Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio : libri tres, ubi quae iura, quae fraena futura sint homini christiano in inquirenda, & tradenda veritate, ostenditur ..

발행: 1716년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

νo DE, INGENIORUM MODERATIONE

quae Sq Ita sintEcclesiae verae dosmata,&unde certo sint

ediscenda Qua in re multos ex antiquis atque etiam recem

tibus Haereticis sua fefellit opinio. Minimε dubitabant ii, 'uin Ecclesiae Traditio ct auctoritas suspicienda foret, eiq;

in controversiis concedendum. Sed ipsam Traditionem sibi militare arbitrati, confidenter promebant, pertinaciter tuebanthir doctrinam, quae tamen ipsius Ecclesiae Traditioni adversabatur. Inter ipsos Cainolicos praeteritis temporibus fuεre nonnulli ct utinan, adhuc nemo esset, aut nemo inposterum esset futurus qui sententias quarudam absurdas venditarunt, quod eas putarent cum Ecclesiae verae sententia consentire, aut saltem ab ipsa non esse alienas. Igitur tum ut veritas certo contingatur, errorεsq; evitentur, noscenda sunt loca, unde Catholica dogmata haurire liceat,&probare,aut confirmare , advers que refellere . noscendi sunt alii fines, ultra quos ingenio humano vagari aut nefas, aut periculosum est. Praeter divinas Scripturas e. aditiones,Concilia sacra,& praesertim Oeeumenica, Romanorum Pontificum Epitholae ct Decreta, sanetorum Patrum Libri,probatae veterumΗistoriae,Theologorum, aliorumque Orthodoxorum scripta , sunt ii fontes, ct loca, unde Ecclesiae Catholicae doctrina est haurienda. Et istis quoque addere juvat rationem humanam, S auctoritatem Philosophorum,modo nemo sibi persuadeat,sinε ratione consulenda esse, Ic sies ratione vim habere inter Catholicos priora loca. Verum tot fontes promis-cυε non sunt accipiendi, non enim par iis auctoritas est, neque eadem habenda est fides. Primo quod attinet ad saera Catholicorum Concilia, ex institutione divina certam

orthodoxae doctrinae fidem faciunt ; Generalia quidem, modo Iegitima sint ; Provincialia vero S Episcopalia,modo ab uni verna Ecclesiae probatae fuerint eorum de fide definitiones Secundo, certi quoque Iudices Catholicae doctrinae sunt Rom. Pontifices, quibus eadem consentit Ee. elelia,Tertio,nulli reverti ex iis, quos sanctos Patres appellamus, ex institutione divina auctoritas est certo statueri dae atque instar Judicis proponendae Gatholicae doctrinae. Communis autem Patrum consensus in exponendis sacrae Scripturae dogmatis certissimum nobis veritatis argumeritum praestat, eo quod Ecclesiae universae, quae errare a Deo Dora sinitur, sententiam nobis exhibeat. Reliqui itidem

fontes probabilia quidem praestabunt,sed non firma ct iri-

eoncussa argumenta.

Atque haec certa sunt apud Catholicos. Protestantes ver

122쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. I. pr

veQ, eorumque filii magnam in his litigandi segetem inveniunt. Revelatam quidem ι scriptam in sacris Literis do inam se suscipere dicunt ι at improbant traditiones, live doctiinas a Christo atque Apostolis, ut nos contendimus, sine scripto per praedicationem traditas. Eccletiam,

Romanos Pontifices,sanctos Patres errori obnoxios, insidos veritatis testes appellant. Sed quid in tanto dissidio decernendum sit,facili aequi judices animadvertent. Duae de traditionibus institui possunt quaestiones. Prima est, utrum Apostoli aliquid ad Religionem Christianam perti.

nens viva tantum voce, Sc sinὶ scripti , tradiderint , an vero omnia scriptis mandarint, quaecumque Viva voce, e . emplo ut alia ratione praedicarunt. Altera est, utrum semretitiae illae,quae a Catholicis sub Traditionis nomine ce sentur ab Apostolis emanasse,eamdem vim atque auctoritatem habeant, si re ipsa traditae sunt, quae Αρostolorum scriptis debetur.Posterior quaestio non a Christiani modo, sed etiam a cujuscumque hominis insenio penitus aliena est,ec incredibilem contendendi pruriginem sarit ' Cur enim iisdem Apostolis Christi nomine scribentibus credamus,loquentibus non credamus' Deinde qtiae ab Apostolia scripto mandata sunt,eade antea ab ipsis viva tantum voce traclita fuisse constat, α pari obsequio a Fidelibus accepta. Priorem controversiam nihilo plausibilius pertractant Haeretici. Nemo est, qui nesciat illustrem locum secundae

Epistolae adThessal 1.34. ubi Paulus ait o Te se radi enes, 'uas accepistis persermonem,super Epistolam nes m.Celebriis itidem est alter ex Epistola a. ad Tim. a. a. desumptus, ubi haec leguntur: Qua audi iὰ me per multes reses,hac commen a fidelibus hominans,qui id mei erunt , alios docere. Hinc salistem evidenter colligitur a eadem veneratione Apostolorum doctrinam ab Eccletia Dei suscipiendam, colendam, ct siervandam esse , sive scriptis, live verbis tantum eam tradiderint. Verum etsi eadem evidentia non colligeretur, quae Apostolus voce tantum praedicarat, striptis post naodum. vel ab ipso, vel ab aliis Apostolis,non fuisse contignata; siquidona saltem constat, post Pauli obitum Joannem Apostolum suos consecisse, aut evulgasse Libros. Attamen solo Ecclesiae testimonio id exploratum fieri potest, c per

eius sententiam huiust nodi controversia dirimi. Nonne ex Ecclesiae unico testimonio, ac traditionς certissimh n

verunt ipsi quoque Haeretici, quae scripta ab Apostolis, vel prosecta, vel probata sint, ct quinam legitimi , quinam adulterini sint foetus Aeostolis adscripti l

123쪽

y1 DE INGENIORUM MODERATIONE

Cur ergo Ecclesiae de Apostolorum scriptis testanti eredamus , de reliquis eorum documentis testanti non cred

mus t Ad haee inter ipsiss Haereticos plerique sententias

nonnullas, aut ritus aliquot probant, atque tuentur, quos tamen sola Ecclesiae Cainolicae traditio commendat. Istorum igitur confessione Traditionibus Ecclesiasticis ven ratio, non contemptus, debetur; ct ubi ualeat alia dogmata, ali6sve ritus ex vetustissima traditione descendere, ct in Ecclesia Dei communi Christianorum consensu cel

brata ac servata fuisse, pervicax ct injustus fuerit, qui non alia de causa repudiet,quam quod in Apostolorum scriptis

nulla de iis mentio occurrat.

Jam vero quantum Scripturae divinae suffiasio probe

tur,quimque Religioni oryhodoxae necessaria ut Ecclesiae auctoritas, pluribus persecuti sumus At hinc etiam traditionis necessitas dignoscitur. Ubi sacras Literas Ecclesia imterpretatur, tibi dogmata explicat, ct excitatas in Christiana doctrina lites suo decreto componit : quid aliud illa praestat,quam interpretari, ct exponere, quaecumque per ltraditionem antea sibi innotuerant i aut ex iis consequeri- ltiadi necessario connexa eolligere, aut repugnantia aperiret Nequa Ecclesia, neque sacra Concilia quidquam novi statuunt , aut condunt in suis de dogmate Canonibus. Quod accepit a Maioribus Ecclesia, scilicet quod ab Apostolis eortamque succelsoribus ad nos usque permeavit, eorumque traditioni consentaneum est, hoc dumtaxat in stis sententiis Ecclesia profert, ac profitetur. Quapropter eum de Paschatis celebrandi tempore disputatum est, Ni- earni Patres scripsεre: S. Athanas de Synodis Arimini Et Seleuciae, to m. i. sese initio Epist. Visum est nobis S S piιus sancto.Cum vero actum de fidei doωina pronuntiarunt in hunc modum: Credia Messa Casielisa; ut pateret, non sua ab eis decreta, sed Apostolorum documenta promulgata fuisse.Proinde semper fuit Ecclesiae consuetudo, ut subo tis in doctrina Christi quaestionibus Scripturas sacras, Veterumque Christianorum,& SS Praesulum ac patrum con-eordem traditionem consuleret. Haec ad manum statim erat, opponenda novitati dogmatum, quam inferre con bantur Haeretici. Rationibus isti contendebant, ct loca tiam proferebant ε sacris codicibus in speciem suae ricivitati faventia. At Ecclesia Catholica primo rationibus iri sui tutelam agebat, tum suae sententiae fie victoriae robur in eo collocabat,qudd antiquissimam traditionem 1 se stare evidentissimὲ sentiebat, umque perspectum erat, qui semPer

antea

124쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. I. ph

antea fuisset sensus verus Scripturarum sanctarum ad istam controversiam pertinens. Innititur autem hujusmodi consuetudo inconcussis quibusdam principiis, quae multis probare facillimum foret, sed indicare tantum contenti

rimus.

Primum est, Christum Apostolos viva voce docuisseaut iis revelasse, quaecumque necessaria ataue utilia in san Religione credenda forent, oc agenda ad salutem ε tum M post Ios ad eadem ubique viva voce praedicanda mitas esse a Christo, da nonnullos ex iis atque ex Discipulis vistam Christi oc alia permulta scriptis consignasse. Cumque Apostoli ex Christi praecepto haec aliis traderent, ip slia quiddine dilucidε, λ sinε ambiguitate proposuisse doctrianam Christi,ita ut exempli causa, cum Verbum ipsi appellabant Deum, cum Spiritum sanctum nominabant, chinia Christo ajebant pronuntiata super pane quaedam vertar Auditores intelligerent, pro que inspicerent , quid iis' nominibus, iIloque dogmate significaretur. Secundum est, hanc doeti inam non paucis tantum hominibus,sed toti terrarum orbi,atque innumeris Ecclesiis per Apostolos di Discipulos Christi, eorumque Success res innotuisse; dc Fideles in omni verbo, ct omni scientia salutari divites fuisse factos, ut Paulus retatur; ct Ecclesias potissimum Apostolicas,scit. ab ipsis Apostolis fundatas,d: diu praesentiaApostolorum cultas ocinstructa hujusmodii documenta uberius clariusque, quam reliquas hausisse. Tertium est,Apostolos nihil saepius di enixius commemdasse atque inculcasse, quam ut Fideles quod ab initio a ceperant, constanter tenerent, ct nemini vel homini via Angelo fidem haberent, contraria aut alia ab iis nuntiam ei, quae jam ipsi nuntiarant. Quartum est, Christi Fideles,sic Ecclesias omnes,ct praeiscipulEecIesiarum Pastores,per ectum in primis habuisiti nihil per ipsiss posse aut debere adjici,aut detrahi doctrinae ab Apostolis traditae , id qui auderet , summi sceleris r um esse habendum,&gravissimis Ecclesiasticis poenis mutictandum, nisi ritὶ admonitus resipisceret , eum hoc sit, Christum aut Apostolos ignorantiae aut invidentiae aec sare, qui homines aliquid ad salutem necessarium, aut ut, te minimi docuerint. Quintum est, Episcopos, ct Ecclesiarum Pastores id sibi

muneris injunctum cognovisse, ut hujusmodi mutationi. bus atque erroribus obsisterent,vel damnando, vel confiserando, persecutiones pro veritate tolerando, via etiam fugiem

125쪽

DE INGENIORUM MODERAΤMNE

fugiendo errorum auctores S patronos, neque dissimul re in his casibus licuisse aut pacis causa . aut propter me tum, aut propter debitum superioribus obsequium. Sextum est,revera nullam in doctiinaChristi novitatem ct mutationem unquam disseminari coeptam fuisse, quin se aut Romani Pontifices , aliique Episcopi, aut Scriptores EGIesiastici, aut SS Patres,aut etiam populus fidelis,di de nique, si necessitas postulabat, Ecclesia universa opposuerit Novatoribus, ct contemptoribus antiquae traditionis. omnes vero Synodos,& Episcopos,Romanosque praeseristim Pontifices, ocSS Patres, inter quos Chorum ducunt

Sancti Ignatius, Polycarpus,4Irenaeus, a primis Christi nae Fidei saeculis ad nostra usque tempora, nihil magis depraedicasse, quam traditioni Maiorum receptae , antiquae ct concordi esse standuna , omnέsque Haereses ab ipsis eo praecipuε titulo fuisse damnatas , qudd novitatem sape rent, ct huiusnodi traditioni repugnarent. Atque ideo Geuti a similitudine veri apertissimε abhorret, tot ac tantos 'viros, tot ac tantas Ecclenas, novitati ct mutationi indo

ctrina Christi infensissimas, aliud tradidisse , ac propo suisse, quam quod antiqua traditio habebat, ita certum

est, nullum ex Haereticis defendere sententiam suam potuisse antiquitate traditionis. Addam etiam , paucos ex antiquis Haereticis fuisse, qui traditionis vim atque auctoritatem non fuerint confessi. Potius ipsam a se stare clami tabant. Et si quis flocci faciebat ipsam traditionem , ille primis etiam Ecclesiae saeculis temeritatis ac insaniae noram subiit. Juvat hic referre, quae S.Irenaeus habet Lib. p. a. de Gnosticis: Use quisque viseram omnimodo misero

, En fundamenta, quibus innixa est Ecclesiae consuetudo in Haereticorum placitis hucusque damnandis. Satis ipsa semper fuit Perspicere , imo hoc praecipuhattendebatur , num proposita nuper dogmata dissentirent a Traditionaconstanti Maiorum, antiquissimo Ecclesiae universae consensu.Dissentientibus nota statim inusta atque inurem da fuit ex Apostoli praecepto, qui nos monuit, ut a novi tate opinionum caveremus, Ecquod traditum est , dilia genter servaremus. Vel nullis aliis redditis damnatorias

lamentur rationibus, ea erat potentissum di invictissimaratim

126쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. .Lib. L se

ratio, iubd huiusno ii recens doctrina, sive novitia Seriripturarum interpretatio, deprehendebatur contraria i terpretationi , sive dogmati in tota Ecclesia Dei ab antiquissimis temporibus concorditer vigenti,ac propterea ex Apostolorum Traditione descendenti. Praeterquam quod falli iti dogmate universa Christi Ecclesia secundum eiusprmissa non potest,errandi etiam suspicionem auferebae Deila cognita iaculorum praecedentium, oc totius a liquitatis sententia in propositis quaestionibus. Non enim hq m est, Christi doctrinam pro arbitratu nostro ei gere, formare, arque invertere, ut privatis incertis imtesIeims nostri ideis accommodetur 3 sed cum venerati ne recipienda est,qualis a Christo Apostolis revelata, ct ad nos derivata fuit per unanimem tot taculorum traditio, , hem, per tot Ecclaitarum,Conciliorum, Episcoporiam, ae Patmν testimonia. Hos omnes incredibile est,simul eo spirame, aut ignorantia, aut pravis artibus, aut formidine, aut ruentio, ut sine am Religionem perderent, sive illam

corrumpendo per novitatem, sive corruptam tolerando. SEquitur ergo, apud omnes tum Criticos , tum cordatos homines raditionis fontes,h.e. Catholicorum Concilia, Romanorum Pontificum decreta, Sanctorumque Patrum

concordia scripta, in iis , quae ad doeti inam fidei Sm rum spectant , certissimum praebere Veritatis argumem tum. Nihil autem ferὲ 1 temerariis aut ignaris allatum esProximὲ praeteritis duobus taeulis, aut afferri jam p test, quod longὸ antea improbatum non fueritab Ecclesia, a Conciliis , a Patribus ; aut quod improbandum esset non pateat, quoties novitate sua repugnare constet antia quae Catholicorum Traditioni, ct Dogmatibu i, Constia. tutis,i ct Scripturis a Catholica Ecclesia hucusque aliter explicatis. Moneret me locus, ut in illius TheoIogiae laudes excurarerem, quae Dogmatica apud nos appellatur ; sed facilὲ imtelligatur ejus pretium : Munus nempe illius est, Cassi Iicae Ecclesiae dogmata colligere ε Conciliorum Patrii que monumentis, α prodere, quae univerta Ecclesiae pro bentur, quaeve improbemur. ubi id pateat, rationi, seu insentis humanis nefas est, hujusmodi sententias , tam qiiam errori adhuc obnoxias ad suam trutinam cogere. ctimque Christianus esse amat,positasque hactelius primcipiis mentem adhibuit, hoc fateatur oportet. Quamo rem,quid ferat Catholici hominis indoles,parum se inteubsere Phereponus prodit , cum in quodam suo Libro

127쪽

Dionysium Petavium incomparabilem virum, S de dog.

matica Theologia supra omnes optimε meritum, appellat accuratissimum quidem veterum opinionum collectorem, sed mancum atque infirmum , quando agitur de obscuris

illis Theologiaeo: Philosophiae quaestionibus,in quibus jus

dicere debet ratio,& perspicuitas exigitur Hoc est, si Phe repono credimus, Petavius egregius fuit Historicus, non egregius Theologus et sed quantum celebris ille vir ingenio,ct judicio, non minusac eruditione tolleret nemo est linter verὶ eruditos, qui nesciat. Quantum etiam ratione valuerit, neminem luculentiorem testem dabo, quam ip- ssamet illius opera. Quanquam tamen in dogmatica Theologia 1 rationum usu Petavius temperasset, seu ut melius

dicam,nullum argumentum, rationem nullam contulisset

ad confirmandassicletiae dogmata; nihilominus integra fi staret gloria. Nemos omnes rationis intendere debet Gogmaticus Theologus, ut detegat , quaenam fuerint , fini Catholicorum cogmata,α quid verὸ sentiat, sc senserit in iis Ecclesia. Hic ille praecipuus scopus. Detexisse s lum,& evidenter indicasse Ecclesiae verae universae senistentiam hoc ipsum est invenisse Eertissimum dogma Christi, saluberrimamque veritatem. Altera deinde se offert provincia,quam Scholasticae potissimum, atque etiam P Iemicae Theologiae cultores ubi vindicant , nempe fidei dogmata rationibus etiam , atque argumentis a ratione quoque naturali,ct a Philomphia petitis probare,ctadversus Infideles aut Haereticos tueri. ia in opera ineptire in- lterdum selent homines incauti. Siquidem Rationi dc Di llacticae suae nimium fidentes, aut de rebus altissimis, ct de ldivinis Mysteriis intellectus nostri aciem vincentibus, ra- ltiones ct explicationes adferre contendunt, quae sibi qui- idem videntur excelsae materiae pares, re autem vera riuulius sunt ponderis, aut certa ipsa dogmata credere dedis: leunt, qubd ista privarae ac temerariae rationi suae non satis leongruere Videantur. At dogmaticus Theologus riti suo munere functus,tantum ab ineptiendo abest,quantum E

elesia vera in mis dogmatis a periculo errandi abest, cum vel sinὲ Philosephicis atque intimis argumentationibus, sive rationibus, certa sit illius doctrina, quippe acedito Magistro Deo revelata, de per fidos canales ad nos usque deducta.

128쪽

Mentorum libertas quam ab hominibus expetita. Doctrina ad Christianum pertinens triplex. Semper considerandam, revelatam, an siecus a Deo fuerit. Dogmatis existentiagnificatio. oe rationes distinguenda. in his liceat aut non liceat hominum ingeniis. A Tque hactenus de frenis Llutaribus , oc de trecessaria' ingeniorum moderatione in religionis negotio actum est. Alia in hanc rem dicenda supersunt. Verum de laud bili quoque ingeniorum libertate aliquid prius innueri, dum duco. Quod argumentum, cum utile non minus sit. quam superi us, illo tamen dulcius fortasse videatur legentibus. Quippe superba hominis mens, atque natura, cum in agendo,tum in sentiendo alienum imperium detrectat,stium tantummodo amat. Ac proinde nullum libenthis, quam eorum cantum audimus , qui in libertatem Uendi atque opinandi, ouod volumus, mentem nostram se viri- dicaturos esse pollicentur : quod non semel suis in libris

facere Phereponum post tot alios sui limites video. At sicuti homini ratione praedito ipsa recta ratio efffenem in agendo libertatem negat, ita & hontinem Christianum ipta Christi religio non patitur immodica opinionum lubertate feret,quocumque placeat. Nos i laque humano ii genio eam libertatem proponemus,quae hominem deceat rationis rectae, Fidesque Christianae legibus addictum, ita ut neque sentiat se coerceri finibus iniquis,oc nimiis compedibus, neque ultra metas a ratione dc fide sanctissima po. stas evagari sinatur. Nimia opinandi licentia Haereses parit, fidem S rationem temer. laedit. Rurius nimia ingeniorum servitus in superstitionem deducit, malum pros ictbietinimum, dc aequὲ ac Haereses Religioni verae fodimidandum. Ab utraque cavendum esse. ratio, Catholi- ea Ecclesia monet. Jamque vidimus periculum primum tolli ubi in credenda divina revelatione cum Ecclesia coi sentiamus. operae pretium est, investigare quoque deinceps, qui evitetur oc altarum.' Prius ergo noscendum est, quot plex sit doctrina, quae

129쪽

g DE INGENIORUM MODERAU E

Christianus. Dicimus autem , triplicem esse. Prima complectitur quaecumque documenta revelata a Deo fuεre, i ve ad disciplinam, sive ad dogma referantur, sive necessi ria , sive utiΙia, sive praecepta sint, sive consilia, ut homo religionem veram intelligat,& quae in ipsa credenda sunt, credat, Deum diligat, eique serviat, oc beatam demum immortalitatem ab ipse obtineat. Secunda continet quaecumque non revelata a Deo Historiam Ecclesiasti:cam res. piciunt, ct admodum conferunt eruditioni tum Ecclesiae, tum ejus filiorum, qua sunt Christiani. Tertia demum complectitur quaslibet profanas Artes ac Scientias, Puta Physicam, Mathematicam, Historias profanas, reliqua documenta opportuna ac utilia homini, terrenam sive corporis, sive animi, ct rationis beatitatem quaerenti. Postrema quidem ista doctrina nihil rei cum religionis & h minis Christiani negotio habere videtur. Sed cum, praestantissimo eiusdem religionis,ejusdemque Christiani h

minis fine avertere nos , aut ad illum manu etiam ducere

post: necessum est, ipsam quoque in hujusmodi causa subire judicium nostrum

In hanc autem triplicem doctrinam ea semper consid ratio cadere potest, nempe sitne a Deo revelata, nec ne ; Mnum ad Ecclesiae Catholicae auctoritatem pertineat, an s cus, illam sancire tanquam a Deo revelatam , aut rati ni rectae, S aequo congruam. Quippe ex ista considerati ne altera cognitio emuit, scilicet quibus in rebus, ct quando aut honesta servitus, d. moderatio, aut honesta libertas christianis ingeniis eonveniat. Ubi divina revelatio occurrit, ubi Ecclesia jus decernendi habuit, atque de Crevit e tunc recta ratio monet, repudiandas esse ingenii

nostri fallaces argutias, ct audienda esse Dei & Ecclesiae G dissima edicta. Cum vero S divina revelatio desideratur,d: Ecclesiae nullum sententiae ferendae ius fuit, aut nulla adhuc inde manavit sententia , liberum erit ingenio nostro iis in rebus sentire , quod veritati proprius vidς-bitur.

Hisce positis, primam doctrinae s ciem conremm muri idest dogma,ae disciplinam. Illud nobis exhibet,quae credenda fiant vel de natura, ae voluntate divina, vel de ncarnatione Verbi, vel de aliis Mysteriis, oc Documemtis Christianae Religionis , ct quae agenda sunt homini Christiano , hoc est morum, fit ossiciorum leges ad sal tem consequendam vel necessarias, vel utiles. Discimii astratem tradit cum ritus ad sacramenta , , ad cultum e

ternum

130쪽

IN RELIGIONIS NEGΟΤΙΟ Lib. I.

, remum Dei, ct ad reliqua Christianorum Mystina coniacienda, tum leges, quibus Ecclesiae eiusque Ministrorum,

ae membroruiri Hierarchia ct regimen constat, quae t

meti ct ipsa interdum referri aliqua ςx parte possunt ad dogma , ut alio in loco Videbimus. In dogmate potissimum sita est Christiani hominis eruditioe Mid enim aliaud a nobis Religio expetit, quam ut credamus , quae credenda sunt, cli ad Evanselii normam ducamus vitam im culpatam , Desque, cli Virtutum amore ferventem Igitur est inspiciendum , istane praecepta morum , resque credendas , an ad nos a Deo revelante veniant , an vero rectis rationis lumine, sive potiris a Privatorum ingeni rum argumentationibus. Si Deum ilia auctorem habent,firectam rationem .: eadem vera oc recta esse continuo ii telligimus; ac proinde ingenio nostro tunc est subsidem dum , neque temere tantis auctoribus GPugnandum,

tametsi aliquid a Deo proponatur, quod satis inteIiigere, i capere nequaquam possimus. Sin a privatis ingeniis

dogmata prodeunt, hisce tum solum eonsentiendum erit, cum ad rationis iv Logicae leges ea exegerimus , ct ab iis errorem evidenter abesse constiterit.'Nam quid aliud habet ingenium alienum , ut nostrum insuana sentent,

am iure trahat; niti rationes t si infirmas haste deprehendimus , si nostras plus valere sentimus: eur illi homini potius,quam nobis adjungenda est fides ' Cum vere,quaenam dogmata Deus revera pςr Filium suum', per Pro phetas , per Apostolos revelarit, tum solum certo eodstare possit, ut vidimus , cum ad ista accentit Melesiae verae testimonium:illa propterea nobis ob oculos semperversabitur regula: nempe, Auctoritas tuenti nostri cede a

ius Ecclesia non habet; multa quoque cint , quae illius auctoritati labsunt, neque tamen hujusque sancita reperiuritur. In utrisque magna est ingeniis libertas , d. injusthplerumque agat, qui eam aut illubenter in diis strat, aut

etiam adimere Velit. Quo tutius autem Sex ordine procedamus, tria pruus consideranda sunt quod attinet ad dogma: videlicet, existentia dogmatis, modus explicandi dogmatis, live interpretatio, d significatio doctrinae ,-rationes, quibus

ipsum dogma si rectum est , probatur aut improbatur, si pravum. Haec inter se, anh ddserunt , neque instor unius M nda. Sunt autem dogmata complura , quAE

SEARCH

MENU NAVIGATION