De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

Splendor fortitudinis in utrisique mari. y Α

e Vortesque ferre plurimas loco unius. Cum ergo luis contrahendar, & incommodorum omnium quae luem consequuntur,mortisque etiam ipsius, tuitus & plus quam probabilis metus, hominem lue contactorum ministerio addictum o cupet, quo plus ab ea labe nitens ac purus perse- Horat, eo diutius animi pendeat, & immanem illam animi lanienam diutius perserat,necesse est.

Vltro auAluntur a charis, or aduersi verti-rum iacuia obfirmantur. 11. Nec desideratur hoc loco illud sortitudinis

argumentum, in quo plerosque a martyrio fidei iam inito emollitos, ex S. Ambrosio obseruabam: nempe diuulsio a dulci charorum consuetudine. Ex quo enim homo charitate saucius, huic se sancto operi addixit, aeque per uniuersam ministeri j tempus refugitur, ac lethiser morbus, quem iure in alios transfusurus timetur.Quare adhuc sanus & imcolumis, horrorem sui, iustumque timorem aliis ingenerat; ut etiamnum viventem, praemori quodammodb suis, & a ciuili societate extraneum sieri oporteat, quae non est exigua sortitudinis materia : & ratione eius pugiles Christi, quod S. Maximus centur. S. ex variis cap. 7 s. egregie expendit,

Melchisedechum quodammodδ reserunt, facti sine patre, sine matre , sine genealogia, non habemtes quo pacto a carne & natura teneri possint, propter comparatam assinitatem cum spiritu robustorum. Et cernitur hic quoque sancta illa ebrietas, quam in fidei martyribus suos despicientibus, cel

brat S. Augustinus in Psal. I. R 7ε.

572쪽

Ad extremum, habet quoque hic locum, foris tudo aduersus vel borum iacula, quam in fidei mar tyribus exposcebat S. Cyprianus. Eius enim sortitudinis , nusquam usus iton est Christiano , viventi& agenti Christiane, cui nunquam desunt qui o strepant, & intortis maledicentiae iaculis, sint ins sti. Neque igitur in tam sancto tamque Christianoministerio , cos pietatis , & proba germanissimae humilitatis, ex ore filiorum huius seculi; qui quandoque per errorem crastum, aliquando per mal tiam meram, de ex libidine in alienam famam grassandi, piam mentem sanctorum Christi athlet

rum , sinistre interpretantur, &aliorsum auertunt, atque distorquent dicta eorum , factaque. Sunt etiam qui summae charitatis opus , a gratuitae oporae ministris , tanquam debitum exigant. Nec d sunt qui per summam ingratitudinem causas sibi fingentes querelarum a sannis non temperent , aut eos conuitiis proscindant, quorum gressibus a Ddere , dc exosculati demississime vestigia, si mens non laeua fuisset, consentaneum seret. Vt taceam ulteriorem malorum pro bonis repensionem , quae in hoc genere noua non est. Nam S. Cyprianus, ut in eius vita scribit Pontius, nullo in Ethnicos lue contactos ossicij genere p termisso, postmoduni abstersa lue, exilio n atus est. Quae omnia e promendae Christianae sortitudinis materiam surpeditant,nec exiguam,nec infrequentem.

Eorum eminentis imafortitudo, concluditur.

I Ratum igitur esto, sortitudinem in miseri cordiae martyrio requisham, aemulari tobur animi necessa

573쪽

Splendo ortitudini, in utririque mari. y49

necellarium martyrio in causa fidei: & ad hos quoque in Ecclesiae pace martyres, accommodari iure posse , quae de fortitudine martyrum sub typo militum Gedeonis, lagenas confractas educentium in . Praeliu,pulcherrimc tr dunt S.Augustinus q. 4 9. iudices S. Prosper Σ .p.ds promiti c. I 8.S. Gregorius

Belle quoque in eosdem cadit, quod de sortitudine Christianorum pugilum Ethnicis agonisticis coli

torum , traditur a Tertulliano c. 6. Scorpiaci, refellente Guolticos Deum crudelitatis incusantes, ob approbatum martyrium. At e contra Tertulli Dus , maxime decuit se demonstrat , hanc sertitudinis exercendae materiam suis praebere, qua oc clariores efficiantur , & ad immarcescibilem coronam ius comparent: cum sine probro agonothetes, ad ictus de vulnera quae ipsi pyctes non refugiant, advocet certaturos. Ab aeuo inquit Tertulli mus,ὶ α lignissimum creditum est, studiorum experimen- ec

tum , committere artes, corporum & vocum prae- α

stantiam expendere , praemio indice, spectaculo iudice, seritentia voluptate, qua nulla sunt praelia, nulla sunt vulnera, pugni quassant, calces arietant, i caestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen η agonis praesidem suggillauerit, quod homines vio- lentiae obiectet. Intimarum actiones extra stadium: sed quantum liuores illi,& cruores,& vibices negotiantur intendis, coronas scilicet,& gloriam, dc dotem , priuilegia publica , stipendia ciuica, imagines , statuas ,& qualem potest praestare fe- 'culum de fama aeternitatem, de memoria resurre- ctionem. Pyctes ipse non queritur; dolere te non ult, corona pretuit vulnera, palma sanguinem

obsta

574쪽

sso Pars IV. . Cap. III.

ει obscurat, plus victoriarum est quam intimarum in Hunc tu laesum existimabis, quem vides laetum γει Sed nec victus ipse,de agonotheta casum suum ex-- probrabit. Deum dedecebit artes & disciplinas suas m educere in medium , in hoc taculi spatium, in spe-- ctaculum hominibus,& Angelis , & uniuersis potestatibus Z Carnem atque animam probare de - constantia, atque tolerantiat Dare huic palmam,

huic honorem, illi ciuitatem , illi stipendium)JHaec in nostros quoque chariratis agonisticos, quam recte cadant , cum tanta generositate, &suorum incommodorum contemptione certent

cum compare invulnerabili , petiem dico, &laeti, contractae ut plurimum virulentiae, mortem inferenti insultent, nemo non videt. Itaque extra

dubium est, congruentissime , certe aptius in hos eadere, quae S.Cyprianus l. de opere eleemos-nis, de erogantibus elearmosinam in hunc modum disputat, quandoquidem haec quoque summa est elearmosina, ac subuentio, qua cogitari non possites maior, aut fructuosor ei cui impenditur. Munusia bonum est elearmosina, omnibus qui faciunt eam is coram summo Deo. Quale munus est, fratres chata rissimi, cuius editio Deo spectante celebratur ξ Sita in Gentilium munere, grande & gloriosum vide- tur, proconsules vel Imperatores habere praestim tes, & apparatus ac sumptus apud muneraIios m M ior est, ut possint placere maioribus: quanto ill G strior muneris & maior est gloria, Deum & Chri- α stum spectatores habereὶ Quanto isthic & appara- tus uberior , & sumptus largior exhibendus est,ubi ad spectaculum conueniunt coelorum Virtutes conueniunt Angeli omnes: Vbi muneratio, non

quadri

575쪽

Splendo ortitudinὐ in utririque mari. 1s i

quadriga, vel consulatus petitur, sed vita aeterna Praestatur: nec captatur inanis & temporarius f uor vulgi, sed perpetuum praemium regni coelestis accipitur 3 J Diceres scripta de hac eleaemosina; tam apposite in eam cadunt.

Perfecta in utroque martyrio configuratio cum

riuo qui est teris fidelis.

i. Via verum martyrium , ut scitὸ dixit Lu- /ciser Calaritanus i. quod moriendum sit pro Dei filio ,singularis imitatio est dominicae fortissedinis , meritb post factam sortitudinis in utroque martyrio micantis contentionem, gradum facimus ad eoruin analogiam cum Christi martyrio. Chri ι vere ac proprie martyri Illud verb ante omnia supponendum est , Christum Dominum vere ac proprie martyrem suille, ac etiam martyrii principem & magistrum. Agnoo Cunt martyrem Christum , glaues Scholastici. Altissiodorensis l. 3. summae tract.7. cap. penultimo, Richard. quod lib. I. art. i .q. 6. Martinus de Magistris q. s. de martyrio initio , & alij. Imo nihil in Christo a martyrio vacasse, ait Gulielmus Paris. lib.de leg.c. 28. sub finem. Patres quoque , Christum martyrem statuunt. Origenes tomo '. in Ioan. ad illud ecce Agnus Dei, vocans martyres, victimas primae victimae cognat m, id est Christo, &idcirco connectari a Danne iuxta coeleste altare.

Quod

576쪽

σφα Pars IV. Cap. IV. rQu)d ex s. Ambrosii sermonet, notatum quoque est a P schasio Rathberto l. de Corp. & Sanguine

DOm. pag. I AI. & ex parte etiam expresIum suit a Nazianaeno carmine de vita sua num. I aT. ubi v cat martyres secundas victimas, nempe prae Christo. Sed oc orat. i 8. num. 7. vocat Christum primum martyrem. Et orat. s. vocat simpliciter & absolute martyrem, exprobrans Iuliano, quod aduersus Christi iaci i fici inti sua piacula statuisset; aduersus eum Cruorem quo mundas purgatus est, cruores suos; bellum aduersus pacem ; aduersus resurrectionem insurrectionem : alia huiusmodi antitheta congeminat ,) tandemque concludit: aduersus martyrem, ne main res quidem. Quod ibi Elias ita accipit , ut sensus sit , aduersus Chi istum antonomastice martyrem quippe consessium coram Pilato bonam com fessionem, in ne martyres quidem esse pateris: v rum conaris ut Christo hinc quoque moerorem imseras , eorum martyrium obscurare , confictis aliis caedium causis. Qui sensus aeque negotio praesenti

inseruit, ac ille alius quem Billius recte praesertiata quam genuinum. Nempe Iulianum habuisse quidem aliquid, set si impium'nefarium, in quod

Christo opponeret, ut sanguinem aduersus sangu nem , sacrificia aduersus sacrificium , manum asuersus manus in cruce extensas, insurrectionem aduersus resurrectionem, &c. At quos martyri,

hoc est Christo, antonomastice sic dicta , martyres opponeret, nullos omnino habui ste. Vtraque interpretatio atque fert quod intendimus Cons nat S. Augustinus in Psilm. 6 3. intris , ubi ait Christum esse primum qui passus est, & ex eius commitu reliquos martyres sortes euasese. Ideoque

577쪽

Vtrarumque marico gun cuni Christo. y s 3

eum Regem martyrum appellat. At serm. 8.de Sanctis, aliis vocibus, eodem sensu, vocat martyrem martyrum , testem testium. Summum martyrem,

vocat auctor libri de dupl. martyrio apud Cyprianum. Solum nomine martyris donandum , censuerunt Lugdunenses martyres apud Eusebium lib. s. histor. c. s. refugientes perhonorificam martyrum appellationem, qua donabantur cum esIent martyres designati. S.Cyprianus , aut quisquis auctor libri de oper. Christi Card.serna.de Pasilon. sanctum latronem, ait sactum Christo collegam martyri j: Itemque S.Ephrem in encomio SS. O. martyrum, ait, c hristum passionis ac martyris sui socios, ubique instruxisse : quae locutiones, Christi martyrium diserte supponunt; qηod item agnoscunt S. Maximus serm. i. de S.Cypriano, exponens cali-Cem martyrii, Damascenus 4.de fide c. i O. in septima baptismi specie , Rupertus late & optime,loco postea proferendo, Richardus Victor. suo cap. Iin Cantica. Seruus Dei, Episcopus Aser apud Gemodium& Honorium Augustodunensem in catalogis , refellens eos qui aiebant, Christo in martyrii remunerationem sui I se concessum post resurrectionem,ut tum primiim videret Deum oculis carnis. Denique Stephanus Duramus l. i. de ritibus C. I. num. II. eodem refert priscam denominati nem insignis b silicae a Constantino magno exaedificatae, & solemnissimo appriatu dicatae in Caluariae monte , quam magnum mari'rium. dici placuit. Perperam enim interpres apud Eusebium l. . de vita Constantini a c. o. vertit mar rum domum, cum absolute suetit retinenda Graeca vox latio donata martyrium, quam in eo sensu usurpat Augu-

578쪽

stinus 22. civit. c. 8. Isidor. I s.Orig. c. .& Vuatast cap. 6. rerum Eccles Di cta autem est Ecclesia illa, magnum martyrium, a Christo, ibidem pallo martyrium Ait quidem Cyrillus Hierosol. cathec. I eam solum a Constantino extructam basilicam, inter coeteras sacras aedes montis Caluariae, sorti-pam nomen martyri', quia ibi Apostoli , accepto

Spiritu sancto facti sutar testes resurrectionis Christi: quo aptat illud Sophoniae s. expecta me, in die resurrectionis mea in futurum. Ipse legit in testimonium: Tamen cum Apostoli . Spiritum sanctum, eo visibili apparatu quo initium factum est publicae testificationi Euangeli j , non acceperint in Golgotha , sed in ciuitate , ubi induti sunt virtute ex alto, verisimile admodum est, quod ex Durantio dixi: nempe basilicam illam primariam,dictam fuiste magnum martyrium , a martyrium ibidem passo martyr, magistro, prout Christum appellat S Irenaeus lib. s. c. m. Haec pleniore manu, ex PR& Ecclesiastica antiquitate congessi ; quod mirari subluerit Pamelium, diligentem caeteroqui scriptorem, ad librum de duplici martyrio, qui inter iam thos D.Cypriani partus habetur) num. 3.affirmare,

locutionem qua Christus martyr appellatur, a horrere ab usu veterum, ideoque non esse probandam. Hoc vides, manifeste falsum esse , quamuis non dissitear, differentiam longe maximam esse inter Christi coeterorumque martyrium ', & merith reliquos dictos esse secandas victimas, quod Christus multis partibus omnes martyres superet, ut late expendit S. Augustinus tract. 84. in Ioan. dc Espencaeus in a. ad Timoth. c. a. Prior

579쪽

Vtrorumque mari. confir ωm Christo. yssPrior titulis martyris in Christo.

2. Sic constituto vero ac proprio Christi Domini martyrio,quale serunt allegata Patrum testimonia , moxque ex nonnullis Scripturis firmabimus, occurrit duplex modus quo Christum, martyrem fuisse, exponi potest. Neque enim nouum est , ut quis ex duplici, ut sic dicam,)totali titulo, marty-tium subeat; quandoquidem multae virgines, Aquia Christianae, & quia inquinationem refugien tes,martyrio sunt perfunctae.Similiter ergo, marty- iij in Christo duplex titulus, & uterque idoneus, proferri potest. Priorem attigit Billius ex Niceta adorat. I 8. Nazianzeni, & Elias Cretens ad orat. 3. quod scilicet Christus , idcirco habendus sit martyr,quia interemptus est,cum ob traditas plerasque vetitates morales, ob quas in Phariscorum & aliorum corruptissimorum hominum odium incurritrΤum maxime, quia constanter euulgauit illam sublimissimam fidei veritatem, qua patrem suum discebat D E V M. Quam bonam consessionem consessus est,testimonio reddito coram Pilato,ut loquitur Apostolus. i.Timo.6.Vbi etiam cap. 2. additur, Christum dedisse se testimonium Graece At αρτυριονs quod ibi S.Chrysostomus& Theodoretus,de martyrio Christi in passione interpretantur. Eodem sensu Christus .iuitio Apocalypseos, vocatur fidelis testis,Graece μάρτυρ. Quod luculenter in eum loculiis verbis enucleavit Rupertus. Vere testis, quod graece dicitur martyr,quia& natus ob testificandam ς veritatem, Jc mortuus est pro testimonio veritatis, quemadmodum ipse Pilato dicit: ego in hoc natus 'ς

Nn a sum,

580쪽

sso Pars IV C p. III.

' sum, & ad hoc veni in mundum ut testimonium '' perhibeam veritati. Nam & pater quidem testis,de quo ipse Iesus Christus, & testimoniu, in itis,) pe ' hibet de ne,qui misit me,pater : & Spiritus sanctus' test:s de quo idem,cum, ibiquit,)venerit paractetus, ' quem ego mittam vobis a Patre,spiritum veritatis,

qui a Patre procedit,ille testimonium perhibebit' de me.Sed haec sola est persona,quae pro testimonio veritatis mortem sustinuit , unde & digne solus hie idem filius dicitur testis. Et multi quidem testes

veritatis mortem perpessi sunt propter verbum' testimonij sui; unde & graeco nomine,martyres eos ' sancta Ecclesia nominare consueuit: sed non parua distantia est,ob quam & iste,etiam cum additamem to , splendide dicitur testis fidelis. Nam quod te- stis iste testificatus est, prius vidit & audiuit, quam' in hunc mundum veniret: prius inquam vidit &' aud mit, & post in hoc natus est, & ad hoc venit in '' mundum , ut testimonium perhiberet veritati.' quemadmodum & coram praeside iam dicto, ipse dixit. Hinc& Baptista Ioannes : qui de coelo Venit,bi '' super omnes est:& quod vidit & audiuit, hoc test, ' tur. Omnes alii de terra venerunt,& prius nati sunt' quam aliquid scirent,& post acceperunt aliunde A.' alio indice quod testificando dicerent,& hoc ipsum' non perfecte.sed ex parte,vno ex ipsis Paulo Apo- ' stolo dicente:exparte enim cognoscimus,& ex par-'' te prophetamus. Solus ergo testis ille fidelis, id est' talis, qui antequam huc veniret ad testificandum,' rem viderit & audierit; tam certus , Ut non ex pase

te, sed totum persecte cognouerit & propheta- uerit. J3. Eodem denique reserenda videtur plagula

illa

SEARCH

MENU NAVIGATION