De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

tum, qui cum per atram noctem minime videromtur, se Iudaeis manifestauit. J Et mox post descri- ς tam eius intrepiditatem coram Praeside. f Tantum

abest, ut intentas horreret poenas , ut eas ultro in

se prouocaret , suppliciique moras vehementer increparet. Quid,inquit, tardatis λ Quid statisὶ r- 'x ripite corpus , membra frustatim caedantur ; deni-' que quodcunque de me supplicium volueritis , Ω- mite. Nolite mihi beatam spem inuidere. Quanto enim mihi plus tormentorum accesserit, tanto plus reseram praemiorum. Ji . Apud Eusebium 8. histor. c. I p. tres SS.ati letae, Antonius Presbyter , Zebinas Eleutherop Iitanus , & Germanus , excitata dira persecutione per Maximinum , quam ipsi etiam Gentiles nimiae crudelitatis & inhumanitatis damnabant, alacres prodierunt in arenam, hostem fidei prouocantes. ω Sic enim ait Eusebius. Diuina seruatoris nostri vi ratus, his athletis tantam denuo animi iniecit fidei retiam, & quasi coeli;us inspirauit, ut cum nemo il- ει los vi impelleret, raperetque ad fidei suae conses. H sionem, ultrδ offerrent sese , & omnes eiusmodi

terrores ac minas, strenue protererent , & tai

quam pedibus conculcarent. Idcirco tres ex fideli- bus simul, uno animorum consensu ; contra praesi-- dem immolantem insiliunt,& alta voce, tali errore affue amentia desistere hortantur. Nam non alium esse Deum, praeter eum qui omnium rerum esse-- ctor,& architectus est,asserui.Rogati ergo,quinam estent,Christianos se audacter confitentur. Qua de eausa Firmilianus acrius & vehementius concita -

tus , a que ullo alio supplicii genere, capite mul- ctandos tradidit. S.Abibus Diaconus Edesienus, ut est

322쪽

De altas adulti ad martyrium distofit. 3o 3

est in eius Actis quae exhibet Metaphra ites is Nouembris, mota per licinium persecutione, alacer aduolauit; & volenti eum dimittere tribuno Theo. terone,negauit se abscessurum,sed obfirmate voluit praesidem adire,& apud eum fidei confessionem e Promere , eamque maxime ob causam dirissime tortus est, Praeside eam generositatem contemptum legum & publicae potestatis interpretato. S.Paphnutius Monachus, non ille cuius apud Caiasianum stequens cum laude mentio, sed alius sub Diocletiano martyr, cuius acta ex Metaphraste exhibuit Surius 18. Aprilis , vitio se iudici stitit,non quaesitus. Apud Eusebium 6. histor. c. 34 S. Besas non dissimiliter Christianam fidum nemine urgente prosellus , suppliciorum atrocitatem in caput suum deuocauit. Martyres Cordubenses qui ultro

ad prouocandos Mahumeta nos accurrorant, sumismis laudibus effert S. Eulogiusl i. memor. Sanctor.& alios pCeterea profert cap. l6. Vt S. Sebastianum,

3 s. Hanc dissicultatem ut eliderem , non damnaui absolute ac simpliciter prouocationem , sed imium si desit grauis & proportionata causa. Polle enim per eam honestari coniectionem vitae in discrimen ex prouocatione , dubitare non licet. Eius modi causa est iuxta S. Eulogium l. I. mem r. Sanctor. n. io. periclitans ex silentio fides, eiulque do

323쪽

pressio consecutura, ni veritatis testes vitro aceu

rant ,& fidei suae proseisionem , hostibus vel nolentibus ingerant. in quo euentu necestarium esse ultro procedere , & hostes generosa confessione prouocare , confirmat S. Eulogius eo loco ; cum prolatis variis Sanctorum exemplis , tum etiam

nonnullis scripturis adductis : cuiusinodi est locus ille de Christo apud S. Lucam c. 9.obfirmauit sciem suam ut iret in Hierusalem: quod de exemplo sponte properandi ad martyrium interpretatur allegato B. Hieronymo: ex quo etiam illa in hanc rem illustria verba profert, quae in praedicto euentu linia cum habent. Non est delicata in Deum & securaia confessio; qui in me credit,debet suum sanguinemia fundere.J Quasi diceret, ut Eulogius interpretatur, non esse semper umbratili & secura fidei confessione utendum ; sed aliquando, etiam si sanguis fundendus sit, intrepide ac generose lacessendam esse perfidiam , vltro aditis propter Deum discri-1ninibus mortis: ut factum est ab Apostolo , quem consequenter allegat S. Eulogius ; Nam praenunciante Agabo, vincula & tribulationes , & precantibus enixe fidelibus,ne ascenderet Hierosolymam, seque Iudaeorum rabiei exponeret, digna Paulo voce respondit: fgo non tantum alligari ,sed ct mori in Hierusalem paratin sim, propter nomen Domiani I ES V. Tandem prolatis variis SS. exemplis qui vitrb prodiderant in certamen , concludit S.

ct Eulogius. Multi alii sponte se obtulerunt ,& c

e. ronati sunt. Et idcirch. vi quidam sapientium me- minit,inter primas dignjtates regnorum coelestium

m sunt ponendi, qui ad passionem venerunt non quaesiti: & excellentis voti est , inter tormenta

prosili

324쪽

De alta adulti ad martyriam disssit.

prosilire ubi no est criminis latuisse.Sed in veritate ac crimen elle fatendum estJatitare,si virtus excelletis remeriti est,ultri, procedero;quando fidei nostrae con- re sessio predicatione exigit,& testimonium postulat.J i 6. En quam ille duxerit causam idoneam, imo m& neces lariam , prouocandi aduersarios, nec tam excipiendi patientcr illatum , quam ex se ruendi animose in martyrium ultro liuesitum. Quod cum praestitissent , S.Martyr s Cordubenses, Emeterius& Celedonius, quia per Mahumetanam inibi potentiam obsolescere Christianitatem videbant,hoc eos elogio exornat ibi sanctus Eulogius n. I . Prae ter serra perpetuarum laudationum in alios 1imilia ausos, toto operi intermistarum. Cum trado tare pro Domino animas anhelarent, tali sese ad Apassionem astantes hortatu impellunt: Feriat ubi- e. que hostem inissilibus suis vibrata consessio, & la- tentem fidei inimicum , ubicumque suerit , inqui- mramus. O incomparabilis magnan mitas,& sorti-i tudo admiranda, laudanda , atque imitanda San-- istorum. Qua etiam si torpeat inimicus , ac perse- qui Ecclesiam Dei desinat, iretum pere tamen late- bram eius , Se incitare ipsum ad bellum iubemur, mut hostem frigidum ii renuus agonotheta accendat, proserat latentem , erigatque ad conserenda ceita- mina desidam. Et quanquam effuso cruore conster- ς natis membris siccumbat, fieret tamen ad sedem ης patris captum ex hostς triumphum , spiritus belli- ς ger victoriae laurea potiturus : quia in eo vires mi- vlitis comprobantur egregiae , quod non requisitus,

ultro se obtulerit palestrae martyrii, sancta scripti 'testante: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Dominum. Si ergo qui Zelo

325쪽

3os Pars II. CV. V.

- ch ritatis nostrae aduersariis noliris fidelis expugna-

tor, occurreret, arma semeret, ensibus destaui- ret, animam Ponere Contenderet , nequaquam eum immunem condignis pateremur donariis,

eiusque liberalitatem largo munificandam benefi- cio censeremus. Quanto potioris gloriae honore serendi sunt, qui obtentu capessendi gratiam R gis aeterni,vigore aucti iustitiae, ad obitum quoque ' resi:tentes insensis , crudeli morte perempti suntὶJQuae in laudem Marci Episcopi Arethusj athlora ut vocat voluntari', seripta sunt a Naziana no orat. s. dignissima sunt quae hic attexantur. Mia.. rifice quippe ad rem faciunt. f Cum populum,

in aduersum se incitatum , nec moderati quicquamis vel cogitantem vel comminantem cerneret , prisce mitin consciscendae sugae consilium init: non tam

α ignauia fractus,quam praecepto illo permotus, quo e ciuitate fugere, & persecutoribus cedere iube- mur. Neque enim Christianos quantumuis sortes ac singulari tolerantia praeditos , sui tantum rati nem habere oportet, sed persecutoribus quoque Consulere , ut ne quantum in ipsis est, ad hostile periculum ex seipsis aliquid conserant. At post- ' quam multos sua causa duci atque abstrahi, multos etiam ob persequentium crudelitatem in animae '' periculo versari intellexit, tum verb alios ob cau- tionem suam periclitantes , negligere minime su- stinuit. Ac proinde praestantissimum, maximeque philosophicum conlilium capit.Ex suga enim redit, seseque vitrb plebis arbitrio tradit , atque aduersus temporis dissicultatem,velut aciem instruit. Subjicit quam is reditus Arethusios exacerbarit , inrer-Pretantes regressiim illum non sortitudinis esu sed

contem

326쪽

De alis; adulti ad mari tum dis esse. 3 o

contemptus. Itaque conceptam piadem in eum rabiem Chrstianorum Imperatorum autoritate voluti secenatam , ruptis per Iuliani defectionem obicibus, omnem in eum exprompserunt, sancto athleta, incredibi ii hilaritate ac robore, ad immanissimos cruciatus durante, quamuis aetatis faeces hauriret. Quem voluntarium in arenam descensum, ex causis propolitis susceptum, summoperEcelebrat Nazianzenus.

17. Digne plane exornandi similiter sunt,quo quot tantae virtutis decora aemulati , simili causa idonea postulante , non extimescentes hostium fidei immanitatem, vitrd apparuerunt iis qui illos non interrogabant ; & iisdem generosa fidei proseosione prouocatis, corporum tibi exitium accersu runt. Et quamuis plerumque ingens ille prouentus diuinae gloriae, spicula mortalium lumina & hebetes obtutus effugiat, tamen cum constat de Spiritu sancto ad huiusmodi facinora impellente, non est quod de ea aliave quapiam idonea causa prou cationem honestante, ambigatur. Atque ita quia Ecclesia , omnes quos recensuimus hostium fidei Prouocatores, agnoscit pro Sanctis , ac proinde

Spiritu sancto aetas in certamine extremo profitetur, dubitandum non est , quin legitima prou candi causa interuenerit: cuius defectu , prouocatio in ruinam persecutoris & Dei offensem cedens, omnis boni sterilis . & malorum seracissima , pro- etum martyrium non verum & Deo gratum infert, ut loquuntur aliqui apud S. Eulogium lib.illo I. num. 9. improbantes martyrium eorum

quos nulla violentia praesidalis fidem suam nega- -- compulit, nec a cultu sanctae piaeque religionis

327쪽

amouit: sed propria se voluntate discrimini se os- serentes , ob superbiam suam in , ita dicebant, j. suarum parricidae effecti erant animarum. J Hoc tamen illos male intorsisse in SS.illos martyres de quibus eo opere disputatur, recte in consequetibus demonstrat S. Eulogius, quod impellente Spiritu Sacho, & ob eam quam ex ipso retulimus idoneam causam , Mahumeti p robra coram Saracenis protulissent , compositam Mahumetismo , Christianae fidei sinctitatem frendentibus Dei hostibus professi essent. Id enim multis terrenam duim taxat pacem in diebus suis pro more quaerentubus displicuisse , non dissimulat Sanctus Pontifex,

illa se quoque exprobratione Dictum reserens, quod sanctos hosce prouocatores approbaret , tan quam christiane, & digne Deo, ac fide nostra operatos : Videat Dominus er iudicet, quoniam foetere fecinis nomen non m coram hoc pranno, ct seruiseim , ct prabutitis eis gladium ut occiderent nos. Quod sicut interpellante Mose exarserat Pharaonis

in Dei populum furor , ita ex quo sancti illi fidem

suam ultr), professi , & Mahumetem abominatielsent, grandis procella super uniuersirin Christi num nomen increuisset. Quam sopitam volens Rex ipse Cordubensis, Saracenus , & persecutor Christianorum Habdarrahgman, conuocatis Cordubam Christianis regni sui Praesulibus , edici curauit , illicitum esse ad pati iram professionis discurrere. In quae Verba conceptum filisse ab Episcopis

decretum, obseruat S. Eulogius i. a. c. i F. Vt a Pranno utcunque satisfieret, nec veritas laederetur.

Revera enim, in bono sensu , id est seclusa causa

donea & peculiari impulsu Spiritus sancti, illici

328쪽

De altas adulti ad mari riam dispos. 3os

tum est hostes fidei sic prouocare, Sc vitam frustra prodigere. Profanorum Templorum, arunum,idolorum dei

ctio, aut destructio sis improbata.

8. In eundem cum praedictis damnatis prouo catoribus ordinem , relati olim in Ecclesia leguntur, idolorum deiectores aut confractores, iisque affines templorum euersores, & ararum , si eos ob talem causam morte mulctari contingeret.Sic enim in Concilio Eliberitato canon his verbis est editus. Non reseratur in numerum martyrum, qui in uentus frangens idola, ibi occiditur. J Quanquam ' autem inconsulta idolorum coiistachio a quocunque facta , cum turbanda inde esset Ecclesia, de malorum seges nullo fructu aduocanda , merito damnaretur : Tamen multo magis damnanda fuit plena rabiei Circumcellionum audacia , in quam intortum suisse Eliberitanum illum canonem demonstrat Ferdinandus MendoZal. 3. pro eo Concilio a c. s. Testatur certe S. Augustinus serna 6. devem. Apost. Circumcelliones concitasse Ethnicos in suum exitium, frangendo eorum idola , arasque

euertendo , ut per exceptam ea occasione, nullo iure aut fructu caedem , martyres haberentur. Nec

repugnat alibi idem Augustinus cum ait de Circumcellionibus. Quando adhuc cultus fuerat ido-

Iorum , ad paganorum celeberrimas solemniisses ingentia turbarum agmina veniebant , non ut ido-.

la frangerent, sed ut interficerentur a cultoribus Midolorum. Nam illud si accepta legitima potestate ' iacere vellent, si quid eis accidisset, possent habe-

329쪽

re qualemcunque umbram nominis martyrum;sed

- ad hoc solum veniebant , ut integris idolis ipsi' pe-

rimerentur. J Ita Augustinus epistol. FO. non negans venisse plerunque Circumcelliones ad confringenda idola, & captandam inde mortem, ac gloriam ementiti martyrij; sed rem ex sine pensans, illos caedis suae, non constactionis idolorum reos egit, eo quod in idolorum confractione cladem suam quaererent, & ad idolorum constactionem ultra progredi non niterentur, dummodo optata mala morte desungi daretur. Seposita veid ea maniaca & rabiosa mortis propriae captatione in eo opere, tamen inconsulta illa & temeraria idolorum alienorum constachio , nullo iure subnixa , fui siet improbanda. Et quilibet prudens aestimator non dissicile perspexisset, Ethnicis tunc rerum potientibus , insilire in eorum simulachra eaque conter te , nihil esse aliud quam sibi certam mortem asciscere, & uniuersae Christianae rei, periculum creare nullo seuehu aut commodo, siue alieno siue proprio. Iure igitur tale scandalorum & malorum grauissimorum seminarium, insertile filisse bonorum martyrij, sanxit Concilium Eliberitanum , agno,uitque locis allegatis S. Augustinus.

Euando labis sit expers.

I9. Verum hic quoque, temperatio aliqua est

necessaria. Martyr enim reuera esset, qui iubente.

Christiano Principe , iis in locis quae imperio eius sunt obnoxia, constingens idola, vel templum aut aram euertens , aliudve quidpiam profani illius cultus instrumentum vastana, trucidaretur eo no-- mine

330쪽

De adiis adulti ad martyrium dissessi. 3 1 r

mine a fidei hostibus; quia hic iuste operans cad ret , in odium fidei caesus. Nec refragatur D. A gustinus epistol. illa so. ubi qualemcunque duntaxat martyris umbram in ea morte videtur agnoscore. Non enim ad extenuandam martyri j illius gloriam locutus est eo modo S. Augustinus: sed cum Circumcellionum furorem redargueret, ea laudis parcitate prosecutus est factum utcunque assine materialiter, sed forma ac modo longe dispar,quod tunc non intererat discutere. Item martyr quoque reuera esset, qui trucidaretur ob cons actionem vel euersionem praedictam, sub Ethnicis , ex peculitari diuina inspiratione & numinis afflatu patratam.

Sic S. Eu psychius quod sub Iuliano Apostata fanum euertiiIet, martyris gloria celebratur in tabulis Ecclesiallicis 9. Aprilis , & apud Soetomenum3. hiltoi c. i C.&Nicephorum l. IO. c. Io. Allum si tamen alium ) sub eodem Iuliano martyrem ob . aram deiectam , & turbatum sacraficium, memorat S. Ambrosius epistol. 29. alias i7. quae est ad Theodosium Imperatorem in causa succei; ne Iudaeorum Synagogae. Et quanquam aliqui inde S. Eupsychio patrocinentur, quod ex praestripto legum Conitamini magni, atque Constanti j Imperatorum , templum illud euerterit, .uc proinde iuxta D. Augustini doctrinam proxime propositam, legitima potestate fultus diruerit officinam impietatis; ac idcirco carius inter martyres sit numerandus : Tamen quod posteriores Iuliani leges obstarent, satius est ad diuini spiritus aestum lat. eho in Pectore concitatum eonfugere. Id quod etiam st tuendum est circa S. Valentinam virginem Cars riensem, apud Eusebium 8. hist. cap. 18.& S. Eula

SEARCH

MENU NAVIGATION