장음표시 사용
361쪽
dilerte profitetur,martyrem e mundo recedentem,
statim Deo copulari. Explicatissime episto. 1 2.quae est ad Antonianum num. 1 9. f Aliud est ad veniam stare,aliud ad gloriam peruenire , Aliud missiim in
carcerem,non exire inde,donec soluat nouissimum
quadrantem ; aliud statim fidei & virtutis accipere mercedem. Aliud pro peccatis longo dolore cru- ciatum emundari,& purgari diu igne; aliud peccata omnia passione purgalle: Aliud denique pendere in die iudicij ad sententiam Domini, aliud statim au Domino coronari. J Omnino eam martyris expurgationem plenam,& subitam gloriam, runt illa S.
Basilis in psal. ii s .ad illud, pretiosa in constectu Do-- misi, flapilli quidam, floridis interspersi, & sublu-
centes coloribus , nominari solent pretiosi ab istis diuitiarum helluonibus; Re autem vera, pretiosa est mors sanctorum eius, cum videlicet anima per vitae istius eurriculum expurgata ab omni eluvie M inquinamento carnis, emancipata & libertati red-- dita, nullam in se retinens maculam aut rugam, duris pro pietate agonibus iam exanitatis probata,' insignita corona iustitiae, perque haec omnia admi- rabili decore virtutis interlucens, Domino, suo at-
que omnium iudici se praesentarit lapide omni gre- tioso longe rutilantior, Dei munere eam indepta ' claritatem. J At ea ad iudicem praesentatio priuata, fit in ipso mortis puncto.
Idem colligitur, ex eo quod nulti peccata
martyri noceant. II. Non nocere martyri, squod tertio loco ad-dςbam, anteriora quaecunque peccata, tradit Antonin
362쪽
De Martyris gratia o gloria. 3 Q
toninus Episcopus in protreptr. ad Arcadium pro fide exulem,inniae. Habetur l. 3. Bibl.Colon.p. 3, Praeiverat Tertullianus locis ex eo paulo ante notatis,quibus martyrio donari omnia delicta, omnem quae per illud veniam expediri dixit,esseque martyrium , intinctionem secundam. At baptizati peccata omnia, ita merguntur, ut ei ultra nocere nequeant quod repetens t. de patient.c. I s. vocat in se per martyrium,iniim diuina sedu ascessum. Quia illico a martyrio, Deus aditur. Ad eundem sensum, accommodandum est egregium martyril elogium, quod ei pangunt idem Tertullianus in scorpiaco C. F. & qui ex Tertulliano aperte prosecit Lucifer Calarit.l.quod moriendum sit pro Dei filio.Inde enim martyrium celebrant hi Patres , quod sit ve- .lut quaedam Dei medicina , qua Deus hominem suis ulceribus ac morbis persecte eximit, sed adhibito passionis cauterio, gladio , potionibus amarissimis.Itaque cum Gnosticus martyrij osor,Deum crudelitatis in suos infimularet, quos martyriiε d meti sineret. Est plane quasi saeuitia, sinquit Ter- retullianus ,) medicina de scalpello, deque cauterio Mde sinapis incendio: non tamen secari, inuri, & is extendi, morderi que idcirco malum , quia dolores is utiles adsert. Nec quia tantum modb contristat,re- cusabitur, sed quia necessarib contristat. adhibebi- tur. Horrorem operis , fructus excusat. Ululans de- α nique ille, & gemens & mugiens inter manus me- dici, postmodum easdem mercede cumulabit, & α artifices optima. praedicabit, & saeuas iam negabit. Et si martyria dei euiunt, sed in salutem. Licebit & Deo in vitam aeternam per ignes & gladios & acer- ba quaeque curare. Sed madicum quoque mirabe-
363쪽
ris etiam in illo , quod ferme pares adhibet qualia
tates medelarum, aduersus qualitates querelarum,
quum quasi de peruerso auxiliatur, per ea subue- niens per quae laboratur. Natia & calores caloribus amplius Onerando compescit, & ardores siti potius macerando restinguit, & sellis excessus amaris qui- ' busque potionibus colligit, dc sanguinis fluxus de- sa insuper venula reuocat. Deum veros& quidem zelotem ) culpandum existimabis, si voluit certaste
cum causa, Sc iniuriae aemulando prodeile , mor- tem morte distatuere,occisionem occisione disper- gere, tormentis tormenta discutere, supplicia silp- ' pliciis evaporare. Vitam auferendo conferre , car- nem laedendo iuuare, animam eripiendo seruare.
Peruersitas quam putas, ratio est ; quod neuitiam' existimas , gratia est. J Vides perfectam vulnerum
spiritualium martyris obductionem , per excepti nem mortis pro Christo. Quare martyrium , lai quam nouacula , ut Augustinus quoque est inte pretatus , in psalm. s i. & serna. 6. de verb. dona. sola superflua capillorum , vel putredines ulcerum
tollit; & perseebe sanitatis beneficio impenso, ne
ultra nocere queant, esticit. Ιχ. Hanc ob caul. uia Clemens Alexandrinus 4.stro m. c. s. reprehendit Heracleonem Valentini
num , qui dixille videbatur consessionem vocis a martyre coram iudicibus, fidei hostibus editam, inanem esse , nisi confessis, per vitae consessionem Christiano dignam, antecessistet. Negat Clemens, cum satis perpexisse, id falsitatis redargui ex pleris . que antea impiia, & subit5 per martyrium Deo a ceptis. Quod etsi non actione aliqua & vita coims sessi sunt Christum coram hominὶbus, eo tamen.
364쪽
De martyris gratia se gloria. 3 43
quod voce confiteamur in iudiciis , & usque ad
mortem cruciati non negent, ex affectione credi- disie cernuntur. Confitens autem affectio , & -- xime quae ne morte quidem mutatur, omnia vitia, quae g)gnebantur per cupiditatem eorporis, omni-
no rescindit. Est enim, sui semel dicam, repente Faccumulata per actionem poenitentia , & vera in Christum consessio , voce tellificante. J Nec sane 'negari potest , plerunque martyrij gratiam, hominibus illuc usque obitas e , nec adeo exquisitae virtutis fui s se concessam , quales aliquos sibi notos futile, testatur S Epiphan. haeresi o. Imo auctor libri de singularit. clerico. apud Cyprianum num. xi . plerosque multis flagitiis coopertos, per martyrium coronatos , & subitb honestatos fatetur. - Saepius & moechis nquit,)& sanguinarij,dc ebriO- - is , & omnium scelerum rei, reperta pugnae occa- sione conuersi, meruerunt ad martyri j veniam per- uenire. Ideb enim martyrium , appellatur tam cin ηοrona , quam baptisma quia baptilat pariter & co- ronat. J S. item Hieronymus epistol. 6 3. agens de WPamphy o martyre, Origenis laudatore , ait id ab eo factum, si vere factum,) priusquam martyr eLset. Et quomodb inquies, martyrio dignus fuitλ
Scilicet ut martyrio deleret errorem, ut unam cul- pam sanguinis sui effusione purgaret. Quanti in to- 'to orbe martyres , antequam caedercntur , variis
subiacuere peccatis λ J Verum inquit S. Eulogius in Apolog. SS. Martyrum Cordubensium , f etsi culpis obnoxij m, reneant,& ex qualibet sorde vitiorum insecti ad mar- tyrium veniant, nihil impedit, cum omnibus mar- irriali trophaeo deletis , ad Christum coronandi ac- -
365쪽
3 g Pars II. Cap. VI. cedant. J Pulchre in documentss ad SS. Virgines
carcere conclusas. Qui sectando iustitiam,pro i stitia mori eligit, celerem instantibus bellis des ctum imponit , aeternumque indubius ad regnum ascendit. Sit qualis vult & ex quibuslibet vitiorum laqueis seu peccatorum sordibus venerit, etiam si illotus baptismate ad martyrium conuolauerit, nism hilominus coronatur. JInfertur non esse pro martyre orandum, aut sacri candum.
I 3. Ex hactenus constitutis, perspicue sequitur, non esse pro martyre orandum , ut recte trχdidit S. Augustinus term . i7. de verb. Apost. verbis illis. Perfectio in hac vita nonnulla est, ad quam sancti martyres peruenerunt. Ideoque habet Ecclesiasticam disciplina quod fideles nouerunt , cima martyreS CO loco recitantur ad altare Dei, ubi non pro ipsis ore.
tur, pro caeteris autem commemoratis defunctis 'ς oretur. Iniuria est enim martyris, pro martyre Ora- re, Cuius nos debemus orationibus commendari: certauit enim contra peccatum usque ad sangui-' nem. J Idem serm. io7. de diuer. c.2. f Vnde mar- tyres magni, unde excelsi , unde caeteris homini- bus multo florentius coronati λ Unde quod norunt fideles , distincti a defunctis loco suo martyres re- citantur, nec pro eis oratur, sed eorum orationibus Ecclesia commendatur Z Unde hoc nisi quia mors '' quam pro Dominica confessione elegerunt susci- pere, quam Christum negare, utique amara est JVsurpauit hoe de martyre sustragiorum incapace, Innocentius 3. cap. cum Martia de celebr. Milla.
366쪽
De Mart sue gratia se gloria. 347
Sed quod hoc quasi eisitum, iniuriamfacit man
rq qm Oralpro mari re , ex Scriptura petitum dicit; non est accipiendum de illorum verborum cortice: c Nullibi enim in Scriptura comparent voaes illae: sed accipiendum est de sensu quo voces illae grau, dantur, qui vere continetur iis scripturis quibus martyrii priuilegia astruuntur. Quo sere modo plerique, allegatum ex scripturis interpretantur illud Christi Ioan. 7.Silaut dicit Scriptura, flumina de ventre eim fluent. Quorum verborum cortex in nulla Scriptura reperitur. Prior nodus ex Patrum locis in centrarium.
I . Hoc tamen consectarium, non unius aut
ritatis machina , & firmae rationis impetu quati videtur. Nam imprimis erit qui censeat S. Cypri num , laudum martyrij caeteroqui prodigum, or tionem pro martyribus iam caesis approbasIe, cum scribat epistol. 3 . num. II. f Veii & spirituales . Dei milites; dum Diabolum Christi consessione reprosternunt, palmas a Domino & coronas illustri mpassione meruerunt. Sactificia pro eis semper, ut mmeministis, offerimus , quoties martyrum passi
nes , & dies anniuersaria commemoratione cele-
bramus. J S. item Chrysostomus hom. a I. in Acta. - sacrificium Missae pro martyribus offerri, in hunc modum docet. Qid dicis ὶ In manibus est hostia, m& omnia proposita, sunt bene ordinata: ad sunt mangeli , adsunt archangeli, adest filius Dei, cum o tanto horrore astant omnes , astant illi clamantes omnibus silentibus, & putas temere hare fieri Igi- tur M alia inmere, & quae pro Ecclesia, & quae ' ipro
367쪽
ri pro sacerdotibus offeruntur, & quae pro plenitudiis ne ac uniuersalitate Absit.Sed omnia cum fide sunt... Quid tibi videtur, quod pro martyribus offertur3Tandem Clemens Romanus 5 .constit cap.vltimo G fConuenite in coemeteriis ad legendum sacros li- .e bros, & canendum Psalmos pro mortuis martyri-- bus , dc Sanctis omnibus, qui sunt a saeculo defin-m chi; ac pro fratribus vestris qui in Domino mo tui sunt; & Eucharistiam Deo acceptam antity- pon, id est, Sacramentum regalis Corporis Chri- iii, offerte in Ecclesiis vestris, & in coemeteriis,
atque etiam cum excedunt e vita prosequimini
cantu Psalmoruin, si fuerint fideles; pretiosa enim in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Explicantur. t s. Caeterum longe alia praedictis Patribus mens filii. Quod enim ex S.Cypriani epistola 37.
aperte habetur , haec apud eum oblatio sacrificio rum pro martyribus i aliud non fuit quam martyrum commemoratio super sacrificium,ut pluribus cum Rhenano expendit Panaetius ad librum Te tulliani ad martyr. n. χχ. Idipsum duntaxat voluit S. Chrysostomus loco allegato , ubi egrcgie tradit quam sit SS. martyribus honorificam , nominarIsuper sacrificium , & satis innuit sic accipiendumelle quod dixit de oblatione pro martyribus. Ait ' enim. f Licet martyres sint, etiam pro martyribus ' offertur. Magnus honor nominari Domino praestim te dum mors illa celebratur. & horrendum sacrifi- cium t& ineffabilia sacramenta Sicut enim seden- ν' te rege quaecunque quis voluerit perficit ; ubi autem
368쪽
De Martyris pratia dr goria. 349
tem surrexerit, quaecunque dicit, frustra dicit: ita in& tunc quandiu proposita fuerint mysteria, omni- ecbus honor maximus in memoria haberi. Unde is enim annunciatur tunc sacramentum horrendum, quod pro mundo dedit seipl una Deus, cum illo mi- ceraculo tempestiue memor est ille eorum qui peccarunt.Sicut enim quando regum trophaea statuun- tur, tunc celebrantur quidem & quicunque victo- svriae 'socii fuerunt; dimittuntur autem qui sunt in quinculis per illud tempus ; ubi autem tralaserit hoc φtempus,qui nihil asiecutus est,nihil obtinet,ita sane mct hic. Subdit de alteram caiisam illius, martyrum memoriae in sacrifici1 oblatione. Nempe ut contestemur Christum vivere, deuicta & per eius m tem mortua morte , quae causa longe alia est a fructu martyribus quaesito per sacrificium, aut preces nostras. Quod aeque dicendum est de alia eiusdem
memoriae causa , adducta a S. Cyrillo catech. s. mystago dicente usurpari eam martyrum comm morationem in Missa. Ut Dem orationibus iliorum
es deprecationibm,si scipiat preces nostras. Ac etiam de ea quam proponit Simeon Thessalo. c. de missa fidelium ; nempe quod Sanisti in sacrificio meminrentur , ut contestemur nostram cum eis societatem. Itaque cum hae causae lint alienissimae ab ea quae inter obiiciendum assiimitur, & tamen primo loco adhibenda suisset si vere locum haberet. latendum est nullum Mustum martyribus parati, ex eorum memoria in incruento sacrificio, & quibusvis nostris precibus Et diserte ita tradit Eugenius I V. in Bulla Canor irationis S. Nicolai Tmlentinatis initio , & iam olim S. Aligust. tract. 84.
in Ioan. ubi sic loquitur de martyribus. t Idebadia ipsam
369쪽
A ipsam mensam , non sic eos commemoramus, re quemadmodum alios qui in pace requiescunt , vem etiam pro eis oremus , sed magis ut orent ipsi pro in nobis , ut eorum vestigiis adhaereamus , quia lin-m pleuerunt ipsit charitatem, qua Dominus dixit non - posse esse maiorem. JI6. Non desunt tamen aliquales fructus extri seci , quos dicere liceat SS.martyribus per orationem nostram aut sacrificii oblationem prae ri.Cedit enim in aliquod eorum bonum , quod Deum
rogemus ut eos honorari in dies magis, ac illustrari velit. Qua interpretatione Innoc. 3. cap. cum
Martha de celebr. Missa. molliti vult petitiones quasdam sacris collectis insertas, quibus Deum rogamus, ut velit oblationem sancto prodesse. APprobitque hanc sententiam Bellarm.l. 1. de purgat.
c. r 8. & SuareZ lib. I. de orat. c. I . a num. 4. Nec
etiam iisdem martyribus inutile est, quod per sacrificium agamus Deo gratias propter beneficia illis concessa, & quadantenus iuvemus illos in dis. soluendis nominibus quibus Deo pro tot donis indissolubiliter astringuntur. Ita nodum propositum
extricant Carolus Bouius ad i. 8. constit. Clemen. c. I 8. & Simeon Thesialon. l. de mysterio Missae C. F. ac Cabasilas in expositione liturgiae c. 8. Est etiam qui existimet orationes & sacrificia nostra posse SS. martyribus prodessie , ad accelerandam resurrectionis gloriam. Ita HenriqueZ l. '. c. 4.n'2. Nec Innocentius III. reprobat quorundam sententiam quam reseri, quod accessio quaedam
ad SS.gloriam facienda fit, donec finiantur lux &tenebrae: proindeque non improbaretur qui dic rei em gloriar aceessionem SS. martyribus peroration.
370쪽
De Mart yrss gratia es gloria. 3 s r
orationes nostras & facrificia postulati : praese umque si id acciperet de augmento illo gloriae a cidentalis quod enasci diceret ex fructu mort lium , proficientium exemplo SS. martyrum, Millustres eorum actus imitatione exprimentium. Ex tam multiplici interpretatione , quam prolatis contra veritatem propositam testimoniis dedimus, liquet nihil ei ab autoritate incommodati.
Nodus alter ex ratione, extricatur. r . Sed neque a ratione , quae admoueri aduersus eandem videtur polle, ex eo quod nihil vetet martyrem e vita excedere cum affectu ad veniale peccatum; ac proinde reatum aliquem hinc exportare fidelium suffragiis obliterandum. Certe S. Ambrosius non obscure id infinuat epist. 27. agens de Episcopo qui Iudaeorum synagogam incenderat, & a Theodosio ad excitationem synagogae de sua pecunia, adigebatur. Urget ergo imperatorem S. Ambrosius; videat etiam atque etiam, ne cogat
Episcopum mentiri leuiter, & sibi falsb impingere
factum , ob quod si morte plectatur, martyr euadat. Ubi aperte supponitur ab Ambrosio , eluta di Episcopum polle martyrium subire , contracta, nec ante mortem expiata, leuis mendacij labe. Praeterea non videtur dubium, quin levicula aliqua culpa ex usu saltem semipleno libertatis , se Lficiente ad tenuem maculam , possit obrepere homini dum ad martyrium abripitur , & perstare in
eo ad instatas usque excedentis a corpore animae : si nimirum praetermittatur quiuis bonus actus, cum
