De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

Vtrorumque mari. configur cum Christo. 31 7

illa orationis SMethodij de martyribus, exscripta a Theodoreto dialo. 3.vel bis illis. Adeo admirabile, α& tanto studio expetendum est martyrium, quod mipse Dominus Iesus Christus filius Dei, se id hono- ια rare testatus sit, non rapinam arbitratus se esse μαqualem Deo, ut etiam eo dono, hominem ad quem descendit,coronaret. J Sensus Methodij non videtur esse alius, quam quod Christus quoque, martyrium subire voluerit, illudque subeundo h norare,dum non arbitratur rapinam, esse se aequalem Patri, exemplo nequam illius inter Ethnicos filii, qui Saturnum patrem rapaciter ablato regno exauctorauix,iuxta perpulchram loci illius Apostolici interpretationem explicatius traditam ab Isidoro Pelusiota Cum Chrisius e contra,Patrem oram, Deum dixerit, seque ei aequalem , & eam ob causam, mortem exceperit.

Posserior titulus martyri, in Christo.

. Alter titulus veri in Christo martyrij, alter que idoneus modus exponendi quomodb Christus fuerit proprie martyr,ducitur ex eo quod Christus, pro nobis a captiuitate redimendis , & conciliandis cum Patre , sanguinem suum fuderit, tandemque vitam sanctissimam abiecerit. Hic quidem titulus, non quadiat cum martyrio voce tenus spectato, quia iuxta hunc titulum, Christus saltem directed non obiit ad alicuius veritatis testificationem ; sed

tantum ad aeternam calamitatem ab aliis auertendam . & salutem aeternam ii lem sua temporaria morte curandam.Ut tamen titulus ille sit ad verum

martyrium idoneus, satis est, quod mors eo titulo N n 3 exce

582쪽

os Pars IV. Cap. IV

excepta, sit sussciens ad concilianda homini puro sic morienti, illa ipsa decora quae martyrio ad verblatis testificationem excepto parantur ; illud nimbrum gratiae & gloriae superpondium, quod aduehi-

..tur martyrio voce tenus considerato, hue ad testificationem diuinae alicuius veritatis excepto. Quae omnia probata manent ex di sputatis tota parte 3. qua tituli illius idoneitas, ad eos veri marityrii stimctus,vltra operantis merita & ve 'uti ex opere op rato convehendos, late fuit stabilita. Neque verbnouum est , ut vox quae penes eius corticem ad

unum aliquid arctanda e Ilet, postea ad aliud simile vel affine, ei ve subrogatum, aut non disparibus

praerogatiuis gaudens extendatur λ quamuis non consentanee ad extimam vocis faciem , & primaeuam notionem. Ita ergo accidere potuit in hoc negotio.Tametsi dissicile quoque non seret, testificationem alicuius veritatis a Christo sic moriente factam proferre. Attestatus enim eo pacto est, insigni illi amori quo sic Deus dilexit mundum,ut omnis qui credit in ipsum non pereat, tradens in eum finem unigenitum suum. Qui item ut cognosceret mundus,quam diligeret Patrem id exoptatem , tr didit semetipsum pro nobis oblationem & hostiam Deo in odorem suauitatis. Agnoscunt hunc martyrij in Christo titulum Scripturae & Patres, a quibus passim ea mortis per Christum exceptae causa

traditur, ut bono nostro consuleretur , dc destructis peccati nexibus , captiuitate exsolveremur. Et quamuis prior titulus videatur vulgatior, & cum vocis martyr, cortice cohaerentior;tamen hic secundus,est apud Patres,& in scripturis vulgatior, quippe commodior ad suscitandam pietatem nostram,

583쪽

Vtrorumque mari config. cum Christo. 1 19

vrgendosque mortales, ut si amare piget, at redamare, non pigeat. s. Nexuit utrumque titulum Clemens Romanus F.Constit. cap. item , .verbis illis quibus Chiistianos animat ad alacriter subeundum martirium imitatione Christi, martyr, Magistri' ut eum iam supra ex Irenaeo nominaui inus. Quicunque artem re quampiam discit,cum videt magistrum situm opere e dc experientia artificium suum perficientem, idem quoque studet opus iniunctum smile efficere: is quod quidem si alIequi non queat,non est id eo per- sectus. Et nos ergo cum magistrum habeamus D minum nostrum Iesum Christum,cur doctrina eius non imitamurὶQuoniam ille a se repudiauit relax, tionem, voluptatem, gloriam, diuitias, seperbiam, ς' copias auxiliares , marrem & fratres , imo etiam ς vitam suam : Idque tum propter pietatem ei ga Deum Patrem , tum propter charitatem erga ho- mines; perpellus non solum persecutionem Sc ver- bera , probra , de ludibria , sed etiam cruci assigi, vi Iudaeos, de Gentiles ad poenitentiam adductos seruaret.Si igitur ipse propter nos requiem respuit, 'neque in subeunda cruce erubuit, neque mori in- glorium existimauit, quare nos passiones eius non imitamur , dc eius causa ipsam etiam vitam no- stram , ipso nobis tolerantiam pratente , non deserimus λ Ille enim propter nos, nos verb propter nos ipsos. es

uo configurati.

584쪽

16o Pars IV Cap. IV

stum testem fidelem exhibeant, cum fidei, tum misericordiae martyres, non est obscurum. Vir, me certe configurantur Christo per societatem passionum illius, & exceptam reipia mortem,quae est illustrissima cum Christi morte configuratio, Mexpressior quam quq per baptismum perficitur iurata Apostoliim, ut recte docet Clemens Rom. capite illo s. agens de catechumeni martyrio, & d cens eum saluari, non minus quam si aqua lotus fuisset, cum persectiux commoriatur & consepeliatur Christo , quam is qui baptizatur immissius aquae, ea ve perfusus. Eiusdem vero libri quinti cap. i. idem Clemens cohortans fideles ad erogat, dam large benignitatem martyribus in carcere detentis , rationem reddit quae hanc martyrum cum Christo configurationem expressiorem, optime exhibet. Sic enim ait. Qui propter nomen Domi- ni Dei nostri damnatus est, hic est sanctus mar- tyr, stater Domini, filius altissimi, receptaculum Spiritus sancti, per quem illuminationem gloriae Euangelij singuli fideles acceperunt, cum digni h biti sunt immortali corona ,&testimonio pastio- num eius, ac secietate sanguinis ipsius, ut conso marentur morti Christi in adoptionem.

g. Exemplo item Christi,& fidei & miser,

cordiae martyres , doctrinae reuelatae attestantur,

nobilissimo modo , ut tractatum supra est agendo de testificatione fidei per martyres cap. I, huius partis. Utrique denique ob hanc expressionem Christi,& cum eo configurationem, eundem Christum habent sortitudinis, ac patientiae totius gratiae ad talem mortem subeundam necessariae,

fontem uberrimum.Qua in in Porplacet Piua aeque

585쪽

Vtrumque mari configuri cum chriso. 16s

ac elegans de more Bernardi locus , ex serm.6 i. in

Cant. quo duplicem in Christo Domino statum considerans, crucis scilicet & gloriae, hanc in splendore , illam in pallore esse dicit, eoque transfert illud Psaltis Psalm. 6 . po Heriora dorsi eim in pallore

auri. Eo autem aspirare sponsam Ecclesiam , praesertim ratione martyrum , affirmat, dicens Eccle-sae quoque posteriora, esse in pallore auri squae sitscum non erubuit crucis, ustionem passionis non horruit, livorem vulnerum non refugit: et- iam complacet sibi in illis , dc optat nouissima sua Messe horum similia. Idcirco denique audit ; colum- ba mea in foraminibus petrae, quod in Christi vul- 'neribus tota deuotione versetur ,& iugi meditatione demoretur in illis. Inde martyrii tolerantia, ' inde illi magna fiducia apud Deum est altissimum.J . . Ex ea Christi pallentis Sc martyris configuratione, ex ea martyris per amorem dc imitationem inhabitatione intra Christum , oriri, ut paulo ante tet, git , Vniuersam martyrij tolerantiam, in haec verba paulo post tradit. Stat martyr tripudians Zc trium- η phans, toto licet lacero corpore, dc rimante lat ra ferro, non modo sortiter sed de alacriter, sacrum ' e carnu sua circumspicit ebullire cruorem. Vbi er- ' go tunc anima martyris Nempe in tuto, nempe . . in petra, nempe in visceribus Iesu, vulneribus ni- mirum patentibus ad introeundum. Si in suis esset ''visceribus scrutans ea, serrum prosecth sentiret. Dolorem non ferret , succumberet, dc negaret. Nunc autem in petra habitans, quid mirum si tu modum petrae duruerit Z Sed neque hoc mirum, si exul a corpore , dolores non sentiat corporis. Ne- ue hoc facit stupor, sed amor. bubmittitur enim

Nn 1 sensuis

586쪽

.. sensus, non amittitur: nec deest dolor ; sed super,m tur, sed contemnitur. Ergo ex petra, martyris itudo, inde plane potens ad bibendum calicemo Domini. Et calix hic inebrians, quam praeclarus est, praeclarus inquam atque iucundus, non minus imperatori spectanti, quam militi triumphanti. m Gaudium etenim Domini, sortitudo nostra. J It

que & qui pro fide caeduntur, & qui in ministerio

chalitatis occumbunt, Christo martyrum primicerio configurantur , intra eius vulnera pro nobis excepta, sedem habent; indeque coelestes suppetias ac sortitudinem, ad martyrium quisque sum alacres hauriunt.

Renores, expressus.

.Austra tamen contendere,martyres charitatis,

illustrius Sc expressius configurari Christo martyrii principitatque adeo quia per viciniam ad primum

in unoquoque genere,quod est mosura coeteror una, attenditur persectio omnium quae sunt sub eo genere , conitare inde poterit , quanta , quamque pretiosa si martyrii huius persectio. Eam vero il- - lustriorem martyrum charitatis cum Christo configurationem', non difficile erit ex illis colligere, quae S.Augustinus tract. 8 .in Ioan. proponit, tractans martyrum fidei cum Christo comparati nem. Eos enim prae Christo depreciat, cum ex aliis capitibus, tum ex co quod non habuerint potest tem ponendi animam suam, nec liberum eis su rit , dicere: Nemo tollit eam a me. Item ex eo quod non sint mortui pro aliis , siue ita ut mors eorum cesserit in abstersionem peccazorum alieno sum

587쪽

Vtrorumque mari config. m Christo. 363

1 riam. Quae tametsi Christo , peculiari ac praecipuoi iure sunt tribuenda, tamen per analogiam quadam,1 In maItyres quoque charitatis cadunt. Vere enimi nemo tollit ab eis animam, sed ipsi sponte eam ponunt exemplo Christi: quia cum sani essent, pos sciatque se periculis subducere, lubentes volentes que, sola urgente proximorum charitate, in illa irruerunt. Et cedit aliquatenus ea mors, in remissionem peccatorum alienorum. De illis enim praecipue agimus, qui ut proximos in spiritu iuuarent, i ministrandis Sacramentis, ac aegris Christiano ritu expiandis, dc ad bonam mortem disponendis, prodeunt in hanc arenam. Quanquam idem quoque aliqua ex parte valet quoad laicos qui eo spiritu. quo supponimus, in hoc opus incumbunt: cuius modi magnam partem erant Alexandriae sexcenti illi parabolani de quibus i. i 8.C.de Episc.& Cleric. Nam& salutem praesertim aeternam eorum quos iuuant, propositam habent: de ad eam , cum piis alloquiis, tum exemplo charitatis suae, & egregiorum virtutis factortur aegros incendunt: Vt proinde mortem obeuntes in sancto illo ministerio ex praedictis finibus suscepto, aliquatenus dici possint obire propter salutem proximorum, de remissi nem peccatorum eorum: Non quidem litrum pro illis appendendo , frater enim non redimit, redimet homo λὶ sed tamen curando , ut impensa procis a Cbristo redemptio, cassa non euadat, sed intentum a Christo exitum,fructumque cosequatur.

Itaque charitatis pugiles, quod de fidei martyribus a S. Cypriano dictu est, sub fine libri de laude mari Util,)socio Chri Ii cruore decorari,dc quide excellemcissimo modo,satis superque videtur confirmatum.

588쪽

ora in ministerio charitatis holocaustam is, quo se homo, non minus quam in martyris profri, Deo consecrat. a. IT hoc quoque , ad aliquam cum Christon Domino configurationem si pectat. Nam Christus 'obtulit semetipsum pro nobis, oblati nem &hostiam Deo in odorem suauitatis, ita ut eius martyrium , veram ac proprie dictam sacrificij rationem habuerit: Quod ex variis Apostoli locis, Sacerdote item & ara expressis, luculenter in hune modum tradidit S. Chrysostomus, orat. in crucem & consessionem latronis. f Pascha nostrum iitimo- . . latus est Christus. Vbi immolatus eit ξ Cedo. In ς excelsa cruce. Nouum & peregrinum altare, cum nouum & inusitatum fuerit sacrificium. Idem enim - & sacrificium , & sacerdos erat; sacrificium secum dum carnem,sacerdos secudum spiritum Idem im- molauit,& immolabatur. Audi iterum Paulum di- centem.Omnis enim Potisex ex hominibus assum- plus,pro hominibus constituitur,in his quae sunt ad Deu: de necesse est & hunc habere aliquid quod offerat. Ecce seipsum offert. Alibi verδ iterum ait - Sie & Christus semel oblatus est,ad multorum ex- haurienda peccata.Ecce hic oblatus est:Ibi seipsum obtulit. Vidisti, quomodo idem , sacrificium , leu victima de sacerdos fueritὶ Fuit crux, etiam altare.J

a. Martyres igitur , Christi Domini imitatione, Deo

589쪽

RIrorumque mari. configuri cum Chrso. 36s

Deo delibantur, ut Apostolus de seipso dixit, Ego iam delibor, quod passim antiqui Patres legunt, Eloiam immolor. Eamque immolationem Deus acceptissimam habet, ita ut quamuis apud seculum aestia mala sit afflictio exitus illorum ,& quod a nobis est iter, exterminium, tamen Deus iuxta sapientem cap. s. quasi holocausti hostiam illos accepetit : quod Lucifer Calarit. l. quod moriendum sit pro Dei filio , & passim Pacres caeteri, de martyribus interpretantur. Et in eundem sensum accipit S. Hilarius illud Psalmi 6 s. introibo domum tuam in holocaus iis, late de martyrij holocausto differens. Sed pulcherrime S. Dorotheus in expositione 2 .di chorum quorundam S. Gregorij Nanetianzeni d

cantatorum in SS. Martyres. Non memini quidem legere apud Nazianzenum ea verba quae ex eo in

terpretatur Dorotheus. Tametsi orat. 23. num. AI.

ea ipsa usurpat de Catholicis. Tamen quin alibi a Theologo dusta sint de martyribus, sic referente δίexponente S. Dorotheo, dubitare non licet. Ui- ει deamus sali S. Dorotheus ,) quid docere nos ge- sstiat D. Gregorius de S S. Martyribus: Ait enim;sacrificia viventia, holocaustomata rationabilia. Quid oest sacrificia viventia Z Sacrificium dicitur,quicquid o sacrum Deo libatur, subiice vervecem, vel bouem vel aliud quid simile. Quid autem ait de sanctis martyribus, sacrificia viventia Z Aries ductus ad sa- crificium , iugulatur primum & occiditur , p stea diuiditur, & in frustra conciditur , atque ita

immolatur Deo. Sancti autem martyres, viventes conciderunt carnes suas, excoriati, secti, cruciati, multis laboribus 8c tormentis amicti. Quorum aliis tortores manus absciderunt, aliis linguam extraxe-

runt.

590쪽

Pars V cap. III. sex in eius corpore , hoc ipse interius praestat in cultum numinis: Ac proinde id quod Deo gratum

est in martyrio & sacrificio hominis, non est externa immolatio,sed id cuius haec est index ac signum, nempe internum sacrificium, quod unum in antia quis sacrificiis Deo placuisse, amor est S. Augustianus lib. Io. civit. cap. s. dc saepe alibi. Non arrogo cuiuis vero martyrio,Veram dc pr priam rationem sacrificij ; quod rem ad viuum re- Iecando, falsum est, ut recte attigit Vasques s. p. d. 83. num. 4o. defuit enim omnibus martyribus

praeterquam Christo , in delectus ad fungendum sacerdotio in sui ipsorum oblatione ; cum tamen oporteat sacrificium persectum peragi per personam ad munus illud diuina vel publica auctoritate delectam. Nihilominus martyres, quantum in ip-ssest, adhibent quicquid est necessariam ad veri sacrificij persectionem: & Cedes eorum,vel ex se

mali intentione quam eliciunt, resertur in cultum Dei, vel implicite saltem & suapte natura eo resertur,ut agnouit S. Damascenus orat. 3.de imagiri.& Thomas Vvaldensis tomo 3. cap. IIT. num. ac Corduba lib. I.q. s.dub. s. & quotquot martyrium,

inter actus religiosos , & cultui numinis destinatos,

recensuerunt.

Idem ostenditur de martyrio misericordiae.

4. Haec omnia de martyribus idei passim vulgata , aeque de martyribus charitatis rata esse debent. Nam praeterquam quod, in ipss quoque, per mo tem, sacrifici, consummatio perficitur,interna oblatio est in eis persectissima, imo ex quibusdam c

SEARCH

MENU NAVIGATION