Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

68 COMMENT. DE VIT. ET sCRIPT.tationem accessisset, petiit a thesium vindice , num sextans indicae potionis, seu cocholatis jejunio adversaretur, illudque frangeret. Cui cum ille probabile sibi e sse respondisset, quin immo, inquit Archibesierius, plusquam probabile mihi est: utque seriis jocum misceret, atque lectissimam recrearet coronam; numquid

ribi, inquit,Je irarum sententia adridet , qui hujusmodi potionem in magna copia absorberi puse defendunx PJesultae partim quod ad disputationem non fuissent Vocati, partim vero & potissimum hujusmodi ioco, quem publico in loco dictum probare non ausim ,

exulcerati, altissimas ediderunt lamentationes. Post dies non multos P. Didacus Redius, Iesu ita Aretinus, cantilenam quandam, ad normam Anacreo aliisci metri exaratam, in vulgus emisit , in eaque de- monitrare aggressis dest et immerito opinionis illius

solos Iesu itas traduci auctores; falso nimirum laborans supposito , ut Philosophi dicunt, quasi scilicet Archibugierius eam solis Jesultis opinionem adscripsisset. Gradum inde sibi Redius faciens ad inopportu,nas Societatis vindicias, cum plura ipsi tributa, tum praecipue Paschalis ad Provincialem epistolas vit perat , & Mathaei deinde Μ ae fretus testimonio pronunciat, insensiores holles Societatis jan senistas sore. Aliquanto post P. Scarponius, ejusdem Societatis, cuiusdam Scarponis montani bubulci filius, canticum arrogantissimum, ad Francisci Bernii , ludicri poetae imitationem, Perusiis vulgavit, excepitque

Archibugierium probris , injuriis , & minis . Hujuς

modi cantico Archibugierius respondit altero cantico, prolixis exornato enarrationibus, in quibus sen te aliae suae firma adtulit momenta, atque indicavit

102쪽

R DANIEL. CONCIN. 6st futurum brevi Probabilismi casum, cui tot iam vubnera Apostolica Sedes inflixerat . Utque recentioribus exemplis, omissis veteribus, constaret veritas adsertionis suae, duorum meminit Benedicti XIV i. plomatum, quorum altero Sinenses Ritus confixi sunt, altero vero eorum damnata sententia fuit , qui jejunium cum esu carnium non esse conjungendum

Putaverant. Harum commemoratione rerum furentes plerique homines Societatis satyram , Scudiscio nuncupatam, Perusiis disseminarunt , auctore praecipuo, atque archi recto eodem P. Scarpouio, cujus modo meminimus. Ad specimen maledici carminis ,

quod adhue delitescit, sat fuerit heic exscribere primos versus, qui hujusmodi sunt: Or quὶ della tua lena fer Apollo E' ου' uopo , ma di quella pio robusta

Per dar ad un Daton tra capo e colla .

In hac autem satyra P. Scarponius cum multos probos doctosque homines, tum praecipue Concinam laceravit; cujus elucubratio , plena nervorum atque doctrinae, Benedicium XIV. non leviter impulerat ad edendum illud diploma , quod Scarponio Archibugierius objecit . Rem hanc totam per epistolam indicavit Concinae Hyacinthus Gratius, Perusinae urbis Bibliothecarius; cujus nos alias ser vamus epistolas, quae a nobis, si opus fuerit, vulgabuntur. Interim post editum cini cuna carmen P. Scarponius, Perusiis abire coactus, Senis Theologici obeundi muneris caussa consedit. Ibi die quadam Casum conscientiae, ut vocant, soluturus in Archiepiscopi Senarum atrio in numerum haereticorum Danielem Concinam δc Natalem ab Alexandro re-

103쪽

o COMMENT. DE VIM ET SCRIPT. iecit ; illud addens praeter multa, Theologiam Chrstia nam haud fuisse proscriptam, quemadmodum aequum erat, eo quod Benedicto XIV. esset inscripta a . Quasi vero jam facillime ε memoria hominum excis disset P. Nobeνti, piissimi, fortissimique olim e Cap. puccinorum familia hominis, fatum cujus epistolas, eidem sapientissimo Pontifici nuncupatas, nemo ignorat fuisse proscriptas. C A P. XVII. Bentianae Dissertationis vindicias infelici exiti

obii P. Io: Baptista Faure S. I. BEntiana dissertatione tam cIaris sermulis pr

scripta, atque ad canendam palinodiam auctore compulso, exorta concertatio finita ac plane absoluta credebatur. At vero praeter Omnium spem, quasi tam solemni decreto celeberrimae Congregationis Patres classicum cecinissent ad vehemens atque atrox bellum committendum , quam plures ex S

cietate Jesu homines in arenam descenderunt, eo fine atque consilio, ut & Bentii proscriptam doctrinatis defenderent , & Concinam tanquam damnationi xauctorem immaniter lacerarent. Quod igitur nemo

religiosi animi vir sibi tam facile in animum in duxisset, hoc primus omnium est ausus P.Ioannes Baptista Faure, qui Romae, hoc est in luce omnium gentium Sc sub ipsorum judicum oculis, libellum edidit, hunc titulum praeserentem : Au' Au

a Narrat id facti auctor infelix versionis , & observationuna ad epistolas Ab. Cουet . Observat. 6. ad Epist. II. pag. IOI. editionis Venetae apud BettineIlum A. MDCCLX Diuiti oti by Cooste

104쪽

R DANIEL. CONC. 71xore desse due episeole contra Ia Dissertaαἰone de; si risereati in Venezia Avviso flutevole, accia conosca se Rufo. Napoli MDccxLI v. cum hac Divi Augustini ex libro de Trinitate sententia: Gratanter fuscipit oculum columbinum pulcherrima o modes

sima charitas, dentem aurem caninum vel evitat acu.

si ima humilitas. Libellum hunc, quem vere moni- sum pestifer dixeris, ubique sparsere Jesultae; & prae

ter alios hujus cum laude meminit Venetus Litterariarum Ephemeridum consarcinator cum rerum

Theologicarum, tum omnium aliarum disciplinatum plane inscius sa). Post primum hoc monitum, secundum etiam lucem adspexit, priori non absimile;

nec miruino eundem enim auctorem habet; qui virus suum in primo non omnino effudisse ratus, in hoc secundo totum evomuit. Monitum hoc secundum vulgatum esse post editum decretum a fac. Congregatione adversus Bentii dissertationem , au

ctor iple fatetur b), qui licet, ut sucum imperitis faciat, se Bentii desensionem suscipere nolle pro

testetur, revera tamen aethiopem dealbare conaturdi nihili faciendas esse demonstrare nititur Concinianas epistolas, que is tamen permotos illius Congregationis Patres Bentii doctrinam damnasse vel

ipsi Iesultae fassi sunt e Monita haec quamvis ini

a) Notelis dolia Republiea delis ultera Ad ann. Μ Dccx LIV. pag. Is Miratur autem, nesciens admir'tionem esse ignorantiae signum , Nonisi auctorem in sui praeudiuin SS. Thomae, Antonini , Bonaventurae testimonia adferre . atque laudare; nihil prorsus sollicitus an bene vel male horum Patrum doctrinas auctor adduxerit. bὶ Pag s. . . . r . eὶ Praeter alios auctor libri inscripti r Iudietum euiusdam viri me. de quo insta . Alii autem maximi ponderis apud PP. Congregationis extitisse Concl nae epistolas testantur, ut inter caeteros Card. Philippus Monti. Vide Epistolam XI. pag. 3o, Disitig le

105쪽

a COMMENT. DE VIT. UT SCRIPT.tio caute & diligenter sparsa, in Urbe tamen omnἰum gnara, ut Taciti lententia utar, o nihil reticente, dissipata sunt non ita occultissime, ut nosci non potuerint ab iis, qui ad praeposteras atque scelestas hujusmodi scriptiones impediendas quotidie advigblant. Re itaque ad S. P. A. Magistrum delata ejus jussu inquisitio peracta est . Immisso satellitio quingenta exempla Monitorum in o mcina Settarii, Romani Bibliopolae adinventa sunt. Settarius illico in carcerem conjectus, judicumque subjectus e Xamini fassus est : ex minardi typographio duo illa monita prodi iste ; PP. vero Murium dc Castellinium Jesultas editioni illorum praefuisse. Ac revera sa.

tellites apud Faurium Monitorum autographum re

perere . At ipse chirographo jam fere convictus, ubi tandem se vidit in occultandi criminis desperationem adductum , juramenti religione interposita assirmavit: se illa Monita ex alio antigrapho exscripsisse. Sceleris tamen ab eo admissi argumenta erant adeo clara , ut dies aliquot spiritualia, ut vocant, exercitia peragere; jejunia insuper ac flagella perferre coactus sit. Casellinius qua poena mulctatus fuerit, mihi incompertum. Nullam tamen pertulisse crediderim , tam levi inflicta potissimo auctori. Settarius sumtus inter & sequestrationes rerum suarum miserrime interiit; suamque uxorem viduam reliquit, quae miram, dum vixit, Monitorum illorum energiam flebiliter praedicavit rMainardus vero juxta legum praescripta non modicam auri summam persolvit. Proh scriptionum pe- silentia mi quae & mulieres orbare maritis & marsupia mercenariorum hominum potuerunt excutere.

106쪽

R DAMIgL. co .c. 73Magnum tamen caeteris bibliopolis & typographis

exemplum, ut certa ratione moderentur appetitio.

nibus suis, neque aut fallacibus promissis, aut auri spe se unquam abduci sinant, ut edicta Principuin eludant, R amarulentis hominibus caussam prae-ueant, operamque praestent exercendae acerbitatis. C A P. XVIII. Auctor anoninmus S.I. eerbeream Palinodiam sub nomine Danielis Concinae conscribit, eamque inexpiabili Icelere illius socii quaquave sum vulgant. Di

i. γιETsi ea, quae P. Faurio contigerunt, ad caeteros ejusdem socios saniores melioresque efficiendos satis superque valuissent , nihil tamen ab iis impetratum est, quod ipsos aut timore poenae perculsos, aut aliqua in Patrum Romanorum decretum reverentia affectos demonstraret. Nam furen. Ies plerique eorum proculcarunt denuo Patrum illorum sententiam , & Concinam acrius, atque inhumanius lacerarunt. Inter istos audacia insigni Ec sceleris atrocitate maxime meritoque notatur auctor infamis Palinodiae, sub nomine Danielis Concinae vulgatae , de qua modo scripturus sum. Ergo PP. Societatis post imploratam Deorum hominumque fidem , post fatigata tribunalia , post denique omnem fere Europam adversus Concinam excitatam , atque in ceniam , quo aliqua & quidem non levis dedecoris nota pio homini inu reretur , novo, at non inaudito calumniae genere, ipsum dejicere K per

107쪽

τε COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. pertentarunt, quem innumeris jam antea ieelinis , atque cuniculis prosternere frustra cogitarant. Notum

est , quod D. Hieronymo , Doctori omnium maximo accidit, cui adversarii ejus pessima doctrinarum capita assinxerunt. Notiora vero sunt, quae Henricon ordio, Augustinianae doctrinae vindici praeclarissimo contigerunt sa) quam ut a me indigeant commemorari . Hoc eodem artificio in sui subsidium vocato, PRnonnulli Societatis te terrimam Palinodiam sub nomine Danielis Concinae ediderunt cum diabolica, atque mendacissima hac inscriptione: Ritratraetione solenne di rutte te ivtui te, bugie, falsificanioni, calunnis, con-xumelle, impossure , ribalderie flampate in vari libri

ia Venerabile Compagnia di Gesk , da oui ners per modo di Appendice alle due infami lettere Teolo.

gico in morali contro ii R. P. Benzi delia medesima Compagnia. In Uenegia MDccx LIV. appresso Simone Occhi solio ii segno d' Italia, con liceneta de' Superiori e privilegio. Horribilis sane libellus, quo tetrius ne ab ipsis quidem furiis excogitari nil

possit. Horrescit animus ad monstra mendaciorum , ad effraenatam impudentiam , atque indomitum furorem auctoris. Negant sane peritiores, atque ad maledicendum comparati quidquam ad hanc diem aut contumeliosius, aut impudentius, aut Omnino

tenebris dignius in lucem prodiisse. Ignavissimi vulgi judicio religiosum virum sibi ipli manus inserentem sistit malignus, ac tenebricosus impostor , atque caeca amens ira, rabidoque angui simillimus

a) Tom. I. Operum eiula. Card. edit. Veronensis A. MDCCx XIX. P in unodia sub ejus nomine edita recensetur & castigatur. Diuiligod by Coosl

108쪽

P. DANIEL. CON c. 7s innocuum , atque piissimum hominem inducit e ram vilissima plebe veniam postulantem. Inde post ridiculas strophas, & male incrustatas contumelias atque calumnias, tibias grandiores inflans bipedum scelestissimus illum vivi comburio, aut triremibus saltem censet ac pronunciat esse mulctandum ; atque bestiam aliisque nominibus appellare non dubitat. Bestia pili ebe bestia r bsia in se per

Iatiυo grado. F. Concina per rante bugie, calunnie , contumetire, e scandalose impertinemne ha meritato d'effere bruciato viυo , o almeno a dir poco , ia galera n vita. O hominem nequam to hominis vocem carinni ficis flagello compescendami Talem ne Concinam reputabat iniquissimus sycophanta , atque suppliciis dignum hominem judicabat, quem mortalium optimi, ipseque Christi in terris Vicarius venerati suntlPotuisset hoc ignorantiae atque temeritatis monstrum aliquem fabulae colorem addere, atque maledictorum protervitatem, & mendaciorum licentiam effusissimam aliquo modo contegere, sed a pei fidia desertus sua, dum Concinae mores 3c dogmata per acerbe omnino , atque insolenter lacerare conatus est, non aliud meruir in scriptionis suae laudem audire, quam ea verba D. Hieronymi sa): voluntatem mentiendi habuit , artem mentreudi non habuit. Ita saepe multorum improbitate depressa veritas emeringit, & innocentiae defensio interclusa respirat, quando ii, quorum eminet audacia, arque projecta est, a consiliis malitiae deseruntur. Sane ut primum venire in manus hominum hic libellus coepit, non

109쪽

6 COMMENT. DE VI ET SCRIPT.

illi contigit, quod nulli fere hac quidem nostra

tempestate non contingit, ut si non Omnes, at certe aliquos benignos lectores nancisceretur. Incredi bile elt enim, quam fuerit statim ab omnibus uno consensu , atque una prope voce repudiatus. Omnibus petulantia, contumelia, obscoenitas, calumnia, intemperantia, denique impietas non serenda vudebatur. Quinimmo plurimos extitisse constat, qui non nisi aliquot perlectis periodis, rerum ac verborum insolentia , atque malignitate commoti non passi sint diutius apud se tantam pellem versari , atque in ignem continuo nefallas chartas conjecerint. Usque adeo non modo litterati , atque honesti h

minis , sed ne hominis quidem scriptum esse illud

iudicabant. Neque vero satis credidit se visum iri maledicum effrons scribillator , niti non modo Danieli Concinae, verum etiam duobus aliis ejusdem Dominicanae Familiae viris sane praeclarissimis , j sepho scilicet Augustino insio & Thomae Mariae Mamathio, ore impurissimo malediceret a . Cue autem hos potissimum laceraverit, in eosque furialiter incurrerit, etsi ab hujusmodi hominibuς, qui impetu, non consilio in agendo seruntur, ratio factorum non sit repetenda , arbitror tamen id ipsum rabie percitum fecisse . eo quod Ursus doctiis, mox libros in Ambrosium Cattaneum , aliosque mendacii patronos nugacissimos scripserit, ut ipse etiam inisnuit Mamaebius vero, pluribus oblatis occasionibu x de iisdem bene merendi , Societati studere detrecta.

verit. Ut vero tot criminibus cumulum adderet,

dignumque libello fastigium imponeret, Bentis apo

110쪽

R DANIEL. CONC. 77logiam homo plane ignarus rerum Theologicarum aggreditur ; unde iniquo sane judicio a sapientissi. mis atque aequissimis in urbe Patribus illum damnatum esse lector valeat deducere . Quod crimen atrocissimum est , & Apostolicae Sedi admodum injuriosum. Ego quidem cum primum Palinodiam

hanc ad manus habui, eandem cum prolixis enar rationibus denuo vulgare cogitaveram, ut ejus auctorem pro meritis, ac pro viribus castigarem: sed

incoepto abstinui, ubi ea cogitatio animum subiisset; partem scilicet hanc non scriptoris, sed Praetoris esse. At ne lector plus aequo me iratum in hunc scriptorem putet, Palinodiae lineamenta adferre ne

cessarium fuerit a . Qui nam porro hujusce auctor

SEARCH

MENU NAVIGATION