunc quoque perstare & vigere supponatur. Itaque eius violatio charitatem & gratiam extruderet: sermo enim est de graui praecepto, cuius violatio lethali noxa hominem contaminet. At sine charitate habituali, quae gratiae satellitium est,eique insociabiliter adhaeret, etiam si tradiderit quis corpus suum ita ut ardeat, nihil ei prodest ut fert Ap stolicum oraculum. S Chrysostomus hom. 1 6. in Matth.hanc necessitatem obseruandi praecepta in marty
308쪽
De altas adulti a Mari rium disposit. 18'
martyribus quoque locum habere, probat ex illis Chiisti verbis. Tossat crocem suam, ct sequatur me:
Ait enim hoc esse sequi Christum , quod supra
crucis sublationem & passionem a martyre exposcitur,) omnes virtutis numeros perfecte adimplere ; nec duntaxat adhibere fortitudinem, sed omne virtutis genus omnisque iustae legis obseruationem complecti. Id enim est recte Dominum sequi, ut ι,& propter ipsum cuncta sufferas, & aliquas virtu- retes non negligas. J Late idem confirmat autor libri rede singulant.Clericorum apud Cyprianum, nominatimque num. I 2 . ait, Credamus super illos martyrium iam iamque pendere; interim prius- quam martyres fiant, legibus subiacent. J Indubi- tatus item Cyprianus epist. 1 f. Moysem & Maximum Presbyteros , caeterosque Consessores , celebrat quod de Christianae disciplinae tenore solliciti , datis literis hortati essent collegas, fui Euangeli, sancta praecepta, & tradita nobis semel man- re data vitalia, sorti & stabili obseruatione tenerent. ει Id quod S. Cyprianus optime factum confirmat, Cum ex c. 1 8. Matthaei ubi Apostoli iubentur docere baptizatos ut seruent mandata , Tum ex I. Ioan. a. ubi dicitur sin hoc intelligimus quia cognoui- ismus eum , si praecepta eius culi odiamus. Qui dicit requoniam cognouit eum ,& mandata eius non ser- reuat, mendax est, & veritas in illo non est. Haec αpraecepta cum custodienda suggeritis , diuina & coelestia mandata seruatis. Hsc est esse confesso- rem Domini; hoc est esse martyrem Christi, ser- ας uare vocis suae inuiolatam circa omnia & solidam mfirmitatem; nec propter Dominum martyrem fie-
ri, dc praecepta Domini, destruere conari ; uti ad- - T versus Diuitia Coi
309쪽
aeso pars II. cap. Vis uersus illum dignatione, quam tibi dederit ; armis re ab illo acceptis , rebellem quodammodo fierire Chri lium confiteri velle, Sc Euangelium Christi
e negare.J Eandem ob causam epist. χΙ. martyres
vi designatos grauissime admonet, ut f a quibus tam G deuote & fortiter seruatur fides Domino , ab ilia πια dem lex quoque & disciplina Domini reseruetur.ec Nam cum omnes milites Christi custodire opo M teat praecepta Imperatoris sui, tum vos magis prae-- ceptis eius obtemperare plus conuenit, qui exem-
plum caeteris facti estis,& vii tutis , & timoris Dei.J Aperte eandem obseruantiae praeceptorum necessitatem, martyri iniicit, scribens ad Cornelium epist. s 4 . n. i6. tametsi eius ibi mentem Sch liastes alio detorquet. vi autem quod alios mota bat hoc ipse praestaret, probaretque se non este ex eorum numero qui dicunt & non faciunt, quo ex capite laudatur ab Augustino serm. I6. de diuersc.6. cum ellet in procinctu ad martyrium, sategit omnia ad quae ex Episcopi munere tenebatur omnibus numeris implere, & omnibus legibus quibus tunc urgebatur, exolui: ut testatur S. Augu- η stinus serm. m. in append. Paris. Sic enim sinquit - Augustinus) se meminerat fore martyrem, ut se. esse non obliuisceretur Episcopum.J Similiter ergo Christiano cuicunque, mortem pro eaula Christi subituro memoria repetendum est , sic mox se fore martyrem , ut nunc meminerit se esse Christianum: ac proinde statuat necesie est, omni sibi Christiano munere rite esse desungendum. Idque pervidentes SS. Martyres Nicomedienses , Maximiani edicto intra templum comburendi as. Decemb. tametsi baptismus cruentus instabat, & quidem
310쪽
De allia adulti ad mare rium dispoisit. 1 m
dem persectissimus , tamen non idcii co baptismi aquae suscipiendi lege exsolutos qui aderant catechumenos censuerunt. Itaque confestim eos lustrarunt expiatricibus aquis, ut eorum acta quae Bar nius i. r. exhibet, testatum faciunt.
Giligitur nece sitas Conses ionis Sacramentalis, resecta peccatoris ante martyrium.
7. Haec generatim de necessaria maxiyri obser- .uatione praeceptorum tutac vigentium. Ut autem
in particulari , adhibito uno aut altero exemplo doctrinam propositam illustrem , ex ea aperte concluditur , peccatorem cui sit conseilarii copia , si peccata confiteri renuat, non esse verum martyrem, quamuis mortem pro Christo excipiat: , quia Deus non habet acceptum testimonium pec- toris , consulto violantis legem diuinam de grauium peccatorum consessione , quam supponitur obire posse in eo articulo. Postet tamen b bona fides peccatori suis agari. Nam si inuincibiliter exstimaret se consessionis lege exsolutum , pos set nihilominus martyrii fructibus gaudere : quia ratione bonae fidei qua duceretur, existimans se non teneri lege , non violaret legem. Itaque dummodo vel contritione persecta , vel qualicunque dolore , adiuncto passioni pro Christo , ad gratiae susceptionem disponeretur, posset mors illius,cum eo saltem , alias diminutae dispositionis rudimento coniuncta, ad martyrium satis elle, ut insta dicam, x exemplo Sacramentorum bona fide suscepi 'rum confirmabo. Nunc enim duntaxat attendo exsolutionem a praecepto & lege; qualis est lex de
