De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

a 3 2 Pars II. Cap. VI.

concremandi , catechumenos quos secum h bebant , quamuis futuros passionis socios, coli to confestim baptismi sacramento , initiarunt. Aliter ergo accipienda est illa Baptismi in Genesio superfluitas. Nempe ita ut sensus sit, Genesium quamuis absque sua culpa Baptismo aquae non expiatum , quod tamen idoneis illis dispositionibus quas in adulti martyrio requisiuimus , non dest, tueretur, per passionem tanquam per Baptismum Luguinis , gratiam quam Baptismus collaturus fuisset adepturum, non ita eguille petitione B ptismi , quin posset absque eo reipsa per impotentiam suscepto, saluus erici: ut proinde Baptismi susceptio, potuerit in eo superflua videri, quatenus aliunde supplendus erat eius ellectus, tametsi si Baptismi suscipiendi copia non defitisset, omissum ab eo Bapti linum aquae , nullo modo oportuisset. s. Quod verb unius baptismatis duplicem gratiam, fluentibus ey uno Christi latere , sanguine&aqua, praesignatam, dixit idem autor, pereleganter quoque in hanc rem usurpatum est a Tertulli no lib.de Baptis. c. I 6. & a Ruseno in Symbolum, inter exponendum crucifixionem Christi ; sed om- , nino bene , Cyrillo Hierosolimitano catech. s. verbis illis. Si quis non baptizatur, salutem non habet . praeter solos martyres , qui vel sine aquam regno coelesti potiuntur. Redimens enim terram. Saluator, per crucem, & in latere vulneratus, samm guinem Sc aquam emisit. Vt alii quidum pacis M tempore in aqua baptizarentur ; alij verb tempore perlecutionis, in propriis singuinibus baptizaren M tur. Quod vero etiam is recte Baptismus vocetur,vida laluatoris testimonium, qui dicit : Potestis bi-

352쪽

De inartyris gratia or gloria. 333

bere calicem , quem ego bibam , & Baptismo, quo ego baptizor , baptizati Z J Rursus catechesi mi 3.post propositas alias causas fusi ex eodem Christi latere sanguinis cum aqua; fAssignarunt enar- reratores patres nostri, & aliam quoque eius rei recausam. Cum enim duplex sit Baptismi salutaris is virtus, ut est in Evangeliis; una quidem, quae ba- Ptietatis donatur per aquam I altera verb sanctorum martyrum in persecutionibus , per proprium sanguinem: exiuit de altari salutari sanguis & aqua, is propter eam quae ellet futura Christi consessio- α nem ,& in Baptismo ; & in temporibus martyrij mconfirmans gratiam. J e

6. Sed ea duplicis baptismi ex Christi latere

fluentis expressione dimissa, pauca adhuc testimonia in rem propositam proseramus. Ruperti locus ex L 7. de diuin ostic. c. s. planc insignis est,& adscriptione dignissimus. Multi persecutionis articulo praeoccupati, sine aquae baptismo suppliciis reatacti, pro Christo consummati sunt. Quid ergo λ Nunquid hi baptietati sunt Imo tanto maiorem gratiam prae illis, qui in pace Ecclesiae moriuntur, massecuti sunt, quanto grauiori dispendio morti, & ςς

Sanguini Christi communicauerunt 3 Nam in ba- ς Ptismo communi, tantum similitudo mortis est, ς' scut ait Apostolus: Si enim complantati facti su- mus similitudini mortis eius, simul & resurrectionis erimus. In martyrio autem ipsa mors. Qui i si martyrium Baptismus non esset , nunquam Domi- nus de passione sua dixisset, quod iam supra commemoratum est : baptismo habeo bapti2ari , & quomodo coarctor , usque , dum perficiatur Z Ve-

xum ea estis his quos eiusmodi articulus non in- tercipit,

353쪽

33 Pars II. Cap. VI.

M tercipit , nulli Spiritus sanctus extra sentem occur- rit , totamque remissionem peccatorum intra aquas continet, nec ultra extendit. J Addo de Origenem trin. I 2. in Mattharum , ubi veritatem propositam tradit disertissime , & rationem appellationis in qua versamur , confert cum alia martyrii appellatione , quam alio ipse trahit. Vocatur enim martyrium,& baptismus, & calix. Vtra- que ergo appellatio quo pertineat sic aperit. Quae- rere oportet in loco quid est calix, & quid est ba- ptismum. Quasi distent enim ab inuicem , ses' utrumque est nominatum. Multi enim utrumque dicunt ad passionem martyrij pertinere: non atten- dentes quoniam nisi duos & diuersos intellectus ostenderet calix & baptismum , nunquam Vtrum- que nominaretur. Nos autem & istam quidem tra- ditionem non reprobamus,alteram aute statuimus:

' quoniam calix quidem ipsa passio intelligitur esse dolorum. Quod confirmatur non solum exemplo quod dicit: pater si possibile est transfer calicem huc a me:quia cum doloribus bibitur ab eo qui sus

cepit certamen martyrij, donec biberit eum , susti- nes in tentatione martyrij uniuersa quae inseruntur. Sed etiam eo quod in alio loco dicitur. Qui d retri ' buam Domino pro omnibus quae retribuit mihi Θ Calicem salutaris accipiam , & nomen Domini in- uocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: Pretiosa in conspectu Domini V mors Sanctorum eius. Nihil enim dignum reddere' polliamus Deo pro omnibus bonis quae fecit in ta V bis , nisi ut calicem salutarem prompte accipia' ' mus , & nomen Domini invocemus , ut possimus magnanimiter bibere eum: in quo bibendo vota nostra

354쪽

De Mart se gratia es gloria. 33s

nostra reddimus Domino in conspectu omnis po- puli eius. Maniselle autem olendit in his , quo- iantain calix martyrium est , ex sio quod statim pro- iter bibitum calicem addidit, sic: Pretiosa in con- pectu Domini, mors Sanctorum eius. Intellectu iaautem omne martyrium duplex est, quorum unum is vocatur calix salutaris, reliquum autem baptisma.

Et hoc quidem, quo quis perfert dolores, calix est ; quem bibit omnis qui sustinet omnia sibi ili, iata, n c reiicit, nec evomit aliquid eorum. Quod is autem quis in passione remissionem accipit pecca- retorum, baptismum est. Si enim baptismum indul- ρε gentiam peccatorum promittit, sicut accepimus cide b.iptismo aquae & spiritus; remissionem autem . accipit peccatorum , & qui martyrij suscipit ba- taptismum : sine dubio ipsum martyrium rationabi- liter baptismum appellatur. Quoniam autem remisso fit peccatorum omni martyrium sustinenti, μmanifestum est ex eo quod ait: omnis qui confes- sus fuerit in me coram homnibus , & ego confite- bor in illo coram patre meo qui est in coelis Confi- retetur ergo coram patre suo Saluator omnem homi-αnem qui confessus fuerit eum coram hominibus, metsi fuit ante confessionem aliqua habens peccata. φSi enim eos qui aliqua habentes peccata consessi sunt, non confitetur & Christus coram patre suo; iam non erit verum quod dixit: omnis qui me confessus suerit, &c. Alias autem peccatorem nescio qsi confitetur Christus coram patre suo. Confesso' enim filii est gloriantis in conspectu paterno, super eo quem colafitetur, quasi digno consessione Chri- ς ni ad Patrem. J Vocem calicis martyrio aptatam in Scripturis, quam videsiab Origene aliorsum fle

xam.

355쪽

Pars II. Cap. VI.

Xam, quam quo pertinere dixit vocem martyrio tributam ; S.Maxin inus hom. I. de S.Cypriano, ita interpretatus est , ut eundem sensum faciat quem appellatio baptismi. Verba eius sunt. Recte calix martyrio comparatur, quia sicut calix' cum bibitur, omnis humor noxius vini calore de' coquitur ; ita & martyrij poculum cum hauritur, ' omnes peccatoris faeces passionis gloria temperaim ' tur. Vinum ergo quoddam salutare martyrij est; '' quod cordi laetitiam praestat, calorem sidet, animae '' puritatem. J Mystice easdem voces exponit de ad

tribulationis ac mortificationis martyrium aptat alter S. Maximus centur. I. ex variis c. 98. 99.1Oo.

& centur. 2. c. I.

. Religio sit misi tum facere illustrem loeum S.Cypriani in epist. ad Iubaianum quae est T 3. an.TI. ubi Jc hanc veritatem perspicue tradit & dissicultatem quae ex Christi verbis moueri in contrarium poterat , recte elidit. Sic igitur ait post adductum generale Christi edictum de baptismo nisi quis rere natus , &c. ut habetur Ioan. 3. Quidam quasim euacuare possint humana argumenratione , praedi-M cationis Euangelicae veritatem, catechumenos ninm bis opponunt, siquis ex his antequam in Ecclesiam baptieetur, in consessione nominis apprehensus o fuerit & occisus , an spem salutis & praemium con- fessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit ης renatus. Sciant igitur huiusmodi homines suffrag

tores & fautores haereticorum, catechumenos iu

los primo integram fidem & Ecclesiae vilitatem l nere, & ad debellandum diabolum de diuinis c stris cum plena & syncera Dei Patris , & Christi, & Spiritus sancti cognitione procedere: Deinde

356쪽

De Mart ias gratia es gloria. 337

nec priuari baptismi Sacramento: utpote qui ba- pitientur gloriosissimo & maximo sanguinis ba- ας ptismo , de quo & Dominus dicebat, habere se ης aliud baptisma, quo deberet baptizari. Sanguine autem suo baptizatos , & passione sanctificatos

consummari,& diuinae pollicitationis gratiam coim sequi; declarat in Evangelio idem Dominus,quaim do ad latronem in ipsa passione credentem & con-

fitentem loquitur , & quod secum futurus sit in paradiso , pollicetur.J Significat latronem Christo

confixum & hora via ieci a conuersum, martyrio

excessisse. Quo eodem modo loquuntur nonnulli alij Patres , adducti & expensi in tractatio e nostra de S. Latrone cap. o. ubi plenius quomodo haec Cypriani verba a D. Augustino variis locis ibidem signatis approbata, sint ad verum sensum trahenda , negato, ut vere negandum est ,) martyrio S. Latronis. Tandem martyrium esse baptismum quendam , & idcirco poste martyrem , negata baptismi copia . saluum esIe , oppetita ob Christum morte, late confirmat Petrus Cluniacensis epist. contra Petrobusianos, & idem tradit S. Bernardus epist. 77. quae est ad Hugonem Victorinum.

uim baptismigratia uberior.

8. Est itaque martyrium baptisinus quidamr quod sicut Baptismus animam baptizati a peccati

sordibus emundat, & omnem reatum in adulto praeiacentem ex peccatis actualibus perfecte abste git; sic etiam martyrium. Imo uberiorem gratiam sanctificantem,concedi per martyrium , quam per baptismum aquae,eadem ratio qua martyrium gramtiam conserre confirmant Scholastici, aperte con-

357쪽

338 Pars II. Cap. VI.

ficit.sic enim argumentantur, ut probent baptismo sanguinis conserri gratiam. Non minus opermur

Christi passio ad salutem eius qui Christo pasto co-

formatur secundum realem perpessionem passionis, quam is qui Christo latum consormatur quoad typicam perpessione.Atqui martyr Christo passo co- formatur quoad realem passionis susceptionem:qui verb baptizatur non consormatur Christo nisi in dumbratione quadam & typo sacrameti quo Christo intra aquas commoritur & cosepelitur, ut Ap stolus saepe loquitur. Ergo martyrium non minus conducit ad salutem martyris baptismo non tincti, quam baptismus aquae ad salutem eius cui admouetur. Hanc rationem adhibet ad rem propositam Durandus in A. d. 4.q. 8.ri 6. eaque passim utuntur Scholastici, dc in superioribus relata est ex Cle- mete Romano,atque Ruperto.Non est autem obs curum, quomodo ea ipsa ratio recte applicata confirmet etiam maiorem gratiam tribui per martyrium quam per baptismum aquae.Nam ut se habet simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis. Sicut ergo martyrium & baptismus aquae, quia sente prelliones mortis Christi, acceperunt ut in eis conferretur gratia; ita martyrium quia est luculentior expressio, maioris gratiae serax esse, est consentaneum. Et ita agnoscit supra Durandus num. I O. Sc. Ia. Sed ratione ductus quae ad rem non facit. Eam enim maiorem gratiae ubertatem in martyrio quam in baptismo aquae ex eo probat,quod DE V snon deficiat in necessariis r uberior autem gratia sit

necessaria ad actum dissiciliorem , cuiusmodi persi picue est martyrii exceptio prae baptismi suscem tione.Hanc rationem aio esse extra rem,quia a gratia

358쪽

De t urbias gratia es gloria. 339

tia sanctificante de qua agimus, salit ad gratiam actualem , quae sola praerequiritur ad operandum, dc uberior maiorque affundi debet pro dissiciliore

actu.

9. Itaque sistendum est in ratione proposita, qua non incongrue stabili tur quod S. Cyprianus episto. 7 3. quae est ad Iubaianum num. 63. tradit: nempe vim potiorem agnoscendam esse baptismi sanguinis, quam baptismi aquae. Et magnificentius in praefatione ad librum de exhortat.martyrij. Nos ςequi Domino permittente primum baptisma cre- dentibus dedimus, ad aliud quoque singulos prae- paremus, insinuantes 5 docentes, hoc este baptis ina in gratia maius, in potestate sublimius,in honore mpretiosius. Baptisma in quo angeli baptizant ;bap- tisma in quo Deus,& Christus eius, exultant; bap- tisina post quod nemo iam peccat; baptisma quod fidei nostrae incrementa consummat ; baptisma quod nos de mundo recedentes statim Deo copu lat. In aquae baptjsmo accipitur peccatorum re- missa;in finguinis, corona virtutum. Amplectenda res est, & optanda, & omnibus postulationum no- strarum precibus expetenda ut qui servi Dei sumus smus & amici. J Firmat hic locus Barthij coniectu-

ram,aduersariorum libro s.cap. 2 I .notantis,martyres,sigillatim dictos,amicos aeri, in quam senten-riam laudat Eucherium homil .de S. Romano , &: Martiali adscriptarum epistolarum loca quaedam Nempe per baptismum aquae facti domestici Dei, ac serui, in eius familiam transcribimur:per baptissmum vesδ sanguinis, multo sumus apud DEUM gratiosiores, ita ut etiam amici nominemur & simus. Itaque eadem opera, & baptismi nomen ac Y 1 praero

359쪽

3 o Pars II. Cap. VI.

praerogatiuas quoad gratiae infiisionem , & reatus absterii opem in utroque, confirmatas dedimus, Aveluti superpondium quoddam, adiecimus , quo uberiore in elle ira irtvrii quam baptismi gratiam monil ratum est. AEque autem in paruulis, ac in adultis, uberiorem ei se martyrii quam baptismigratiam , suadetur ex uniuersalibus Patrum locutionibus de maiore martyrij quam baptismi fructu. Vt propterea non placeat quod Gabriel in .d. . q. a. Litera l. in dubium reuocat,an praedictum gratiae superpondium,paruulis ex martyrio accedat, supra. id quod ex baptismo aquae essent accepturi.

Martynum statim a morte caris infert ; confer tur igitur in eo gratia se plena nitela.

io. Quod secundo loco affirmabam , nempe martyrem a piacularibus flammis plane securum,

coelo inferri illico a morte, insinuatur a S. Irenaeo l. I .c. 2.agnoscente aliquos ex perseuerantia dilecti nis cum Deo , a primo e vita excessu , coelo inserri, quod in martyres maxime cadere, non videtur dubium , cum nemo maiorem habeat charitatem, quam qui pro amico animam ponit. Clarius idem docuit Tertulianus lib. te resurr. carnis C. 43. cum

.. dixit ' Nemo peregrinatus a corpore, statim immoratur penes Dominum nisi ex martyrij praero: o gatiua , scilicet paradiso non inseris deuersurus. Et idcirco lib. de patient. c. I 3. martyrium Vocat, s cundam intinctionem , ipsum diuinae sedis ascensum. J Nam quamuis aliorum SS. animas statim a morte coelo in serri, negare videatur Tertullianus,

sed etiamsi culpae macula & reatu liberas, solum in

Abrahae

360쪽

De Martyris gratia es gloria. 34r

Abrahae sinum induci dicat ; ut videre est apud i) melium parado. 9. Tamen animas martyrum asmitti in coelum illico a morte,aliis mundi finem in sinu Abrahae praestolantibus , diserte habet lib. de anima c. ss. Item in calce Apologetici , inde laudat martyrium, quod omnia hu c operi delicta donentur , quod totam Dei gratiam redimat, quod omnem veniam ab eo, compensitione sanguinis sui, homo expediat per martyrium. Quod perinde iesse videtur,ac si martyrem illico a molle , ad coe lum deduci,diceret. sic enim vere tota Dei gratia redimitur,& tota venia expeditur. Sed magnifice, ut omnia alia ad martyrium spectantia,ita hoc quoque non postremum inter mar- . ityrij decora,expressit S.Cyprianus tib de laude martyrii verbis illis, quae ut alia pleraque ex eo imitatus est Lucifer Calatita. lib. quod moriedum iit pro Dei filio. Sanguini nonro patet coclum ; sanguini , g hesea cedit habitaculum. Eundem sensum faciunt illa ex eiusdem libri principio. Considerare utique debetis quantae sit gloriae, vitae quamlibet macu- lam, & sordes polluti corporis, & longa vitiorum

tabe concreta contagia, tantoque temporis tractu mundi crimen exceptum, unius ictus remediis ex piare: tuo& augeri merces,& crimen possit exclu- di.Vnde omnis consummatio & status vitae,in mar tyrio est collocatus. Hoc sundamentum vitae &

fide hoc praesidium salutis; hoc vinculum libertatis & honoris. Et quamuis sint & alia per quae adipisci lux possit,tamen ad proximitatem muneris repro- missi , poenis melius patrocinantibus peruenitur. J V Alium perlegantem locum ex praefatione libri de exhortat. martyrii, non ita multo ante retuli, ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION