De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

292 Pars II. Cap. V.

consessione grauium peccatorum ante mortem Praemittenda, cum fiscultas suppetit. Ea igitur lex accedente bona fidese poterit non esse Laudi violata, dummodo nullum med uim ad galutem abs lute necessarium desideretur , cuiusmodi esse resia pectu peccatoris aliquem dolorem , infra monstrabo.

Item quam sit prouocatione hostium ab nem

dum,extra grauem causam. 8. Praeterea ex doctrinaProposita insertur , pr uocationem infidelis ad mortem inserendam , seclusa idonea s graui causa, continere graue peccatum , ac proinde vero martyrio obstare. Sancti lib. 2. in decalog. c. 3 .num. I s. a stirmat, culpam huiusmodi prouoc.itoris , esse tentationem Dei: nempe interpretativam , quae praeter alios modos tunc accidere censetur, cum quis absque necessit te in apertum vitae discrimen se coniicit. Pler; quesane Patres, prouocationem de qua agimus . tenta tionem Dei appellant, ut mox videbimus prolatis eorum locis. Et quanquam in aliis pleri sque materiis aegre ostendatur, quomodo modus ille Deum interpretatiue tantum , tentandi, aduersetur religioni : Tamen in praesenti negotio, non est obscurum qua ratione qui sic e exponunt caedis periculo , peccent in religionem Blasiphematur enim per eos nomen Dei inter infideles: & religio , cum ab iis qui mortem irrogant, tum ab astantibus , aliis que ad quos fama manat, laceratur atque proscinditur. Insepcr vel b ea sui inconsulta coniectio indiscrimen , & Ethnici prouocatio ad mortem inserendam

312쪽

De alis, adusti ad mari rium dispos t. 293

rendam , non una alia labe sordet. Nam & malitiam temeritatis continet contra fortitudinem, de malitiam iniustitiae ad quam prouocator inducitur, suggerendo illi causam qua iustitiam violet.Quana, uis enim ipse homo non possit sibi elle vere iniurius, & cum directe alium hortatur ad crimen ex quo videt inserendam iuri suo plagam, censeatur ex parte sua iuri illi nuncium remittere: Tamen quia uniuersa Respublica iniuriam patitur in caede iniusta hominis annuentis, quam amoliri interest communitatis humanae; idcirco illi ad caedem pio priam prouocationi, labes iniustitiae inexpurgabiliter admiscetur. Sicut cum maritus uxori tuae len cinatur , quamuis in eum non admittatur iniuria, ut haec persona est, ob interpositam iuris sui cessionem er lenocinium , tamen qui eam foedat, in statum coniugalem iniurius est , vereque adulter. Denique perspicua etiam est in ea piovocatione,la- , bes contra Eliaritatem propriam, tu legitimum illum amorem quo quisque carnem suam nutrire de fouere debet. Tot igitur maculis Sc turpitudinibus sordentem, temerariam prouocationem , mirum non est veri martyrii decora praecludere. Et idcirco a grauidi-mis Patribus improbatur, quorum aliquos iuuerit audire. Clemens Romanus s. Constitui. c. item S. grauiter admonet, ne prompti simus ad obiicien dum nos periculis, eo quod iussi simus orare ne imiremus in tentationem. Si tamen tentatio inciderit, perstandum et se animose atque constanter. 9. Clemens Alexandrinus A. strom. c. a. pendens sophismata haereticorum , sputo Marcionita sum contra martyris honestatem,sic scribit. Di-

τ ι cimus

313쪽

294. Pars II. CV. R.

e. cimus nos qu9que, eos qui de industria mortemia quaeruἡt sunt enim quidam non nostri, sed tantum is nominis participes , qui quidem seipsos magnota studio contendunt tradere, propter odium in cre .. torem miseri, mortem cupientes :) eos, inquam,

is dicimus seipsos producere absque ullo martyrio ac vi testificatione, etsi publicὶ puniantur. Fidelis enimia testimonij non seruant characterem, qui eum, qui

Vere Deus est , non cognouere. Uanae autem morti

G seipsos tradunt, sicut se temere in ignem coniiciunt .. Indorum Gymnosophi me.J Et insta cap. s. tractans M Christi de capellenda fuga oraculum. Non suadet η sugere,tanquam malum sit pati persecutionem nec

ut morte extimescctes , iubet nos eam fuga declinam reNult autem nos nulli elle auctores,neque alicuius

ς mali causae adiutores, nec nobis ipsis,nec ei sui per- sequitur,nec ei qui interimit. Denunciat enim qu dammodb ut caueat. Qui autem non obedit, est audax, & temerarius, & inconsulte se in mani - sta pericula coniiciens.Si autem qui hominem Dei interimit, in Deum peccat, is quoque eius caedis reus tenetur , qui se offert iudicio. Is autem fuerit qui non vitat persecutionem , se capiendum prae-

bens per audaciam. Is est, qui quantum in se est, ' adiuuat improbitatem eius qui persequitur. Quod' si ipse etiam causam praebens, feram plane irritet, similiter etiam si praebeat aliquam pugnae causam, vel damni, vel iudicij, vel inimicitiarum, is occa- ' sionem peperit persecutionis. Et ided iussi sumus ' nihil retinere ex iis quae ad hanc vitam pertinent: '' sed ei qui tollit pallium , praeterea etiam dare tuni--cam: non solum ut permaneamus obnoxij nullis' animi Perturbationibus, sed ne ea vendicantes,eos

314쪽

De His, adulti ad martyrium dis sit. χ9s

qui in iudicio contendunt , in nos reddamus effer tos, & per nos eos commoueamus, Ut nomen ma- ροledictis appetant. Jio. Creber ac diligens in hanc rem est, Clementis olim auditor Origenes. Sed perpulchre tomo 31. in Ioan. ad illud J E S V S ergo iam non palam ambulabat apud iudaeos. Eius enim secessionis eausam reddens, sic scribit. Haec & his similia scripta

fuisse censeo , volente Iesu nos aduertere ne ira- ..cundius ac inconsideratius infitiamus in certamen iamortis, pro veritate testimonium praebituri. Ete- α nim honestum quidem est , si inciderit certamen iapro confitendo Iesum, confessionem non differre, . neque tardare mortem pro Veritate oppCtere. At M non minus quam hoc honestum est, tali tantaeque αtentationi occasionem non dare, sed omnimodo vi- tare eam : non solum quia tantae rei exitus incertus resit nobis, verum etiam ne nos occasio simus, ut is

magis peccatores, magisque impij evadant illi,qui .. nondum sanguinem nolisum reipsa estudiise , rei iasint facti, si quae in nobis sunt facientes, declina- reuerimus eos, qui insidias nobis vel ad mortem vD isque moliuntur , sed puniendi alioqui maiori, gra- uiorique poena nostri causa, si nostri amantes rei us Gillorum post habitis , exposuerimus nos ipsos inter- sciendos, nulla nos necessitate urgente. Nam si metiam qui alicui occasio peccati factus suerit, is poe- nas dabit ob ea quae sui causa peccauerint aliqui ς homines , quomodδ non etiam poenas daturus est, ς qui cum declinandi facultatem habeat, ne prodi- tor ille Christiani sit hominis , & insidiator cultus diuini erga Iesum , non declinauerit, imo potius με concitauerit Z Etiamsi quod ad promptitudinem at-

315쪽

1 6 pars II. Cap. V.

M tinet, sortitudinemque, hac in re honore ae lau- .. de sit dignus , apud Deum , quem pie colit, apud m que set uatorem quem confessus suerit. J De Gregorio Neocaesariensi, Origenis quondam discipulo, sic scribit S. Gregorius Nysienus in eius vita , post descriptam horrendam persecutionem re in Christianos. Tunc magnus ille vir, consider

ει ta imbecillitate ac fragilitate humanae naturae, Vim pote quod multi non possent usque ad mortem pro G pietate decertare, consuluit Ecclesiae ut parumper. horribilem illum impetum, atque irruptionem de- clinaret, latius esse ducens perfugam animas ipso-m rum seruari, quam in acie certaminum stantes, S- dei fieti desertores. Et ut maxime hominibus per- suaderetur, nullum animae periculum afferre si vel .m fuga fidem seruarent, suo exemplo auctor ipsis se-m cedendi fit, ipse ante alios secedendo , periculi im-

petum deuitans. J Tantum ergo abest i S. Gregorius prouocationem hostium fidei approbarer, ut potius fugae auctor & magister essiceretur, veritus suorum imbecillitatem, ιχ quia satis agnoicebat secessionem suam non fore Ecclesiae inutilem, imo maxime commodaturam si se ad meliora tempora seruatum vellet : id quod euentum postea comprobasse , obseruat Nyssenus.

ii. Mensurius Carthaginensis Episcopus, grauissime idem tradidit, ut est apud S. Augustinum in

bleuic.collat. diei tertiae cap. I 3.Resert enim D. A.

gustinus, in prolatis per Donatistas Menturij lite iso lectum fuisse,s eos qui se offerrent persecutionibus, non comprehensi;& vltro dicerent se habere scrip-

turas quas non traderent a quibus hoc nemo quae-

serat, displicuille Mensurio, & ab eis honorandis,

316쪽

De alio adulti ad mari tam dis sit r97

eum prohibuisse Christianos. J Id est vetuisse, ne is martyrem albo adscriberentur, quod pro potestate summi in uniuersa Astica sub Romano Pontifice

Primatistrohibere facile poterat. S.Petrus Alexandrinus,in Canonibus de restitutione lapsorum, cum ad eos deuenit qui martyriose obtruserant, sic sanxit f Ii quoque qui tanquam tacx somno, .ad certamen , quod est consideratione taparturiendum, de maturo consilio disserendum,pro- α siliunt, pugnaeque maritimae & multae fluxuum in- ω undationis tentationem attrahunt,vel potius fiatri inbus peccatorum carbones accendunt; ipsis quoque re communicandum est , ut qui in nomine Christi ad ..id veniant: Et si verba eius non animaduertebant, qui docet, non elIe ingrediendum in tentationem, re& eum rursus in oratione Patri dicere e & ne nos minducas in tentationem, sed libera nos a malo. For- tasse autem etiam ignorant nostrum patremfami-

lias,& Dominum nostrum,saepe abiis , qui illi insi- diari volebant, secessisse:Et quandoque etiam libere mapud eos non incedebat: Et qubd etiam , quando passionis tempus appropinquauit,non seipsum tra- didit, sed expectauit donec ad eum venissent gladiis & sustibus. Dicit ergo eis: Tanquam ad latro- nem existis cum gladiis & fustibus comprehendere me. Qui etiam tradiderunt ipsum Pilato. Ad eius quoque similitudinem iis accidit, qui eius scopum

Dbi proponentes incedunt,nec diuinorum eius ver- borum recordati,per quae nos confirmans , de persecutoribus dicit: videte autem vos metipsos: tra- 'dent enim vos in conciliis, & in synagogis vapula- bitis. Iradent enim,dixit; non vos ipsos tradetis:

317쪽

198 Pars II. Cap. V. ' . - α meum; non vos ipsos ducetis.) Nam nos quoque - vult a loco in locum transire, dum sunt qui nos' persequuntur propter nomen eius. Sicut eum ru sum dicentem audiuimus: chm vos persecuti fue- rint in una ciuitate, fugite in aliam,Non enim vultu ad Diaboli stipatores latellitesque confugere, ne ipsis queque multifariae mortis causa simus, ut qui ipsis & asperiores este cogamus, & opera morti sera peragere,sed expectare & nobis cauere, vigil reque & orare ne intremus in tentationem.Ji a .Ex S. Athanasio,eiusdem cum Petro, Alexam

drinae sedis Antistite, plurima suppeterent, si res

ferret,cum iusta extet apud eum de hoc argumento tractatio,qua secessum suum excusat, & iustitiae ac aequitatis plenissimam,prudentem sigam ; scatentem autem multiplici sorde,hostium fidei prouoc

tionem,aperit eadem opera. Breuiter itaque unum

M aut alterum Apologiae illius locum delibo. Nonis formidine mortis me in fugam dedi, ne quis me ibα miditatis accuset, sed ut Saluatoris praecepto ob-

. temperarem,cuius mandatum est,ut contra perse-- cutores suga,contra indagatores latebris utamur,nem si nos in apertum periculum offeramus,acrius PrO-- uocemus persequelitium furorem. Siquidem in aequilibrio est,& seipsum occidere,& se inimicis ad occidendum propinare. Qui autem fugit ut Domi- nus praecepit,is temporum articulos nouit, & ver. suis persecutoribus cauet ne usque ad sanguinem

fundendum evecti, rei fiant eius praecepti quod ho- micidium vetat: J Et inserius sub Apologiae finem. In uniuersum omnibus,ea lex proposita est, ut fugiant dum in persecutionibus appetuntur,& occul- rent sese dum quaerunturtineque praecipites temera-

318쪽

De aliis adulti ad martyrium Hssos t. 299

riIque sint in tentando Domino , sed expectent redonec definitum moriendi tempus aduenerit, aut iudex ille aliquid ex iis quod sibi rectum videatur

constituerit. Sed tamen nos semper paratos esse voluit, ut vel vocante tempore , vel apprehensi pro Ecclesia,usque ad mortem dimicemus.Haec & beati martyres temporibus persecutionum, obseruaue- runt,tidemque quadiu in latebris erant, sese occul- tabant.Vbi autem inuenti essent,martyrium obibat.

Quod si quidam ex iis,se perscutoribus dedidere,no temeritate eo rapiebantur, sed passim apud omnes profitebantur a Spiritu sancto hac promptitudinem tuique oblationem,prosectam este. J Tande fere in .e

fine Apologiae. Neque David in spelunca exhibuitia se Sauli,neque filij prophetaru ingesserunt se Ach, Mibo.Id enim erat sacere contra Dei praeeeptum,cum in scripturis habeatur non tentabis Dominu Deum M

tuum. J Non est omittenda praxis ipsius Christi

quam urget paulo ante, & nonnulla disparitas inter eum & sanctos alios hac in parte.Monstrat enim diligenter Christum priusquam aduenisset hora eius, occultasse sese & subduxisse multoties. Tempore autem praefinito, adueniente, vitrb se obtulisse.

Quod sancti seclusa diuina peculiati inspiratione,

nutiquam faciunt, quia nunquam sciunt aduenisse horam suam. Comprehensi tamen, generose perstant in fide,nec vel cruciatibus,vel promissis caducis ab ea se abduci patiuntur. Vno aut altero Nazianzeni loco prolato, recer tui cano. orat. 1 o. quae est Caesarii fratris laudatios Malis temporibus cedit, Casaerim) in eoque legi nostrae obtemperat,quae hoc sancit, ut urgente qui- dem tempore, pro veritate periculum adeamus,

319쪽

3oo pars II. Cap. V. nec pietatem per ignauiam prodamus: Quandium autem licet,pericula iplane prouocemus : luae ani- marum nomarum metu, siue ut iis consulatur , qui ςς periculum nobis inferunt. J Melum animarum nostrarum, vocat timorem pereundi in periculo adamaro.Et orat. 2o qua S.Basilium celebrat,num. Ita agens de secessione maiorum. S. Baiiiij. Illi qui- . dem animo ita constituti & comparati erant, ut ea di omnia facile perpelluri, ob quae Christus eos, quiis ipsius certamen nostra causa susceptum imitantur,

vi corona donat. V erum quoniam certamen quoque relegitimum ipsis este oportebat, flex autem martyre ris haec est, ut nec nos ultro ad certamen accedo se mus,hac nimirum ratione tum persecutoribus,tumis imbecillioribus athletis consulentes:nec,cum Prae-M sentes sumus,certamen detrectemus ; Illud quippe temerarii ac praecipitis est animi, hoc timidi dem ignaui: in hac quoque re legissatorem honore assim cientes. J dcc. Pergit eorum secessionem destri bere , quam astruens, simul ut vidisti prouocationem damnat, veri martyrij legibus aduersantem statuit , quod in Concilio quodam Cordubensi constitutum esse, refert S. Eulogius lib. 2. mem rialis SS.cap. I J Faciat quaedam Sanctorum in contrarium. I 3. Videbimur, nonnullos , imo nationem fili rum Dei reprobasse , p ouocationem persecutorum damnantes. Innumeri enim SS. Martyres, hostes fidei lacessiverunt, & sopitorum ut ita dicam,)Canum auriculas vellentes , non extimuerunt martyrij gloria excidere. Paucos qui nunc Occurrunt ala

320쪽

De altas adasti ad martyrium dissos. 3oi

colo. Apud Tertullianum, l. ad Scapulam c.J. omnes cuiusdam Asianae ciuitatis Christiani Arrio Amtonino praesidi se obtulerunt, morituri pro Christo, & aliqui facti sunt voti compotes. S. Gordium celebrat S. Basilius luculenta de eo oratione, sed praesertim ex summa sortitudine quam prodidit descendens vltrd in arenam,ac e solitudine in quam secesserat fugiens urbanos tumultus , & ea pietatis

interturbamenta, quae magna de multa urbes tanquam magnae naues alligatas puppibus cymbas per aequora trahunt; prosiliens in ltadiutri, fidem ibi suam professus prouocauit in se hostem. Nam in stadio, tunc temporis, turba consertissima Ethnicorum , ipseque cum toto satellitio praeses equestri spectaculo pascebatur. f Plenum erat stadium, sin quit S. Basilius in & omnis iam turba consederat, in

equestre certamen videre intenta. Tunc magnam mus ac fortis heros per montis clivum in theatrum GProperans, non populum horruit, non quam ho-

stilibus se manibus traderet, pensitauit, sed corde intrepido & animo excelso quasi quaedam continua φsaxa, aut arbores multas , eos qui circa stadium sedebant praetercurrens, in med 1O constitit stadio, complens dictum illud, iustus ut leo confidenter agit. Qujd pluraὶ Adeb intrepido excelsoque ani- -- fuit, ut cum in eminentiore theatri parte staret, ingenti voce, quam qui audierunt extant adhuc ali- 'qui, exclamauerit, & clare illud Apostoli ad Ro- manos dixerit. Ecce inuentus sunt ab iis qui me non quaerunt: his qui me non interrogabant, pa- lana apparui. Quibus sane verbis se in eum venisse απlocum significauit, minime coactum, sed adtib se ad certamen exhibuisse, seruatoris exenarium secu,

tums

SEARCH

MENU NAVIGATION