장음표시 사용
331쪽
3 Ir Pars II. CV. V. liam a Prudentio celebratam hymno 3. peristeph.
aliasque non paucas sacras virgines , quae cum ad idola adducerentur ut venerationem eis impenderent , calcibus illi sis , confracta abiiciebant. Gen ratim confractores Idolorum SS. martyres , cel brat magnificentissime S. Ephrem in priore SS. martyrum laudatione, eodem modo accipiendus. ro. Erit cui idem statuendum videatur de S. Theodoro, quem Ecclesia 9. Nouembris martyrem agnoscit: cum tamen eam irrogatae illi necis
causam prodat S. Gregorius NysIenus in eius iem Theodori encomto , quod ignes immisisset in sanum quoddam Amasenum. Itemque de S. Audavel Abda, Episcopo Persa, cuius martyrium tabulae Ecclesiasticae consignant i 6. ivlaii: Nam Theodoretus i s. histor. c. sy caesum scribit S. Audam ob lubuersum Pyrarum , quod erat apud Persas ignis templum. Uerum quamuis cause trucidatorum praedictorum sauctorum, tomotae ac mediatae, fuerint quae propositae sunt, tamen si proximas & immediatas caulas attcndamus, non erit quod ad dia
uini spuitus impetum confugiamus, ut silua si v ritas martyiij eorum , quasi ceciderint ob causam alioqui ambiguam , & audaces ausus quos sola diuini assialis occupatio honestare possit. Nam Thec dorus quidem idcirco occubuit, quod non admi teret impiam illam incensi fani expiationem quae ab Ethnicis indicebatur ; nempe fidei Christianae eiurationem. Audas.vero , eam ob causam Is degerdis in se furorem deuocauit, quod dirutum Pyraeum nollet suis sumptibus excitare, sicque idololatriae velificari reaedificato fano. Quod facinus Theodoretus merito vocat admirabile ac coronis die
332쪽
De aliis adulti ad maryrium disso . 3 i 3
gnum. Et a S. Ambroso in laudata ad Theodosium epistola, proponitur tanquam idoneum martyrii Christiani argumetum. Nazianzenus quoque Orat. 3. quae e it i. in Iulia. ea ex causa passum immania Marcum Arethusium,splendidissimo ornat elogio.
Quatenus non fugere ,sit prouocare, o culpam
contineat, eave vacet. 1 1. Tandem in eundem ordinem cum dammatis martyrii prouocatoribus , S. Petrus Chrysol gus referre videtur , omnes illos, qui praescii secuturae si perstent) comprehensionis, non dant se in sugam priusquam ab ingruente aduersario opprimantur. Sic enim disserit serin. I si . f Christus fu- regit ut nostras fugas in persecutionibus temperaret. Martyr comprehensus debet tenere constantiam, non comprehensus debet sugere persequentem: ut & perlecutori indulgeat respiscendi tempus, de si- .. bi tempus non auserat supplicandi, dicente Domi- mno: si vos persecuti fuerint in hac ciuitate, fugite in ς aliam. Persecutorem qui prouocat, facit e, corrigit qui declinat. Fugere debemus ergo, prouocare non debemus , si saluari persecutores nostros volu- 'φmus , pro quibus Praeceptum est nos orare. Orate, inquit, pro periequentious vos. Orandum est, fu giendum est , ut & ille qui per ignorantiam serit, fanetur, de ille qui patitur, de patientia palmam ' subeat, non subeat de temeritate discrimen. Fra- tres, si Paulum martyres non fugissent, Paulum non secillent. Hoc faciendum docuit Christus:hoc nobis reliquit exemplum, ut fugiente Domino,f.- ' gere indignum non putet seruus. J
333쪽
Hoc tamen accipiendum est cum ea temperati ne quam verba illa innuunt,non jubeat de temeritate discrimen. Reuera enim velle inconsulte perstare,& fugam semper auersari, ad temerariam Prouocationem vitio vertendam pertinere potest. Ccet esqui enim sicut improbatur Tertul .ianus iam ha reticus , omnem in persecutione fugam damnans, nam Catholicus eam admiserat l. de patient. c. I 3.ὶ ita etiam improbantur, qui omnem receiliam a turbine, damnant ignauiae, aliterue vitio vertunt; siue capitibus populorum ἰχ animarum praefectis.
siue reliquis, ut S. Athanasius in Apologia de fuga
sua late confirmat. Praesectis tamen animarum,
praesertim si non ipsi soli. & personaliter ut sic diacam impetantur , laudabilissimum est , peritare, M ut permanendi necessitas eis iniiciatur facilius est; hosque potissimum impetit Tertullianus ut Iaradoxo 1 o. notauit Pamesius : Est item facile ut audetur perseuerantia in coeteris, qui cum non sine personae, quas seruari plurimum intersit Reipubliacae , nec nominatim , & quasi personaliter imp tantur , bene interim animati, & constantiae in se responsum habentes a spiritu ; incendi se ac impet si ad gloriosam perseuerantiam sentiunt. 21. Qua ratione S.Caius Papa ut in s. Seb stiani & sociorum actis proditur , duos Christianis
gradus constitutos assirmauit, ea concione q iam xecrudescente persecutione habuit . unum ma
Urij, alterum consessionis siue secessionis ob fidei
consessionem. Sic enim accipiendam eo loco confessionis vocem , scopus Pontificis declarat, & ex orationis contextu, est perspicuum. Ait enim S. Caius. Dominus noster I vs CHRIST VS,
334쪽
De altu adulti ad martyrium dis fit. 3 1 s
praescius fragilitatis humanae, duos credentium in isse gradus constituit; consessionis scilicet &mar- ... Urij: ut qui martyrij pondus se non posse serre vi- ..derent, consessionis gratiam teneant , & conce-
dentes laudem bellaturis Christi militibus, &pro
eius nomine pugnaturis, illorum solicite curam gerant. Pergant itaque qui volunt, una cum filiis vnostris Chromatio, & Tiburtio ; & mecum in hac Vrbe, qui voluerint, remaneant. J En qui voluerim remaneant. Hoc est, quos rite subductis rationibus suis , & non fallaciter aestimato interno censu , b ne a constantia & firmitate, in tanta procella excipienda , constitutos esse Spiritus sanctus docuerit, iis perstare liberum est: coeteris liberum esto sec dere, & nec istis vitio fuga, nec illis perseuerantia vertatur. Noluere sane nonnulli, quibus generoso incocta honesto pectora, datam secedendi secuit tem , apud se locum habete : quos litter Tiburtius, licet neophytus , & genere ac opibus clarissimus,
aetate autem iuuenis, quo esset fidei vigore test tum secit, ea exclamatione quam consequenter
reserunt acta .Pergunt enim. Haec & his similia di- ..cente Papa Cato; exclamauit Tiburtius filius hic erat Chiomatij, nuper cum patre fictus Christia- αι nus . in voce magna dicens: Obsecro te pater & Epi pol iam Episcope, ne me patiaris terga per- sequentibus dare. Mihi enim valde iucundum est & optabile, pro Deo vero, millies , si possim , oc- cidi: Tantum ut illius vitae dignitatem apprehen- dam, quam nullus mihi successor eripiat , & cui nil Ila tempora finem imponant. J M. S militer S. Antonius ut in eius vita scri-Ptum est a S.Athanasio c. ad quamuis animo iam
335쪽
martyr, tamen quo e tradere vltro non valeret, ese
S. Athanasius, id est quod per Christianam martyrii legem nefas esset persecutorem prouocare , s clusi causa extraordinaria & afflatu peculiari Spiritus sancti ; firmitatem animi sui probabat in stabiliendis iis qui comprehensi erant: & edicente i
dice ut monachi omnes urbe excederent, haesit niara hilominus. Et alia die stans in quodam eminenti loco , candente praecinctus veste , procedentem
iudicem suo prouocabat aspectu. J Non voce audprosessione inconsulta , sed aJectu duntaxat dc o lectu sui , neglecta secessione , quod prouentum non vulgarem diuinae gloriar & boni proximorum, secuturum praeciperet, si perstaret, in magno licet discrimine. itaque martyrii perpessio ex se sancta, potest interdum sine labe temerariet prouocationis, imo cum laude captari , persistendo: siue ob fidem periclitaturam si absi edo , siue ob assulgentem spem luculentam promouendae diuinae gloriar, si persistas, Mando necesssarium pernane. r . Imo interdum ob has similesiue causas, non modo laudabile est perstare, sed etiam neces
sarium, quamuis mors non dubitetur inferenda, Se consummandum martyrium. Et plerunque quidem martyrium non proponitur ut ex obligatione subeundum , sed tanquam oblatio gratuitae operae& voluntariae: unde tunc culpa vacat, vel subduc P.
re se martyrio per secessionem, vel f lex astirmativa indicens opus ob quod inserenda est mors , in tanti damai discrimine euigescat, tali opere absti
336쪽
De altu adulti ad mari rium dis esse. 31
nere & martyrium declinare : quamuis pollet etiam honeste captari excipique martyrium, ob spem fructus ostentatam , quod pertinet ad voluimrium sacrificinm. Aliquando tamen martyrium c
dit sub praeceptum; siue quia praecepti astirmativi
vigor, non obstante damni grauissimi intentati ne , non laxatur ι ita enim interdum contingit. Siue quia intentatur mors nisi violetur praeceptum negativum , cuius firmitas est tanta, ut conuelli aut siccenti nequeat per circunstantiarum mutati nem. Tunc siquidem, etiam si praeceptum seruanti mors intentetur,paredum est nihilominus, & mors
oppetenda; nec fas est fugiendo, aut quod Hugo Victorinus epistola ad inaesulem Apostatam fuse exagitat, implexe ac vaste negotiando , subducere se martyrio, si aperta praecepti executio depoς
catur , sitque ad eam necessarium perstare , nec gradu moueri. Ita recte de necessitate martyr ij si tuit Turrecremata q. 2. Euangelica ad sestum S. Barnabae, de Martinus de Magistris q. vltima de martyrio dubio i. annexo. Specialiter autem de fugae necessitate aut libertate, videndus S. Augustinus epist. ι8o. Maior in 4. d. 49. q. 1 f. conclus.7. SuareZ disp. i . de fide sect. s. a n. 8. & Malderus 2. R. q. 3. art. 2. membro 2. Ipse quidem Dominus nunc secedendo , nunc perstando, exemplum Praembuit & intrepiditatis cum res seri , & prudentis subductionis cum est operaepretium ad maiorem Dei gloriam. Et ira prouocat ad Christum in hac parte S.Cyprianusi delapsis sic scribens. Dominus in persecutione secedere & fugere mand iuit,atque ut id fieret,& docuit & fecit. Nam cum cotona de
D ei dignatione descedat,nec possit accipi nisi fuerit
337쪽
Pars II. Cap. R. o hora sumedi, quisquis in Christo manes interim ce-- dit, no fidem denegat sed tempus expectat. Qui au-
tem cum no secederet,cecidit,negaturus remansit.JQused autem eiusmodi subductio nihil fortitu- . dini deroget, monstratum est cum de sortitudine,& recte asseritur ab Origene lib i, contra Celsum, retundente cauillos Epicuraei illius blateronis coimis tra Christum secedentem. Non est ingenerosum salt- e contra Origenes in pro tempore cautile pericula, o non mortis metu, sed ut vitae ellet utilis, degendo is inter homines, de iuuando alios dum tempus op-- portunum veniat, quo mortem, subiret hominia bus utilem , qui humanam naturam sumpserat.JM Et non ita multo post. Huic I E s v discipulorum-m que calumniose insectationi simile est quod rest m tur de Aristotele. Is enim cum intellexisset paratim sibi iudicium, ut impio, propter quaedam dogm in ipsius suspecta impietatis Atheniesibus,digressis Athenis apud Chalcidem scholam habuit,sic rati ne reddens familiaribus: Abeamus Athenis,ne pra beamus Atheniensibus secundam occafionein sc leris quale prius perpetrauerunt in Socratem, neue '' iterum per impietatem violent philosophiam. JNon est dissicile in hoc responso Philosophi recognoscere germanam causam superius assignatam, cur prouocatio hostium fidei, & inconsulta fugae auersio , siue temeratia persistentia, vitio vertatur.
Nullam salutis medium martyri futura E
mutendum;atque adeo neque par nitentia peccatoria I. Tertium martyrij obicem adulto excIudendums
338쪽
De altas adtilii ad martyrium di post. 3is
den um , preponebam, praetermissionem omnia modam inedij absolute necellarii, etiam si innoxiam , dc ratione ignorantiae inuincibilis , siue bonae fidei contrariae culpa vacantem. Hoc pacto, se ctu vacua & veri martyrii praerogatiuis destituta, habenda eslet caedes adulti peccatoris, qui lethiserae sibi noxae conscius , omnem de ca dolorem sciens ac volens bona fide millum faceret, ratus eam esse fructuum martyrij ubertatem, eamque tam heroici operis praerogatiuam, ut nulla poenitentiae amaritudine sit inspergenda eius suauitas. Nec aliter statuendum esset de adulto, qui nullius quidem grauis culpae sibi conscius esiet;reipsa tamen aliqua in pectore abditam & inexpiatam retineret,ac bona fide ob omnimodam perstantis maculae ignorationem, omnem de anteacto scelere dolorem omitteret. Hi adulti essent ad verum martyrium inidonei, nec excepta ad eum modum nece in fidei odium, denominandi essent veri martyres. Omnibus enim qui Propria voluntate a Deo recesserunt, poenitentia aliqua eiusve votum, est medium ad salutem abs lute necessarium, ita ut eo secluso pereundum sit peccatori, non ob violationem alicuius praecepti,
quam bona fides excusare posset, sed ob talem diuinam institutionem, quae a salute peccatorem im- poenitentem excludit, quaecunque demum conditiones ex parte eius supponaim ad est siue aduertat, siue inculpabiliter non aduerta
Posset tamen poenitentia imperfectus Fere
Dixi autem, hanc tantam necessitatem cadeduntaxat in poenitentiam aliquam vel votum eiu
339쪽
quia poenitentia formalis multiplex est,nempe comtritio & attritio. Et quamuis contritio sit indubit tius ac cortius salutis medium , tamen attritionem iunctam martyrio & externae perpessioni mortis, accedente bona fide, aeque existimo suffcere ad expiandum peccatorem, ac Sacramentum in simili statu & pari dispositione susceptum a peccatore; quem fructibus sacramenti exquisitiorem caeter qui dispositionem exigentis, non cariturum , pro
babilissima sententia fert eui suo loco subscrips-mus. Parem enim esse , martyrii hac in parte , dc Sacramenti essicaciam, atque adeo utrique suppinsita bona fide, idem dispositionis alias diminutae rudimentum sussicere posse, ex infra dicendis perspicuum euadet. Itaque quamuis peccator qui negata Consessarii copia, pei sectam contritionem quae consessioni in eo euentu sussicienda est,) concipere nollet, habendus esset ad martyrium indispositus per se loquendo I posset tamen martyrii decore& fructibus gaudere , si bona fide persuaderetur,se
peccatorum quae confiteri non possit, perfectam contritionem aut elicuisse, aut non teneri elicere, sed posse attritione cognita esse contentum. Quia ratione bonae fidei qua duceretur, existimans se ad hoc tantum teneri , non violaret praeceptum de adhibenda contritione perfecta , cum Consessionis facultas non suppetit. Aliunde verδ qualiscunque dolor quem adhibet,martyrio adiunctus, potest ad conciliationem gratiae valere, ut ostendi ex propor-- tioneiad Sacramentum vivorum : V. G. Eucnari- lstiam in simili statu & pari dispositione susceptam
a peccatore. Et potest dolor ille martyrio concomitans , necessitati medii qua peccator ad poeniten, dum
340쪽
De altas adulti ad mari rium dis sit 3 2 r
dum adigitur, satisfacere. Quare non male ageretur cum tali peccatore, nec fluctibus martyrii excluderetur, ut recte censuit Soto in A. d. II. q. a. art. I.dub. 2.ad 2.Lessi. stae viri.c.I.n. F. Suar.t.34. p. d. 29. f. 26. Contrarium habet Canus relect. de poenit. p. 3. quatenus assirmat, martyrium debere esIe acharitate. Idem tradit Bannes 22. q. a . art. 6. dub. 3.ad 7. ubi contendit hanc esse expressiam D. Thomae sententiam a. r.q. I 14.art. 2. ad a. ubi ait,quod martyrium nisi a charitate existat, non valet ad culpae mortalis remissionem. Et 3. p.q. 66. art. I a.
ad a. ait, quod estusto sanguinis, non habet rationem baptismi, si sit sine charitate. Confirmatur ex I. Con is . ubi Apostolus diserte contestatur, sine charitate, ne vicicomburium quidem pro Deo exceptum , es Ie fructuosum. At charitas non remittit mortale peccatum, nisi interueniat plusquam a tritio , Ut alit D. Thomas *.P. q. 8 . art. s. ad 2. Ergo neque martyrium. Addit Bannes)ationem,quia ex opposita sententia, sequeretur aliquem ad mortem usque labe mortali oblitum, filuari, etiam absque purgatorio. Petrus enim peccator, si cum sola attritione martyrium subeat, crit in malo statu quamdiu vita durabit, de tamen saluus erit, nec
Verum haec me de sententia non dimouent. Et inprimis D. Thomas primo loco prolato, tantum ait, martyrium sine charitate nihil valere: quod est longe diuersum ab eo quod ex S. Doctore reserebatur , & inferebatur. Vere enim dicitur, martyrium nihil valere sine charitate , quamuis id valeat tantum de charitate habituali, subsequente gra-- X tiam
