장음표시 사용
591쪽
In utroque martyrio, holocaustum. 1 69
pitibus, videtvir persectior & oblationi Christi coim
formior , quam oblatio martyrum occumbentium in causa fidei. Nam imprimis magna pars martyrum fidei , ab alio cingitur , duciturque quo non vult. Fere enim abripiuntur ad mortem ; quam si possent. refugerent: cum prouocatio persecutoris, per se loquendo, magnum scandali peccatum contineat , ut disputatum est parte a. Et naeuo adiuncta est labes tetrior. Immane inquam peccatum pers cutorum , sine quo martyrium in causa fidei praecluderetur , seclusis raro euentu erroris inuincibilis quo persecutor laboret. Et quanquam ea macula est martyribus innoxia, tamen liquet,ab ea opus cui adiungitur velut infuscari,& muscarum immotientium more , sin minus perdi, at infici quoquomodo suavitatem unguenti. Non enim dubium est , quin extensiue purior, & nitentior foret oblatio, quae neque victimae oblatae, neque ministrorum, vel astantium , labe vlla contaminaretur , tametsi ea inqui tio adiuncta, sit oblationi plane extrinseca , mereque concomitans. At charitatis martyres , non ab alio , sed a seipsis liberrime immolat tur , potestque eorum quilibet, illud Christi si uiri
facere, Ego pono animam meam , nemo tollit eam a
me. Et quae sinum est eorum scelicitas, nullum sacrificio quod perficiunt adiungitur scelus, sed indecunque nitens, de omni ex parte rationabile obsequium Deo oste uiat, & insigni admodumque apud Deum pretiosa mixtura, sacrificium quod est
supremum religionis opus, cum iis sericordia nectentes , sacrificium cruentis omnibus sacrificiis praelatum , & Deo maxime acceptum exhibent:
quod D. Augustinus io. civit. cap. s. in fine scheo o confir
592쪽
confirmat ex illis Apostoli verbis. beneficentia Ocommunionis nolite obliuisci ; talibus enim hostiis premeretur Deus. Et ex illis apud Prophetam. Miseria cordiam volo , ct non sacri icium. Quibus verbis ait S. P. f nihil aliud quam sacrificio sacrificium prael tum, oportet intelligi: quoniam illud quod ab li '' minibus appellatur sacrificium , signum est veri sacrificij. Porrb autem misericordia, verum sacria ficilim est. JF. Iuuat ad praecellentiam huius sacrificij misericordiae liquidius demonstrandam , non praeterire quae S. Chrysostomus homil. 1 . in ad Rom. &fortius etiam ac potentius homil. 2 o. in a. ad C rinth. disputat de excellentia sacrificii misericordiae Vulgatas , per erogationem modicae elearmosinae,&paucorum plerianque obolorum impensionem. Iim de enim manifesto deprehendetur,quanta iit huius misericordiae sacrifici j sublimitas, quo non pauci oboli, sed vita ipsa, proximo egenti impenditur. Diuitiarum contemptus, linquit Chrysostomus agens de opum usu & erogatione in pauperes , fa- cit glorificari Deum , & seruidam reddit charita- tem , magnanimosque essicit, & sacerdotes constim tuit, & sicerdotium quod magnam mercedem aD fert: Qui enim mi seretur, non indutus est podere, heque tintinnabula in circuitu habet, neque Co- rona redimitu est, sed inclutus quidem est stola misericordiae, quae sancta veste lanctior est. Vn- ctus verb oleo , quod non ex sensibili materia com- positum , sed a Spiritu sancto cultum: & habet co- rona ex miserationibus, sicut dicit. Qui coronat te
M in inisericordia dc miserationibus:& pro petali ge- stamine qui habet nome Dei,ipse par fit Deo.Qu modo
593쪽
In utroque maryrio, holocaustum. 1 7 r
modo λ Eritis enim,inquit, similes patri vestro qui hest in coelis. Vis & altare illius videre Non Beseleel .. istud extruxit,neque alius quispiam, sed ipse Deus, ct non lapidibus sed materia coelo clariore, animabus re rationalibus.Sed dicis, sacerdos ingrcditnr in sancta .e sanctorum. Licebit & tibi sacri hcanti hoc sacrifi-αcium, ad tremenda ingredi, ubi nullus adest, sed re pater tuus qui videt in oculto, ubi nullus alius videt. αEt quomodo dicis non videri, cum in propatulo sit ealtare λ Nam hoc mirabile est , quod tum quidem α. geminae seres, & vela secellum faciebant;nunc aute celicet publice sacrificare, quasi in sanctis ianctorum, & facere hoc multo venerabilius. Quando enim
non ad ostentationem hominum feceris, licet to- totus orbis viderit, nemo tamen viderit, quando- '
quidem tu sic fecisti. Non enim dixit sinpliciter, non facite coram hominibus: sed adiunxit , ut victa- mini ab illis. Hoc altare ex ipsis Christi membris Mcompositum est , & corpus Domini, altare tibi fit. ες Reuerere istud ipsum, in carne sacrificas Domini
sacrificium. Hoc altare,etiam hoc quod nunc,magis '
horribile est;non illo,quod olim selum. Sed ne tur- bemini. Nam hoc quidem admirabile est propter facrificium,quod super illud ponitur. Illud verb ho- minis misericordis , non propter hoc situm, sed ' quod ex illo sacrificio,quod hoc facit, coinpositum Uest. Nam hoc mirabile,lapis enim quidem est natu- Ia, sanctus autem fit,quoniam corpus accipit Chri- sti:illud autem altare,cinctius ; quoniam ipsum cor-
pus est Christi, ita ut hoc , illo lapideo sit horri bilius; cui tu qui laicus, assistis. Igitur tibi, neque
Aaron aliquid videatur,si ad luec conferatur, neque corona , neque tintimabula, neque sancta sancto- μο o a Iumi
594쪽
rum. Quid enim ultra cum illo altari conserit po-μ testὶ ubi icilicet & ad hoc quod confertur , tam Ct rum apparuit Z Tu autem hoc quidem altare hon ras, quod accipit corpus Christi: illud autem quod est ipsum corpus Christi,contumelia asscis,& des- pleis pereuntem. Hoc altare ubique poteris videre situm , & in angiportis , & in Eris, & per singulas horas poteris in illo sacrificare. Nam dc hic sacrifi- cium celebiatur, & quemadmodum sacerdos stat spiritum inuocans , ita& tu spiritum vocas, non voce, sed factis.Nihil ite continet,& accendit ignem spiritus, ut hoc oleum largum, quod effunditur.J6. Quis non videat,quanto potiore iure, qua imiisque partibus, impensio sui ipsius in aegri subsidium ac solatium, anteponenda sit ei modicae stipis sacrificio,quod tantopere celebrat eo loco Chrys stomusZQuo porro maior est spiritualis miseria, dein plures cadens , eo maior quoque est misericordia, quae tantae tamque piotensae miseriae impenditura bleuandis iis qui alioqui de aeterno bono statu periclitarentur. At per tempus cladis, de qua praesertim agimus, multiplicari spirituales huiusmodi egenos ciper numerum,& in summo, ac supra quar exaggerari possit, maximo versari periculo, extra .e controuersiam est. Quis igitur sumus sui cum .. Chrysostomo ibidem concludam. in quae fragrantiati altaris & sacrifici, praedicti Θ Gloria & gratiarum actio. Et quousque procedit 3 Nunquid usque ad
coelum Z Minime, sed coelum ipsum transcendit coelum coelorum , & se regio throno sistit. Dicit enim , preces tuae & eleemosynae tuae ascenderunt - coram Deo. Et sensibilis quidem illa si agrantia non multauia aeris penetrat;ista vero ipsas coelorum apλ
595쪽
In utroque mare io, holoco m. s 7 3
des aperit; & tu quidem taces, opus verb clamat, & fit sacrificiu laudis,non dum occiditur vacca, neque pellis exuritur, sed anima spiritualis sua oferens. Omni enim misericordia , hoc sacrificium clarius est. igitur quando videris pauperem fidelem, ar. m te videre putes.J -
uampraecent aliis, mimu proprie dictis sacrificiis.
7. Alia quidem permulta . & in Scripturis de
apud Doctores mysticos,sacrificiorum genera commendantur. Sed nullum reperio fructuosius, aut Deo acceptius. Fusus hac in parte est Gulielmus Paris lib. de legibus c. 18. subinem. Ex Scripturis, decem sacrificium genera profert S. Chlyseilomus in lin sal. 9s. nempe sacrificium passionis Christi; sacrificium martyrij; sacrificium orationis & eleuationis mantiu , quod Dauid vocat vespertinum; sacri ficio m laudis; secrificium iustitiae; sacrificium subleuationis assilistorum,quae iuxta S.Iacobum est munda & immaculata religio: sacrificium vociferationis siue plausus victorialis; άλα λάγριον vocant, dc abo λολυμσι siue clamore incondito secernunt Graeci; sacrificium cordis contriti & humiliati; sacrificiumptaedicationis,quae Ro. I s .voratur oblatio accepta,& sanctificata in Spiritu sancto;& denique sacrificiulargitatis in alios.S.Gregorius ' morat.c. 3. religiosam professionem , diserte appellat sacrificium. Et homil. I 1.in Ezech. holocausto,quod erat veterum sacrificiorum perfectissimum,illam confert, assipulantibus S.Tho. 1.2.q. t 8s .an.7.& Valdensi tomo
sitit. s.cap. 27 ddem sacrificium agnoscit , alioque
596쪽
praeterea cumulat, & utrumque ad misericordiam pertinere, docet S. Augustinus I o. civit. c. 6.sic scri-- bens Ipse homo, Dei nomini consecratus, α Deo
ει deuotus,in quantum mundo moritur,ut Deo vivat,
M sacrificium est.Nain & hoc ad misericordiam resem tinet, quam quisque in seipsum facit. Propteream scriptum est , miserere animae tuae , placens Deo. M Corpus etiam nostrum cum per temperantium. castigamus,si hoc quemadmodum debemus,prop- α ter Deum facimus, ut non exhibeamus membra ς nostra arma iniquitatis peccato, sed arma iustiti e- Deo,sacrificium est, ad quod exhortatas Apostolus ait: Obsecro itaque vos fratres, per misericordiam ςs Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem , rationabile obsequium vestrum.Si ergo corpus,quo inseriore tanquam fa- mulo , vel tanquam instrumento utitur anima, cum eius bonus & rectus usus ad Deum refertur, sacrificium est;quanto magis anima ipsa, in se r fert ad Deum,ut igne amoris eius accensa, formam concupiscentiae secularis amittat, eique tanquam
incommutabili formae subdita, resormetur λ hinc ei placens, quod ex eius pulchritudine accepit, fit ei ς sacrificium. J- 8. Sed nullum est ex propositis sacrificiis per limmines puros exhibitis,quod conserri queat cum eo de quo agimus. Nam praeterquam quod, illorum a Chrysostomo commemoratorii sacrificiorum in purum hominem cadentium , pleraque adunantur ii isto .vixque fieri potest ut absque omnium illorum interuentu. homo sacrificium de quo agimus , exequatur;non est ambiguum,quantus sit in hoc opere,
fulgor omnium illorum actuum qui sibi seorsim
597쪽
Πonores Martyrum syssumpti tantopere splendent. Quanto enim haec proximi amictissimi lubleuatio , praestat ei quae
egentium vulgaribus incommodis impensa, mundum & immaeulatum sacrificium a D. Iacobo no- naturiQuanto haec largitas pretiosior est, erog, tione pecuniolae,vel etiam uniuersae substantiae profusione Z Nam pellem pro pelle, & uniuersa quae habet, dabit non grauate homo vice animae suae ac vitae, ut Pater mendaciis verissime dixit. Itaque non immeritb quis censuerit , hanc elle principalcmillam hostiam, praesignatam a Propheta , symbolo Vituli ,quod concinne martyri accommodat Bluiensis serm.de S.Iacobo.
Phinextia se sublimitis martyr, miserieordia,
ex dictis concluditur: Eidem encomta is honores, alterius item proprie duri
martyrij, accommodantur. I. Ecte ex omnibus hactenus disputatis collio gere posse videor, nihilo vilius cor in D eo& hominibus haberi debere, ut cum Ruffino loquar , martyrium misericordiae , pro quo hactenus pugnaui, quam martyrium in causa fidei, cuius tot tantasque gratiae & gloriae praerogatiuas pari. 2, proposui. Omnes illas praerogatiuas cum martyrio misericordue communicandas , euincit uniuersa disputatio proxime initituis. Itaque δc certa gratiae mentura ultra eam quae operi operantis respondet, rependenda est immorientibus sancto iuuandorum aegrorum ministerio. & certa item portio gloriae
598쪽
ellentialis, ac certum decus accidentarium stabile& perpetuum, hoc est aureola. Imo quia constitutum supra est, gratiam martyri ex opere operato obtingentem, dari auctiorem pro maiore perfectione dispositionum passi t, has autem posse praecellere dispositionibus multorum martyrum pro fida morientium, est extra controuersiam ; dubitandum non est, quin martyrij charitatis uberior de auctior gratia obtingere possit ex opere operato, quam eodem modo obtingat martyri occumbenti in causa fidei. Fructus item respondentes operi operantis, certum est posse elle auctiores in martyre charitatis, cum opus eius meritorium quoad sanctum ministerium adiunctamque ei mortem se
accingit, possit in eo elle persectius & luculentioris praemii dignius, quam quod in procinctu ad mortem elicitura martyre fidei. Quinetiam ut plurimum ac per se loquendo , persectior illa passi
aptatio ex qna p uenit fructus ex opere operato uberior, insert etiam auctius praemium ex opere operantis, cum per se loquendo, ea aptatio conti neatur actionibus aut condigne aut saltein congruEad modum dispositionis ultimae meritoriis gratiar,& condigne meritoriis gloriae. Quamuis interdum per accidens , ob bonam fidem passi peccato inuici- cibiliter sordentis , dispositio non est impliciter
meritoria gratiae, ac ne ex congruo quidem , admodum ultimae dispositionis gratiam inuehemtis ex opere operantis; & tamen adest sussiciens aptatio ad gratiam ex opere operato suscipiendam; quia cum aliquali peccatorum dolore acceptatur pro Christo mors, cui repositus a Deo est certus fructus gratiae, eique commensus gloriae modulus. aro
599쪽
Martyri, en mia, breuia oe plena.
a. Haec cum ita se habeant, sintque utriusqtae martyrij proprie dicti communes apud Deu gratiae
ac gloriae fructus , aequum es le videtur , non nega ri martyribus charitatis , societatem encomtotum& honorum quibus Eccesia & Patres , pugiles
Christianos in causa fidei certantes & cadentes de- corarunt : Tametsi quia calamitates martyrium charitatis inferentes, non sunt adeo frequentus, Parcius& infrequentius commendatas a Patribus videamus martyres charitatis; quam fidei martyres , quorum trophea splendide ac crebro cel brant : aliquando quidem iustis tractatibus , aut orationibus: alias vero , tametsi obiter, splendide tamen atque magnifice. Quanquam quod ingenue
proseilus est S.Cyprianus,initio libri de laude martyrii , nulla oratio dignitatem martyrij satis aequar,& cum de eo exornando agitur, spotentia rei one ratui facultas ingenii, ut quantum se in exprimen- da martyrij dignitate protulerit, tantum ipso Fon-de e laudis oppressa , atque inimatione rerum uitam , de quibus cum maxime loquitur, debi. litata ac fracta, intra seipsi illaqueata oratione de- ficiat; nec habenis liberis ac solutis in apertum ser- monis eloquium vim tantaeaaudis expromat. J Verum instar omnium quibus celebratur mar rium , esse possint pauca illa quae non ita multo
post subiicit S.Cyprianus, eodem libro. Qujd est
martyrium Z Delictorum finis , periculi terminus, dux salutis, iter patientiae, magister domus uitae, 'quo Prosecto ea etiam occidunt, quae in futuro dis- Oo s crimine
600쪽
- crimine potuissent tormeuta reputari. Per hoc Scis testimonium nomini redditur, & maiestas nominism redampliatur. Non quod per seipsa minui possit,m vel de scelere tractantis magnitudo eius infringi, sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum ci cum strepentis populi terror impavidos animos dae dolori, & minis hendentis inuidiae addit ad titu- lum: quod tantum sibi mens crescat in pugna, quantum se ille putauerit vincere, per quem Chri- stus hominem voluerit coronare. Magna sane martyrii dignitas, coronari per deiectionem , &ut ait Luciser Calarit. l. quod moriendum sit pro Dei filio, compsexus compendio dignitatem martyrii nouum s lutis genus, homini , interire ne pereat. Quod aliis verbis dixit S Ambrotius i. de fide resurrect ipsa mors martyrum, praemim vitae est. 3. Infinita in martyrij celebrationem petere licet ex variis qui martyrium ex instituto exornarunt; cuiusmodi praesertim sunt Tertullianus l. ad martyres, & l.de fuga in persecut. dc lib.de pudiciatia , ac in Scorpiaco. S.Cyprianus l. de laude ma Urij , dc altero libro de exhortatione martyrii, Scin plerisque Epistolis ad imartyres & consessores, praesertim Epistola 9. & I 6.δc 26.de 36.3T .ac 8 I. Commendat epistolicas S.Cypriani ad martyrium
cohortationes , Nazianzenus orat. I 8. num. 22.
Exornat item late martyrium , Lucifer Calarit. l. quod moriendum fit pro Dei filio, Theodoretus toto lib. 8 .contra Graecos , S. Eulogius in memoriali Sanctorum , dc in exhortatione martyrij ad SS. Virgines Floram & Mariam. Sed dulcissime, ac uberrimo cum sensu pietatis , S.Ephrem duplici in omnes SS.Martyrea encomio: ad quorum poste-
