Dionysii Sandelli Patavini De Danielis Concinae vita et scriptis Commentarius ..

발행: 1767년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

88 COMMEM T. DE VIT. ET SCRIPT. Inter caetera paradoxa, illud nec parvum nec leve est , quo turpis linae comminiscitur non aliud inter. D. Thomae ac Bentii doctrinam discrimen interce.

dere , nisi quod Bentius severius ac rigidius prae

D. Thoma Aquinate opinatus sit; damnando videlicet, ut veniales noxas actus illos, vellicare genas& mammillas tangere monialium S. Doctor ut actiones mere indifferentes habuerit , ex quibus Beas. - tium rigoristam potius, quam benignae doctrinae adsertorem habendum esse concludit a . Ultimi denique opusculi in Bentii apologiam editi auctor est P. Franciscus Curti, qui primam Concinae epistolam quingentis & septem annotationibus italicis desaedatam vulgavit cum hac epigraphe : Epistola prima Theologieo- moralis ad Ium. ρο Reυῆ. N. Madυemus librum inferiptum Dissertatio &c. Edixis

ne quarta, correxta ed accrescivia con alcuue annot

αioni . Annotationes istae fatuis nigrisque salibus sunt resertissimae : quos tamen ceu Juvenalis sales,& Horatianas argutias propinare credidit illepidus jocator. Convicia & probra non desunt, que is non Iantum Concina, quam ordo Praedicatorum disce pitur. At quod magis mirere, monisi auctor testatur annotationes italicas solatii caussa fuisse conscriptas ac postmodum editas, quum ad cujusdam equitis manus pervenissent. Ita benignioris doctrinae vindices recreandi animi ergo facillime Apostolicae Sed is decreta proculcant , & proborum conterunt nomen ,non utique sine scandalo atque admi ratione hominum haereticorum.

122쪽

C A P. XX. Bernardini Bentii Apologistis responder P or Vincentius PatuZZius O. P. Recensetur etiam Opus hactenus ineditum Caroli Ant. Donadonis, Episcopi Sebenicensis, adversus eandem P. Bentii doctrinam.

REcensitis hactenus Libellis nemo unus reppondere cogitasset , nisi Potius putidam doctrinam D. Thomae Aquinati impudentissime tribuisset. Suadebat silentium cum ipsa levitas opusculorum, tum Romanorum PΡ. decretum, quo quaecumque scriptiones sive iam editae, sive edendae in Bentii defensionem damnabantur . Polli tamen in Angelicum Doctorem irreverentia multis stimulos addidit ad tam enormem calumniam dispungendam. Quoniam igitur Concina, tu in elucubrationibus de faenore componendis intentus , in id operam locare non poterat suam, hoc idem persecit P. Joannes Vincentius Paruααius , non tam multorum adhortationibus, quam sui praecipue in Doctorem An. gelicum religione excitatus. Apologetico in hoc opere Polium caeterosque tam nervose , ac solide exagitavit , tamque praeclare Angelici Doctoris vindicias egit, ut Theologis hominibus ne dubita . tionis quidem umbram reliquii se visus sit . Exi.

mia haec lucubratio a ParuΣΣio conscripta Anno Μ DccxLv. propter nonnulla, quae intercessere, nonni

123쪽

so COMMENT. DE vIT. ET SCRIPT. Alia dolirina delι' Angelico Dortor T. Tammas f pra L Articolo quarto deua questio e II . 2.2. Quoniam vero in hujus clarissimi viri mentionem saepe numero incurram , hic me locus admonere kidetur , ut quae mihi de ejus virtutibus , ac editis libris cognita sunt, siIentio minime praeteream. Hic Veronae, summorum hominum altricis, natus primo hujusce saeculi anno, aetatis suae xv II. Ordinis Praed. Institutum amplexus est . Humanarum divinarumque rerum prosessor adlectus rivulos do. ctrinarum, quibus pro eleganti ingenio pectus compleverat, viginti & amplius annos uberrime effudit. Quo tempore jugi contentione dogmata Ecclesiae Catholicae adversus heterodoxorum hominum deliramenta defendere nunquam destitit & castio. rem ethicen a Calaistarum commentis adserere. Plures edidit libros omni doctrina resertissimos, queis clarissimum nomen δc famam indeptus est, ut non semel proinde a Viris Principibus ad publica Gymnasia invitatus sit. Nemo vel leviter eruditus operis celebritatem ignorat, quod De futuro impiorum sim tu inscriptum est, in quo adversus Deistas, nuperos Origenistas, Socinianos, aliosque Novatores Ecclesiae Catholicae doctrinam de poenarum inserat veritate , qualitate , atque aeternitate adseruit atque illustravit. Quod tanto fuit exceptum plausu Eruditorum , ut ab iis etiam laudes extorserit, qui Dominicante Familiae scriptores saepissime reprehendunt, perraro laudant. Ea est egregiorum operum vis atque species. Ad hujus deinde argumenti absol tam tractationem celeberrimam dissertationem conscripsit, Henrichetto Virginio Natta, Albae Pompeiae Epi-

124쪽

R DAN I EL. C o N C. φ rscopo, ac S. R. E. Card. praeclarissimo inscriptam De sede inferni in Terris quaerenda adversus Sisiudium Doctorem Anglum, qui eam in sole esse locandam docuerat. Qua occalione etiam sensum Ecclesiae Catholicae de articulo Symboli Apostolici Defendie ad Inferos a Bocharti, Crameri , aliorumque interpretationibus vindicavit. Sed non est cur singulas viri doctissimi elucubrationes ipse percenseam quae

omnium teruntur manibus Eruditorum . Eminent

tamen inter iitas Epistolae Theologico - morales , quiarum alibi sermo recurret, atque altera De Regula proxima humanarum actionum lucubratio, in qua tanta

ingenii vi & claritate, sententiarum firmitate,& po

de re monumentorum Probabilistarum argumenta, argutias, & machinas destruxit, ut in eos neminem sortius, ae felicius pugnasse sine ira & odio

judicantibus videatur. Accipiat porro summus Vir Ieve hoc de ejus meritis pro re nata testimonium , nec obscuri ac plane ignoti hominis ossicium deprecari velit. Quamquam porro Parunetii opus adversus Theologos Mammiliaristas caussam horum ita iugu Iaverit , ut aliis scriptionibus opus haud sit, ad pleniorem tamen Bentianae dissertationis historiam hoc etiam loci non videtur mentio, az laus praetereunda Caroli Antonii Donadonis, ex ordine Fran ciscano Minorum Conventualium Episcopi Sebenicensis assumpti. Hic aelo religionis, Sc Danielis Concinae studio accensus, librum conscripsit adversus P. Ben. xium, qui tamen lucem adhuc expectat, ut alia plura ejusdem Pragulis, nonis Ianuarii A. MDCCLVI. humanis rebus exemti. Opus ab se confestum testa

mento, quod scripsit die II. Januarii A. MDCCLI.,

125쪽

sa COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT.cavit, atque praecepit Carolo Felici nepoti suo, ut ad Concinae, vel ad ejus fratris Nicolai manus perferendum curaret; quemadmodum patet ex ejusdem Testamenti particula , quam a publico Scriba excerptam heic edere necessarium suerit sa); ne ine-ditos libros, ut plurimi solent, jamre videamur, quorum auctores fortasse non nisi titulos reliquerunt. Hoc Episcopi Sebeni censis adversus Bentium opus in eiusdem praesulis elogio praetermisit P. Franciscus Ant. Zaccbarias b); qui contra memorat alias

elucubrationes tum editas tum mss. atque im

iter i stas, inquit , ὸ la fguente cosa terribile contro la Regolata divogione det Muratori, ehe u si

saὶ Li segnenis particolari si leagono neli' ultimo Testamento det q.

126쪽

R DANIEL. CONC. 93di accennaria snxa traseriυerne iι trono odios δῶ rolo. operis epigraphen inde quamvis satis prolixam adfert, & gestiens laetusque integram recitat. Dubitare quispiam possit scriptorem hunc, qui Litteratorum Italiae arcanorum se conscium apprime jactat, Episcopi Sebeni censis opus adversus Bentium habuisse quidem perspectum , sed callide occultasse

secundum eam methodum nempe , qua scriptiones adversus suos, quantum potest, silentio involvit. Sed quavis de caussa demum acciderit res, nobis sabiem irasci non poterit, quod integram libri adversus Bentium inscriptionem retulerimus, si non

majori , at certe illi aequali, quam ipse adversus

magnum Muratorium profert, acerbitate exaratam.

Atque haec quidem cunctae scriptiones sunt, quae a Bentii apologistis , ejusque oppugnatoribus conscriptae sunt. Nunc facti narrationem exsequar , quod erit odii ac furoris PP. Soc. in Concinam , ejusque Concellitas documentum ad memoriam polierit tis insigne.

C A P. XXI

Nonnulli PP. S.I., atque inter alios Frauti us Ango Zacharia, PP. Orae Praed. n. Ruarii Veneti νum Sapientissimi Senatus indignationi obticere, re populum ad nefariam in eosdem sedixionem armare, exquisita calumnia , student od Eterrima illa scriptionum omnium ficta Palin dia , omnesque libelli injuriarum pleni, queis

Concinam omni existimatione dejicere pertentarant Iesultae, cum non satis suo in religiosum virum explea

127쪽

s4 COMMENT. DE UIT. ET SCRIPT. plendo surori viderentur , ingenti, atque atroci m chinatione celeberrimam B. Jacobi Salomonii Congregationem, cujus Concina alumnus erat praeclarissimus, Veneti Principis indignationi objicere ac

prosternere cogitarunt, iis artibus atque conatibus, que is ipsos usos esse recens Gallicanae Ecclesiae Historia narrat. Coniurationis totius, ac saevae proceulae caussa atque initia haec fuere. Observatum a ne bis est supra, Uenetum Patriarcham , faedam Bentii doctrinam stomachatum, a sacris audiendi; conse sonibus eundem removisse . Iesu itae hac re magis ac magis exacerbati , posteaquam Bentius Patavio, quo migraverat, Venetias rediisset, curandum omniis no existimarunt, ut pristino obeundo muneri restitueretur. Ut vero facilius voti compotes fierent, PRIoannem Bernardum Mariam De Rubeis,& Danie. lem Concinam secretis epistolis hortati sunt, atque obsecrarunt etiam , ut ad id operam impenderent suam ; eorum enim alter apud Venetum Patria γcham valebat gratia plurimum, alter vero tum Romae degenς multum posse eorum judicio putabatur. Preces autem non satis roburis habituras ad rei a Gsecutionem arbitrati, minas quoque expresserunt admonentes illos : grande insertunium Grais di ra-xia ipsiς totique Congregationi , cuius erant filii, imminere, si rem obire vel recusassent , vel segniter egissent: jam tum enim moliebantur Venetum

Senatum adversus Dominica nos Patres commovere,

atque teterrima calumnia in Christos Domini populum ad nefariam seditionem armare. Quamquam porroe epistolae hujusmodi non leviter illorumi Patrum animum commovissetit, neuter tam eu tecta re

128쪽

Ρ. DANIEL. CONC. Te voluit quod poscebatur; tum quia Veneti Patriarchae animus non ita iacile flecti potuisset; pro. Pterea quod nihil ea de re immutare , antequam

sibi Romanorum iudicum voluntas innotesceret, decrevisset; tum quod nulla habenda videbatur ea-i rum ratio epistolarum , quae brevi morerentur, quem M admodum illius generis scriptionibus contingere quotidie conspicimus. Verum ingenti eorum damno res aliter accidit : jussiones namque suas nihili factas cum vidissent, ineunte Anno MDCCx LVII. , horrendam calumniam in vulgus dissiparunt: Venetos nempe Dominicanos Patres ultra tantum quinquaginta millia

aureorum faenori Genuae posuisse eo nempe tempore, i quo clarissima haec Ligurum Urbs, Longobardia a Gallis Hispanisque relicta, Austriacorum armis premebatur. Fabulae totum AE pum olenti pauci initio fidem habuerunt: plerique vero obstupuere , a Iesu iras haec evulgare, quorum ingentes divitiae, atque in ultimas u hue Orbis partes negotiationes nemini ignotae esse poterant. At vero ii, ut majorem veritatis speciem calumniae conciliarent,& per se ipsi, i & per emissarios oppido epistolam quasi Genuae scriptam jactarunt, & quaquaversum sparserunt; in qua revera Dominicanos Fratres ingentem illam auri summam Genuae lucro posuisse dicebatur. Calumniae

huic omnium iniquissimae pondus addidit Vir quidam in primis nobilis ex Societate Iesu , qui per

eos sorte dies Genua Venetias venerat, Sc publici muneris obeundi caussa in Germaniam ad Caesarem properabat a . Hic rem ita se habere, quemad

εὶ Pareo modo eius nomini, sed si opus fuerit, evulgabo, id tantum animadvertisse contentus ; ivisse quidem Vindobonam ad Imperi iem Disiti Cooste

129쪽

s6 COMMENT. DE VIT. ET SCRIPT. modum fama vulgaverat , testatus est, Sc iuramento etiam confirmavit, quidquid conficto illo atque iniquo epistolio tradebatur. Tum vero testimonium hoc, prolatum ab homine publicorum tractandorum munerum insigni is perornato, ubique fama celerr

me vulgante , dici vix potest , quot quantique dictis fidem habuerint. Qui etiam coitionem, ac dolum antea suspicabantur tam illustri testificatione audita vulgato rumori illico consensere. Hinc magna in religiosos viros conflata invidia . Horrebat R detestabatur homines Venetus populus, quos cum ad eam diem pauperrimos credidisset, tantam postmodum auri argentique copiam alienam in urinhem imprudenti, ac insano consilio transtulisse sentiret. Rumor vero atque debacchatio ita creverat, ut praedicteriis insanientis vulgi jam non auderent coinnobio pedem efferre. Pervenerat quoque calumniae fama ad thronum, ubi rumoribus saepe locus est . In re tam atroci , atque periculosa ii homines, qui antea honae conscientiae freti testimonio harserant, quid inirent consilii vix noverant. Re cum gravissimis viris communicata, ab actione quacum que temperandum abstinendumque visum est , ne

calumniae, quae sorte brevi extingueretur, aliqua accederet fides , ac rumor magis ac magis percrebesceret. At nulla hujus aut sedandae aut extinguendae spe affulgente, sed magis ac magis rumore manante , eosque brevi a tota Venetorum ditione expellendos de nunci ante , postquam inimicorum impetus

lem Aulam, sed irrito itinere, ac labore: nam non admissus quam citissime domum reversus est, nec tempus est nactus ulterius calumniae disseminandae, quam periurio Venetiis confirmaverat. Diuiti by Coral

130쪽

R DANIEL. CONCIN. 97tus totamque belli procellam , ultra quam par vl-debatur, invicto animo sustinuissent , in postremo

a discrimine nequaquam lenibus opus esse remediis a Tati, omni ope enitendum censuerunt, ut in se con-: a natam artificiosissime invidiam dissiparent. Venetia ergo Senatus Patribus eas exhibere meditabanturi comminatorias epistolas, quarum supra meminimus. ia At vero heae, quae initio prolatae non Obscura vel Digia fui flent ad fraudis cubilia commonstranda, u tam sero exhibitae nihili eorum innocentiae maniis festandae profuturas optime noverunt propter gratiam atque potentiam adversariorum, qui totam a Venetorum urbem praecipue suas in partes exquisito artificio pertraxerant. Sic nimia eorum patientia nihil profuere caussae hujusmodi epistolae , quae

initio tumultus Venetorum PP. aciem perstringere summopere poterant, & religiosos homines a tam gravi timore, atque periculo liberare; ea ferme ra. tione , qua olim D. Patriarcham Ignarium, prolata in medium epistola, caussam jugulasse memoriae

proditum est a) cujusdam Michaelis Hispani, qui

in se suosque saevam procellam excitaverat. Hisce igitur in irritum cedentibus, caetera cuncta ii Patres praestiterunt, quae opportuna iudicarunt. At

haeserat nimis in animis plurimorum admissi criminis opinio, quam ut jurejurando, vel quavis alia testificatione divelli, aut extirpari posset. Cum igitur res Venetiis e sententia flueret, laeti successu adversarii totius illius Congregationis celeberrimae consternationem hilari vultu spectabant, & ruinam N prae

SEARCH

MENU NAVIGATION