Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio : libri tres, ubi quae iura, quae fraena futura sint homini christiano in inquirenda, & tradenda veritate, ostenditur ..

발행: 1716년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

so DE INGENIORUM MODERHIONE

neque I Deo, neque a legitimis Pastoribus ad praedicandum missis) defuisse legitimam vocationem,legitimamq; docendi aulioritatem,quam tamen Apoitoli ,recta politia, ct ratio in Ecclesia Dei aperth exigunt, ne cuicumque liceat errores sub specie veritatis ditieminare, re identidem novas condere religiones, easque incautis eo obtrudere titulo, quod vetus religio δ suo j ure S . veritate exciderit. Deinde nihil simile habere cum vera Christi religione inconstantiam doctrinae , quam inter Protestantes facilis est deprehendere Tandem ab EccIesia vera abhorrere ,

quaecumque intoleranda absurda sequuntur,quando vera esset excogitata ab Haereticis Ecclesiae Catholicae in errores defectio ; atque admittenda foret illa methodus,quam tantopere praedicant, oc sequuntur Heterodoxi: Juvat etiam addere, quod Catholicis solatio lit, ct reliquis incit mento, ut unam amplectaritur Catholicam Religionem. Qiiocumque odio in istam Ecclesiam rapiantur praecipui ex recentioribus Haereticis, fateri tamen non dubitarunt, neque dubitant , quin istius quoque sectatores, modo ad Evangelii normam ct mandata suos mores componunt , Sternam salutem adipisci possint Id in libris Luthctariorum, Calvinianorum, Syncretistarum, S Socinianorum legere est. Cum ergo ex consensu vel inimicorum certumst, veritatem ct salutem in Eccletia Catholica haberi posse: contra vero, cum ε Catholicorum sententia,cui Apostolorum, sanctorumque Patrum , ct totius antiquitatis voces consentiunt, certum sit , inter Haereticos, sive Linethero, sive Calvino, sive Socino, sive aliis addictos, arte nam salutem obtineri non posse : Ratio manifestissima suadet, auctoritati Ecclesiae Catholicae standum , ct non immorandum in Haereticorum coetu , sed in illius sinum esse volandum , a cujus unius communione speranda est communi suffragio salus. Tanti nimque momenti salus aeterna est,ut certo periculo ii vera est Catholicorum sententia P exponenda non sit in Haereticorum castris, quan do periculum omne in Catholica Schola vitare fas eit. iad nos ad Phereponum regredientes exquiramus ', quid sibi alio in loco is velit S. Augustinus in Lib de Util. credendi cap. i 6. haec de Christo pronuntiaverat: Figo ἐλσerens medicinam, qua corrupissenos mores Manam raousis centasiavis sibi) aucteritatem, auctoritare merui inde. . His verbis liberaliter adsentitur Phereponus, at rioris quentibus P fide con rarit mutiis udinem, multitudine os inuis .ciustatem. Ne muroboravis rei conem. Inquit enim Cen-

112쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. L si

marias , qui ctri . Agmatasequuntur, quia antiqua est tuorum fides sed quia pensimanea est veri ι. caelesti , em Mem Christas mirasu5s Iris fisciι. Strenuh causam hic agit Pher ponus , argumentum a Vetustato petitum expendens .

v oth qui toties objici sibi non tantium . Catholicis , sed S ab lysis Calvini asseclis , sententiarum Armini

narum novitatem meminit. Et revera vetustatem opinionum, ut ut veneratione fere semper dignam , non esse tamen certum arsumentum veritatis,nihil verius est in optinionibus ad Physicam, ad Astronomiam, ct ad nonnuulas alias tes spectantibus. Sed miror, Logicum, Critiacumque virum aut animadvertere nolle, aut nolle fateri,auantum ponderis sit vetustati in Theologicis,atque hi-oricis rebus.Primi geeris sententias nulla antiquitastopinantium veras esse perseadere potest ι nulli quippἡ ex antiquis magister aliquis fuit falli nescius,qui eos ne veritate

hujusmodi opinionum certissimos essiceret. Ingenium suum cuique pro magistro erat. Cum autem antiquis Philosophis interdum insenio recentiores non cedant, immo isti illis nonnunquam antecellere nossint, majore nemo

studio, pluribusque quam ania adminiculis suffulti; quis

non videt, aequὲ in recentiorum quim in veterum placutis veritatem haberi posse, nihilque esse, Quod supra nos maiores nostiri sibi tribuere possintin hujuimodi veritatu inquisitione,nisi quod ante nos inquisierin i, nobisque fa- cumrem straverint viam ad veritate ipsam inveniendam

Attonsὸ aliter se habenusecundi generis sententiae. Si sit quaestic utri ex duobus historicis in re quapiam disto clibus adhibenda fit fides, par sit utriusque fidelitas, judicium, ac eruditio, st utrinque verisimilia narrentur,n

mo inter Criticos futurus est, qui non iudicet, antiquiori potius quam recenti credendum. mult6que masis antistissimo in eomparatione ad modum novitii scriptoris. ccidit id quoque in Theologicis rebus. Disputatur inter Christianos, quaenam sit vera Christi Ecclesia, de oris an falsa fine dogmata quaedam. Litem dirimere non licet, iamrmantibus lingulis, sita doctrinam ideo veta esse,quod 'consentanea sit veritati coelesti, cui fidem Christus mir culis suis secit. Potentissima ratio monet, secundum illos

judicandum esse, qui vetustarum sistentiae, α Ecclesiae F suae

113쪽

r L DE INGENIORUM MODERATIONE

suae , ad Apostolos usque S ad Christum perducunt resi- quos vero long. a Veritate recedere, quibus cum Ecclesiae, tum dogmatum novitas exprobari potest. Quis enim me sius , quam Antiqui, ct Apostolorum aequales, sive discipuli audire, aut rescire potuerunt, quae Christi mens αdoctrina fuerit, quidve credendum, agendumve ipse pro posuerit, cum haec ea sint, quae non ex ingenio hominum, sed ex revelatione Dei α Cnristi pendeantr que magis valere id omnes intelligent, eum de ali.

duo. dogmate, sive scripturarum sensu, lis est inter quosam recentiores; quindecim aut sexdecim saeculis ab Apostolorum temporibus dissitos, Salios uno,duobus,aut tribus seculis ab iisdem temporibus remotos,&potissimum si Ecclesia tota, ct M. Patrum consensus, ct immemoralibus traditio militet contra paucitatem, sc novitatem recentiorum. Enim verδ hic non agitur de constituenda Religione secundum arbitrium nostrum,aut intelligendis, atque explicandis Christi dogmatiso Literis sacris,prout ingenio nostro magis arridet quod ne ipsum quidem Phereponum velle arbitror, quanquam ipsa ejus dicta di facta nihil aliud velle prae se ferant. Sed agitur de retinenda Religione,

quam Christus, certissimus veritatiS magister , revelavit ,

di de intelligendis atque explicandis codicibus sacris , quemadmodum a Christo , ejusque Apostolis intellecti

sunt, atque explicati. Nemo autem credendus est hic ma-

his scire, quam qui aut Apostolos praedicantes, aut Apo-olorum successores audire, ct quae falla,quae Vera forent, probe callere potuerat,atque debuerunt Contra nemo in hujusmodi controversiis minus audiendus est,quam qui tot seculis ab Apostolorum aetate remoti unum suu ingenium judicem faciunt in tanti momenti rebus,& sibi nuperis potius credi postulant, quam antiquis,quibuscum Ecclesia Catholica consentit, semperque consensit. Quapropter nihil certε ideo verum est, quia antiquum: in controversiis inter Christianos agitatis robustu veritatis argumentum, sive ut melius dicam, indicium,antiquitas est. Et si alia accedant veritatis indicia, qualia habet una Catholica Ecclesia, certos homines essicere potest,ac debet de veritate doctrinae indicium contra atque argumentum falsitatis est novitas; atque ab ista cavere quam maxime portere, de hinc etia discerni Haereses pseudoprophetas Apostoli monuerunt Haec autem adeo certa sunt , ut quicumque peiora etiam ct falsissima dogmata duobus proxD praeteritis seculia commentus fiat, non nota se traeci dere

114쪽

dere, sed antiqua, ct Apostolis, eorumque successeribus,

probata , peruiadere necessi in duxerit. Qua in re quan eos fallat sua eruditio atque conatus , apertistiis patet ex Catholicorum Libris. Itaque non est,cur Pherepo- .nus in Theologicis inanem putet esse vim Q auctoritatem. antiquitatis, non secus ac si de Philosophicis ageretur. - :lum hoc omnium consensu acutissimum est, sed tantummodo. in Catholicorum nranibus vim suam exercet. Multo minus fili t , cur Phereminis Augustino non adsentiretur, pronuntianti, Christu vetustate botasse Religione. . Tuebatur Augustinus adversus Haereticos veritatem ejus .dem doctrinae ejusdέmque Ecclesiae,quam AnoScommendamus,&pro vi viribus tuemur,hoc est,agebat contra illorum Christianorum genus qui novitatem cum originis, tun, dom inae,& Ecclesiae praeserentes b antiquitate, Ca- , tholicam EccIesiam atque doctrinam roborante, Vincun-itur.Propterea de Christo,inquit: Zia Meroboravis Nelumnem, quam non iam Hare,cem ineptis a novisas in Miluae ageris 3IM nec gextium qui δε- vraernosius error violemer adve Mans asiqua ex parte cenvelleret.

Agnoscit hoc Pheremnus, tam n dicere pergit: Sed

te petitum argumentum vim habeat in Haereticos, ac Novatores, iam vidimus. At nescio cur hic producendos sibi putet Ethnic ,eorumque exemplum Augustino objiciat.

Si par filisset Gentilium, α Christianorum causa, hoc est, si rationibus utrinque pugnatum aequὶ fuisset, ct Christianis nullum succurrisset evidens veritatis argumentum,

excusatione dignum fuisset hominum judicium,si Christi.

anae Religioni Ethnicam praetulisset, quam nimirum neque ulla gravior adversis partis ratio vinceret, occontra vetustas ac amplitudo evidentius commendarent, quam

Christi fidem. Sed hinc miraculorum splendor, Prophetarum oracula evidentissimὲ completa, ct sanctitas Legis. Christianae,inde vero vel ipsi Ethnico vulgo facile noscenda, atque eruditis fere omnibus certi nota Religionis Id Iolatricae impietas ac insania,tantum roboris acidebant rationibus Christianorum, tantum detrahebant Religioni Gentilium, ut ipsa novitas i paucitas Christianae gentia minimὲ obstare deberet,quin doctus quisque α indoctus ad castra Christianorum transiret. Quod autem est ad C thoIico Haereticos,inter is pugnantes utraque Pars ra-F 1 tio

115쪽

8. DE INGENIORUM MODERATIONE

tiones , ct scripturas pro sua sententia adferebat. Rationibus certε Cainolici praestabant. Verum id negantibus adversariis, par videri multis potuisset causa, ct anceps istius contentionis exitus , Nili Catholicorum rationes evia

denter juvisset sententiarum vetustas , ct Ecclesiae amplitudo. Iure ergo ad Catholicos inclinare debuit victoria; nam ii mentem Christi, verumque sensum scripturarum melius ac certius novisse credendi erant , qui propius ad ipsum, eiusque Apostolos, antiquitate accedebant. amquam quid Pher onus ait de novitate Christianae ReIigionis prae vetustate Ethnicae superstitionis Ne hoc quidem habebant Gentiles, quo se Christianis in ea controveri a praeferrent,immo hic etiam evidentissimhvincebant .Et profectb ignorare non potuit ipsemet Phereponus, quod cuivis eruditorum patet: nempe Christἱanana Religionem eamdem cum Iudaica esse, α propterea ad Adamum unque contingere, ct Religionibus reliquis antiquitate praeire. Quid in hanc rem scripserint Clemens Alexandrinus , Eusebius Caesariensis, ipse Augustinus, aliique SS. Patres,

recentiores non pauci, prae omnium manicius est oc sat

erit meminisse, Parum igitur opportunε, parumque er dith Phereponus huc adfert Elnnicorum exemplum, ut iura vetustatis, hoc est, Catholicorum arma, retundat. Caeterum non hic tantum, sed S alibi Augustinum Phe. reponus irridet objicientem paucitati Haereticorum C tholicae Ecclesiae amplitudinem. Non esse hoc veritatis a gumentum, ille monet; alioqui Ethnicorum multitudine considerata, Christiana Religio falsi convincitur. Et sanhfatendum est ab Ethnicorum multitudine victos olim fuisse Christianos , ct adhuc vinci . At nos in Ethnicos aliis evidentibus argumentis pugnamus, facimusque, ut stinstra suam nobis amplitudinem obiiciant. Cum veris coriintroversia est inter Catholicos & Haereticos, dicimus valia dissimum semper fuisse , ac fore indicium veritatis, credentium multitudinem, cum aliis indiciis & argumentis

conjunctam. Ab ipso Religionis sanctissimae exordio ad

nostra usque tempora insurrexεre Iupi rapaces O viri I. quentes servem , ut Apostolus praedixerat. Schismata etiam , ct Haereses invaluere. Quaesitum est, utrum a Cath

licis , an ab adversariis vera Christi Ecclesia, ct doctrina staret, ea autem perpetuis sententia sedit non alibi stare, quam apud illos, qui Ecclesiae ct doctrinae antiquitatem,

atque constantiam , multitudine quoque, successione, de

concordia credentium, probarent: quod de solis Catholicis

116쪽

IN RELIGIONE NEGOTIO. Lib. I. π

seis olim potitit,ct dici adhuc potest. Propterea in Conculio Nicaeno statutum est,ut ea haberetur Ecclatia Dei vera,eui praeter alia signa nomen Catholicae , seu tantie alis, reconveniret.Quae appellatio non tunc nata,sed Ecclesiae v

rae jam indita est vel ab ipsis Apostolorum successoribus ,

cum τῆς αγι is καθολιμῆς ἐκκλησὶοις sinctae Catholicae Ecclesiae mentionem fecerint Smyrnaei in Epistola de Mart rio B. Polycarpi,& IgnatiusMartyr in Epistola ad Smyrna, os Sed quid haec ad veritatem y iterum inquiat aliquis.

Primo,sunt nonnulla cum veteris,lum novi TestamenKoracula, quibus palam fit, Christi Religi em praedicat

dam esse in emnes gentes, incipienaeo ab erosolyma, ct smen uens serram exivisis Remoramsonum , in es orbis terra

verba eorum. Haec autem non de falsa , sed de vera Christi Religione praedicta sunt, ct Prophetiam comprobavit enfectus. Legitimum igitur verae Ecclesiae ι orthodoxae doctrinae indicium esse debuit ampli tudo Gatholicae Ecclesiae cum ejus antiquitate,concordia opinionum, se successione Episcoporum conjun . Hujusnodi praerogativam ipsi verae Ecclesiae, Veraeque doctrinae, ct nequaquam Ecclenis malignacitium , ct erroribus Haereticoriim pollicitus est Christus. Secund5,cum longe lateq; propagata fuerit se mana Christi Religio, atque in singulis terrae partibus,dis sitisque Provinciis fundatae fuerint innumerae Ecclesiae , ouae ex Apostolorum praecepto noverant , nihil iin oriarii doctrina innovancium, ct quod traditum fuerat ten cissimἡ servandum : ista amplitudo non custodiendae s Ium , sed etiam indicandae verae doctrinae aptissima fuit. Etenim fieri quidem potuit, ut una, aut plures etiam Ecclesiae errarent, violarentque illata novitate documenta Christi ; fieri autem non potui quin proximae, atque innumerae aliae Ecclesiae, piaculum istud animadverterent , quo deprehenso excogitari non potest,omnes Christianorum Ecclesias, de praesertim Episcopos siti muneris, veraeque Religionis oblitos silere omnes-connivere voluisse. Et certh nunquam siluisse in hujusnodi casibus ex historia is Ecclesiasticis exploratissimum est. Quare postulat ratio,

ut tantae credentium continuatae multitudini, ct tot Ecclesiis sacri d pissiti custodibus, ct antisuis, ct concordibus,potius adni beatur fides, quam uni novatori,aut paucis eius asseclis, heri S in angulo natis , dc ex ingenio suo coelestem doctrinam interpretantibus, ct nulla signa adferentibus,quibus probent; aut sese a Deo mitas, aut Ecclesiam a recta opinione descivisse,aut novitiam sectam suam

117쪽

paueitate quidem cedere, doctiinae vero sanitate Cathiarucis antestare En ergo,quid faciat ad veritatis demonstratFonem multitudo Catholicorum, S amplitudo Catholicae Ecesefiae, cum inter illam, ct Haereticorim sectasi de verbrate controversia agitatur.

CAPUT XI.

Socinianoram pes era Deo nos quadam edocenti

credendum , quamvis credenda supexent captum hi ara intellectus. Ingenii temextras quam his impia.Loca Theri gica , unde veritas doctrina christiana petenda. Traditi rus auctoritas ac necespitas in Ecclesia Dei. Quibus principiιs nitatur. Laus Theologia dogmatica , Petarii R' C. quem Phereponus pluris facere debuit. Λ Mplissimum inquirendae veritatis jus,& mentis huma-

libido, iam accepit confinia. Primum visum minuit seniorum frenum divina Scriptura est. Alterum deinde Catholicae, seu verae Ecclesiae, vox auctoritas. Hic ergo innitendum, si certi esse volumus de fide nostra, ct in Religione fortes, ac inviisti stare Si enim Ecclesiam veram, si minimὶ fallacem habemus, ct probamus, omneS Haereti- coriim pestes debellabimus. Sin minus, nobis perpetuum cum iisdem bellum erit, ct nulla unquam utrinque victoria. Hos autem fines antiqui Haeretici, dc proxime Priet ritis saeculis Novatores supergressi sunt .are aditus est factus ad tot schismata, aut vulnera Ecclesiae, uno potitIimum Luthero claustra frangent:Neque mirum,quod peiora quotidie videat Haereticorum tellus, quodQue ad in siissima tandem Spinosistarum deliramenta cie ventumuerit. Cujustumque rationi infirmae ac judicio temerario apud illos derelicta est veritatis causa, ct a duobus saeculis gloriosum sibi quisque ducit nova procudere, ct diacem,non sectatorem esse. Inter eos autem, qui Christiani adhuc appellari gaudent, nemis infelicius, nemo foedius, nemo audacius impegit, quam Sociniani Deum isti, ejus que Religioni humanae penitus subdidἴre rationi, ut niti ilamplius apud eos credatur, credendum ve putetur, qHod humanae rationis captum superet Hoc enim qualecumque

est, ipsi rectar rationi adversariajunt, quasi nanc illaesam cariori Christianorum non amarent. An ambitiosis huic

118쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. q.

hominum gregi iit accensendus Pheremnus noster,uti suspicantur re putant non pauci: ipse videat. Illud explor tum est,nihil in ejus Libris innare frequentius,quain ips

metimmodiea rationis cencomia. Huic non raro conqueritur, Catholicos, ct caeteros Christianos valedicere, eam . que opprimere, ut divina revelatio extollatur.In sententia am vero Socinianorum sensim concedere Calvinianos , dolemus Quidem, sed nequaquam miramur. Etenim fatendum est,Socini scholam, lichi omnino detestandam,a

mus ct ingeniosius iisdem ipsis insistere di superaedificare

principiis,quae reliqui ineretici, ct Calvinus potissimum, Hatuerunt,tanquam fundamenta suarum Sectarum, suaeq; ab Melefia Camolica defectionis. Et cum Calvinianis,caγterisque Haereticis in oppugnando Socinianismo arma valida prorsus defint, unicε a Catholicorum armamentario petenda; cumque nulla fortasse Haeretis dulcius quam ista blandiatur ambitioni rationis humanae; quid mirum, si despecto Calvino tandem Socinus suscipitur pContra verb, qui aeqvh ac nos Sociniana commenta exoecrantur, mirum est, si in eorum damnatione suam quoq; nori legunt. Mirum, si denique non intelligunt,qu1m necessaria sit, ct quam aequitati ct Christi verbis con naC tholicae Ecclenae stabilitas, infallibilitas, auctoritas, ocquam improbanda Llitheri S Calvini conspiratio fuerit. quibus non alia umbratica causa fuit deficiendi a Catholicis, qu1m quae Socinum, Arminium,de tot alias sectarum sectas a Calvino, &Luthero distraxit. inodest ad Sociniarios, tibi temeraria ipsorum methodus eligenda foret, brevi nullam Religionem haberemus. Nam quae monstra ingenio humano non placeant i Quae revesara veritas nobis non displiceat, si quidquid inconstantibus,variis Sop- politis hominum ingeniis placet, aut displicet, verum falsum ve dicendum est ' Et quis tandem cert3 statuat, ubi hominum ratio erret, ub1 sapiat, ct quae sit recta, quae perversa Literarum sacrarum interpretatio Cur non pol runt novae quotidie procudi sectae, quarum quaelibet sibi rationem vendicet ' Cur non explocii quaedam h Scripturis Canonicis ' Deinde nihil intolerabilius est,quam nihil aliud velle Deo credere, quam quod ipsi intelligere possi-mtis attoniq, seu ingenio nostro accomodatu sentiamus. Repetere autem hic juvat sub rectae rationis nomine obtrudi saeph ab Haereticis vim,& captum,& ideas peculiares ingenii lui At religio vera ab hominibus ingenio pendere

non debet. Non enim ipsi eam fecimus, si Deus eam fecit, F Deus

119쪽

rs ' DE INGENIORUM MODERATIONE

Deus eam revelavit.Liceat in phisicis tibi essingeresystema faliquod In Religione idem velle praestare, summae temeritatis est, immo insaniae. Itaque ea in primis desinit esse recta ratio , quae in Religionis.negotio , atque in divinorum dogmatum interpre ratione , nullis ingenium frenis teneri patitiu , ct quae non intelligit, multa in Deo, ct apud Deum esse;mulia ab this potuisse di posse fieri; multa ipsum potitisse α posse velle ,

quae captum exsuperent humani intellectus corporeis tenebris obsiti. Hine celeberrimus S acutissimus Philosophus Cartesus id apprimε statuebat.Deum eburique opera non humano pede meιienda. Fallebantur, qui Antipodas olim nega unt, qudd animo concipere non possent i, homines redibiv suis in nostros obvertis ambulantes. Stultus foreth nativitate coecus qui ideo coloresrerum&magnetem ense negaret , quod eorum naturam ct aspectum mente asse qui non posset pariterque sit demens, qui in Honcinis ut mundi opificio quaedam inveniens, quae rationi suae aut superflua'ut incommoda, aut melius eGrmanda videari tur,intelligere nesciat , is negare velit toniarum rerum effectricem divinam Sapientiam , de moderatricem Providentiam.Omniu porro dementissimus sit, qui Deo aliquia de se,vel de sua voluntate,ae potentia revelanti,adjungere fidem nolit, eo quia revelata vulgaribus humani intelleochiis ideis no satis respondeant. ista demissis oculis adoranda sunt,non impia temeritate abjicienda. Etenim Deus revelavit, Deus recit, Deus veracissimus, omnipotentissimus,cujus iudicia, cujus mysteria, cujus facta,etiamsi intomprenensibilia interdum sint nobis,minus tamen vera, miniisve bienter facta non sunt. Hinc Augustinus Lib.9.

eundam Apostolum nihil aliud est,quam de Marum

120쪽

s ciem , neque fidei nostrae natura sinε obscuritate cona re potest. Quare, ut cum eodem Apostolo loquamur, deisiicienda est omnisaltitudo extollens se adversus scientiam Dei, ct in eaptivitatem redigendi sunt omnes intellectus in obsequium Christi.Jure autem stultos vocat idem Ap stolus I. ad Cor i. Judaeos oc Graecos,quorum sapientiae de rationi minim. consonare videbatur humilitas ct mors Christi. PI uia Deo ciunt eius verba)pers uia praedis Λὼ-Iahosfacerest απιυ. niam K Iudaei signa ivns ,

or Graia optentiam quamus Nos aurem eradicamus orsum crucifixum, Iudais quidemscanis gentibus autem stultitiam.

'it sapientia hujus mundi irridere, in cujus eo spectu stiutitia videbatur,quidquid apudDeu sapientia eiuQuapropter illorum deploranda est audacia,qui eam reprobandi alicujus Christiani sive Catholici dogmatis cau-him adserimi, quod rationis, hoc est ingenii sui, culiarubus ideis non placeat. E6que magis deploranda est,quod

isti,ut trahant in sententiam suam divinas sententias.Scripturarum Canonicarum verba eludere,invertere,subvertere cogantur, reclamante eorumdem verborum perspieuitate, ct tot saeculorum cons-su, ct tot Christianorun ratione; necesse enim est,quando eorum ingenium,S h

tothesis conformari nescit mris Literis, sacras Literas a. iquo pacto accommodari ad illorum hypothesim, atque

ingenium. Haec noverunt, qui in eorum scriptis versatinint, simulque noverunt, ahtiquissimam Catholicae Ecclesiae sententiam Et consuetudinem Socino adversari, uti eat auctoribus vetustissimisPatet, atque in primis ex antiquo Scriptore expositionis hdei, quae Justino Martyri tribuitur,ubi inquit, divinarum rerum notitiam,summo studio

quisurer tis,'enerari eam nos oportere, ut compreheMionem

jorem, ne eva Gur fides nostra. Quisd si eis redit quaestio, ut perspiciatur revelat ne fuerint, an secus; Ecclesiae Caino-licae dogmata, alioqui credenda, etiamsi humanae rationis captum excedant tu responde, id certis atque indubitanter perspici non posse per unum ingenium nostrum, ut vidimus; ct reliquum propterea esse, ut Ecclesiae Traditio, ct auctoritas in consilium adhibeantur, quibus tandem acquiescendum, non solum prudentia, sed etiam neeessitas

moriet.

Nunc autem progrediendum est; adhue enim Christi me veritatis investigatori quaerere fas , imo necessum est,

, F s quae

SEARCH

MENU NAVIGATION