Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio : libri tres, ubi quae iura, quae fraena futura sint homini christiano in inquirenda, & tradenda veritate, ostenditur ..

발행: 1716년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

aro DE INGENIORUM MODERATIONE

niti non statuant Cur tu sanguine,quem sine legitima ea se fundere nefas est, testari tanquam certissimam vis opunionem, quam clesia ipsa tot licet piorum quorundam precibus fatigata certam decernere nondum sustinuit, chpropε est ut dicam iecerni non posse silentio suo quodam modo significavit' is te certum facit de coelesti regno,ad

mortem non sine aliqua temeritate ruentem p

At enim, stibiicis, quanquam subesse error huic opini ni, ct falsi intellectus possit, nunquam tamen hic errare aia fectus dicetur.Incerta sit,ut lubet,opinio; certus tamen estae luso huic coelum impetrabit Virgo sed,6 sodes,memi nisse debes,dari quoque Relum sine icientia elum inco fultum,oc prudentiae monitis iniurium Recta quidem v luntas imprudens facinus excusare possit, non autem inde sperare praemium ac laudem. ue sit post silium suum stipraaaeteras creaturas laudanda Maria, non indiget ipsa dubiis laudibus,neque imprudenti sacrificio Et tu contra indigeavita tua, ut eam in fide tuenda, ac virtutibus exercendis iustius impendas. Irasceretur potius, ut arbitror, Christi

Mater si quis cadere in animam sanctissimam c beatissimam posset irae sensus quod humanas opiniones, lichipias,pari confessione x ardore tueris,atque divinam revela

tionem. si tibi Virginem devincere melius S prudentius cupis , illius quantum potes imitare virtutes. Illi hono. rem , sed prudenter, habe; honor enim Reginae judici. um diligit. Fac ut stipremo illi Resi placeas , qui SMariae re noster Deus est ; dc Mariae placebis. Gomodo te Numini placitiarum putas , illiusque Martyrem te futuis

rum speras , stria certus non es , te pro veritate mor

tem oppetere , idque tanta contentione fuisse vis , quod aliter Deus voluisse potest , incertumque adhuc est , an aliter esse voluerit Cave , ne amorem ac reve. rentiam Virgini debitam ediisque amplifices , ut super stitiosim effcias. Non urius autem-in hoc voto pro dendae vitae pro immaculata Conceptione Virginis suis perstitionem timeo. Timuit . dc timet Apostolica sedes, quae quamvis eamdem opinionem in imε verisimi lempiam ducat, nihilominus hujusmodi votum in Theophilo Raynaudo olim non probavit , ipsumque affris mantem pro ea cauta pium esse mori, silere iussit, Aliud eonim est aliquid tanquam verisimile , ct aliquid tanquam certum assirmare. Sm frustra fuit illud a Romano Ponrita

antidotum. Nostris quoque temp6xibus tum in priva

302쪽

IN RELIGIONU NEGOTIO Lib. II. a t

repetitur, eadem sponso audituri Credi non potest pr dentia abhorrens,quod tanta pietatis Iineamenta praefert. Et tamen ii hoc ferendum est , non video qui in immemsum protendere non liceat novum hoc Martyrii genus. Nam ct alii vitam vovebunt,atque exponent,quo exempli causa Lauretanam aedem sustineant Servatoris ortu illustratam revera fuisse, ct Francisco Assissinati,atque Cath

rinae Senensi stigmata fuisse divinitus impreta, ct ab aliis

sanctis viris miracula quaedam procul dubio fuim patrinta. Quod cera in Ecclesia Dei nunquam tolerandum, ne idem divinis atque humanis habeatur honor, neve tem es ct pro mendacio interdum, projiciatur pretiosa homi-

num vita.

suspicari, μbique metu re, ne Religioni vulnera infligam

tur,ne in venerandos Majores, atque in sacra , contemintus aut odium creetur , neve Lectoribus propinentur errores, eorumve moribus ossiciatur. Cavillationes voeo

in deteriorem partem accipere semper velle , quae sanum facilὸ pariunt iunium, di siri sententiae . sivh sint voces, e plicationem rectae fidei achonestati consoriam comm dissimὶ admittunt. Asperitatis nomine significare animus est, tot obices interdum opponere editioni Librorum; aut quae facilhemendari possunt, prorsias opprimere velle; aut riptores, Melesiae Sanctae ob sinceritatem, quam profitentur, nimirum necessarios, rigidissimhsemperexcipere , eorum calamos deterrere, eorum labores ac famam Iob bus nonnunquam de causis divexare Neque enim quaecumque fortia, acria magna cum libertate scribuntur, Ecclesiae nocent, sivὲ Lectoribus. Huiusmodi quoque Liabros conscribi interdum atque evulgari , plurimum com ducit perfecto populorum atque Ecclesiae regimini.Neque aut prodis amorem Haeresis, aut pravae doctrinae laudem sonas,si eruditos quandoque appellasProtestantium quos dam, eorumque verba de inventa iri tui commodum te his. Haereticum non est, quidquid Haeretici dicunt; eujus cumque enim ore veritas proferatur , suam retinet putichritudinem; de nemo nescit, eruditionem optimam cum

pessima fide eonsistere posse.

Postre

303쪽

Postrema tandςin regula statuatur Prudentis stiere,qua nocerepossunt, νι ἐπιerim ι men remedium styum, ni Vorem non ad ras Ecclesa Mque Re Miscaperniciesm , aut majorem non σmpediat utilitatem. Certum est, Haereticorum ilia

piorumquς Libros iure proscribi , δὲ fidelium maeribus

tolli. Ea ratione Catholicis hominibus cavetur a viro prae.. sentissimo,cuius progrcssibus vim addere posset insita humanis ruentibus cordibus corruptio. Attamen si quis Catholicum queatque , doctum licὲt , piumve virum , ab hujusmodi Librorum lectione prohiberet,is in incom, modum gravius Ecclesiami impellerςt , laederetque prudentiae leges apertas. Facere nequeunt edicta Praesulum, ueperverti Libri statim 1 confixione aboleantur. Non solum inter haereticarum regionum promoeria liberὲ illi versantur,sed in Provincias quoque Orthodoxas,atque in sinun ipsum rectae Religionis, confidentissimε penetrant. Sido- Ais viris talia legendi facultas nequaquam daretur , eorumque ruinam exitialem refellere commodum minime foret : quis non intelligat , quam impunε ragari α debacchari posset inter Catholicos ipsos teterrima pestis Adversariorum proinde rapiones, sophisnata, ac artes noscere, quibus Orthodoxa fides impetitur,non iuvat tantum, iad necesse quoque est, ut nostra deinde melius confirmemus tque tueamur, fratres ab errore avo.

cemus, aut saltem ne de filanxio sibi victoriam Haereticus

canat.

Ad haec sunt Libri,quos aliqui erroxes inficiunt, aut ob,

scinni amores, venenumque satΥricum aliqua ex p.rte deturpant. Reliquam, videlicet potiorem, Librorum istorum partem commendant non paucae virtutes, ct suam ex

ipsis utilitatem capere litteraria Respublica potest, sive elegantiam styli confidexes.siri eruditionem , sive dodui Dam. Jam constat , non esse ferenda hujusmodi scripta. Sed quando extrahi inde naevi illi possunt, iisque demptis reliquum Libri servare fas est, atque utile fuerit: uti que prudentia poscit . ut retinere Librum mutilatum . quam integrum abjicere malimus, Quid eadem poena tarrabonum , quam malum involvit Si utiliactrecta scribie

Haeretieus doctissimorum hominum judicio, e que ab aliis minime sanis opinionibus dςpurata habere potes: quid ibi religioni ducis ab ipse accipere donum non infidi sum,non nociturum' amobrem Expurgatorios Isidi a 4 Catholicis excogitatos nemo non laudet,si tameta grudi,tis aeqi ac prudelibus Theologis sinum pura deam te tuns,

304쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. II. ara

prudentibus,inquam,ct nequaquam superstitiosis,ne elim jollio frumenta evellant, Devpillinc etiam timeant, unde nihil timendum est. Magnum gutem hic illi auderent faci nus celth nori imitandum, imo dUlorandum, qui non re-ςentior tim tantummodo Libros sibi emaculandos suste, pererit, sed veterum quoqΡe Patrum. Censores illos nimium profecto prudentia deliceret Nam ut consuIerent phu- eorum interCatholicos infirmitati,quibus persuaderi fortasse possint errores nonnulli, quia in Patrum Libris, dea Patribus disseminati; attamen ista paucorum utilitas gravissilino innumerorum incommodo,ct iplius Ecclesiae Catholi eae dum illorum operam per te sipeetemus in dedecore

emeretur. Si Patrum scripta mutilantur, si illinc aufertur, quidquid nostrae communionis hominibus nequaquam arridet, sique illic tantum permittitur , atque evulgatur,

quod nostriss moribus atque lententiis consonat quae fides in posterum erit ipsorum Patrum editionibust imo erunt px ipsis Catholicis infirmis, qui iuspicentur , malam esse paulam nostram, quae tibi vel a Sanctis Patribus metuit, α arma inimicorum non repellit,sed eludit; non frangit, sed

occultat. Praetere, quam bellam declamandi adversus Catholicos occasionem Haereticis non ministrarent hujus modi Censores' Videremur nempe imalis artibus, ct cuni-ςusis,tueri causam veritatis.

Atque id nobis non ita pridem post alioε multos insul, tando objiciebat Guillelmus Cave in Prolesom. ad Hist Litterariam Scriptorum sicclesiasticorum, quasi Curatores Indicis Expurgatorii in Hispania manuni intuIerint iplis Patrum scriptis. Cui tamen ita responsum velim: si ab Hispanis id revςra praestitum fuit , Ecclesiam universam minime sustragium addidisse inaesitorum illorum confidentiae nimiae. Omnibus non imputandum paucorum 'cinus. Alias Catholicorum Provincias taliter in Expurga. tortis In dieibus efformandis sese gessisse; ct prodire adhue inter ipsos Catholicos intςgra Sanctorum Patrum opera ne ullo quidem apice dempto,in Gallia potissimum; es cura praecipuὸ dobissimorum Monachorum S. Benedicti δCongregatione Sancti Mauri, Prudentiam fortasse dei id rari in Indixis Hispanici curatoribus, ac certi ab istis malam fidςm, si fraudes abesse, ne dicam timorem & conscia

ςntiam desperat*causae. Aperth enim , non clanculum,

truncanda esse quaedam Patrum loca edi erunt, idque ut pusillis prospiceretur,quibus Vel ipsa CanticaCanticorumi olim negabantur. ns ex eorum ις 'ione in iniis honesta des divi.

305쪽

L DE INGENIORUM MODERATIONE

divinis rebus animo conciperent. Eadem Patrum Ioca in controversiis oc Scholis non dissimulari a nobis ; α palam ostendi,nihil illa osticere dogmatibus Ecclesiae Catholicae.

Sanctorum vero Patrum sub nomine non omnes venire veteres Ecclesiasticae doctrinae tractatores , propteraque parem lingulis antiquis deferendum honorem non esse.

Postremo ne id quidem ab Hispanicis praestitum fuisse

eontenderem. Aliud enim est, textum Santiorum Patrum, aliud Indices in opera Patrum concinnatos eXPurgare , aut Interpretationem tufidam abHaereticis obtrusam coriis

figere. In germanum textum nihil Hispani tentarunt. Tota eorum cura stetit in Indicibus atque Interpretationibias purgandis. Alicubi fortasse nimius in purgatione rigor ad-nibitus. At semper expuncta sunt, quae in Indice atque Iim

terpretatione , non autem in textu Patrum, perversam irigerunt aut sapiunt doctrinam Nisi aliis properandum esset, id exemplis prolatis confirmare facillimum foret. Quod si Patrum opera mutilassent nonnulli suis in editior us ,

illorum quidem rectam voluntatem meum non esset vituperare,sed omnium sane esset eorum non imitari consiliv.

Restat igitur,ut excusatione potius quam laude excipiamus, si qui talia peregerunt in Sanctorum Patrum scriptis. In his procul dubio occurrunt aliqua interdum minus commodὲ,minus cauth,minusque perspieuh di , aut etiam ab Ecclesiae totius mente,ac Traditione aliena. Expui genda autem ista non sunt h publicis editionibus. Interpretationes potius apponendae aut subnciendae. Scholiis ac notis edocendus est Lector sanam dolirinam, aut confir manda est rationibus melior sententia. Ita infirmis cavetur , ct eruditorum editionem curantium sinceritas , ac

optima fides , in tuto collocantur. Illud enim prae oculis perpetuo futurum est nobis: Catholicam Ecclesiam, quae nihil sibi a tot Haereticorum arietibus pavet, longh minus formidare sibi debere a Sanctis Patribus , suis nemph Magistris , ct veritatis testibus. Ceterum saeph recentiorum temporum Novatores conquesti sunt, adulteratos filisse a Catholicis, ct a Monachis praesertim, MSS. Codices P reum , ne quid sententiis, quae internos obtinerit, quidquam illis adversi appareret. Hinc in ipsos Monachos m1Lle injuriarum plaustra exonerata fuere : sed iniquε planε , ct ingratiis. Undenam enim ct ipsi Haeretici habent tot aut edita,aut calamo exarata Salictorum Patrum scripta, nisi δCatholicis, principueque Monachorum studio t Prophestur dicam : pleraque ani iquitatas monumenta jam pertinsenta

306쪽

m RELIGIONIS NEGOTIO Lib. V

lent , nisi Μonachias Graecos atque Latinos habuissemus, eorum custodes, amanuenses, Librarios. Ac proinde Monaehis feri Iis debemus, quaecumque veterum Patriam scripta , integra , atque ε tot mendis expurgata cunetis plaudentibus evulgantur in dies. Si quis inter illos hoe autem nunc perpendere non vacat)adeo delicatus, imprudensque fuit,ut Catholicae Ecclesiae opportunum duceret aliquid sine dolo malo immutare in Patrum Codicibus 'sivε quicquam illinc deniere cur omnibus Monachis vitici ct crimini vertitui paucorum inconsulta temeritas Per alios Codices a Catholicis , ct iis plerumque Monachis descriptos , vitiati Codices adhuc emendantur. Gratiae ergo potius habeantur Monachismo pro tot tantisque dia ligentissim. servatis , quam maledicta rependantur pro tam paucis, si quae sunt, dedita opera atque imprudenter corruptis. Nam ct nos ad vituperandum parati sumus, si qui fuerunt , quibus malesanus zelus suaserit inserenda esse violentas manus scriptis Patrum ; cum contra aeqv. laudandos sudicemus innumeros alios, qui ab huiusmodi facinore abstinuerimi , noveruntque , Non selum hisce artibus non indigere Catholicam Religionem , sed per illas etiam non parum incommodi S dedecoris eidem af&rri. Prudenti igitur perspiciendum est semper, ne, dum unum curat vulnus, novum ipse graviusque triferat, aut ne maiorem quampiam utilitatem perdat , dum minorem persequitur. H.κ de causa nunquam 'roscripta, semia per tolerata sunt quaedam Ethnicorum Scriptorum Ioea puta Taciti, Suetonii, Plinii nepotis, Celsi, Luciani, quanquam Christianis interdum injuria : talia euim mirum de ipsa in modum nunc inserviunt ad confirmandam ad ver sus incredulos cum doctrinam tum antiquitatem Christianae Religionis. iSed age,quoniam de prudentiae legibus nobis est sermo, breviter inquiramus, ferendi ne sint, an damnandi, qui riclesiasticorum Praesulum, aliorumque sacrorum Mini strorum, atqueordinum , vitia suis in Historiis deseriabunt, atque iniimulant. Primis animadvertere necesse est, num quae probrosa de hujusmodi hominibus reseruntur 'cum veritate pugnent, an habeant eamdem amicam. Quis dubitet, quin prorsus cohibendi sint,sivh damnandi ζ ctores , quibus religio non est falsa pro veris , incerta pro certis, evulgare in sacrorum Antistitum, Sacerdotum, atque Monachorum contumeliam Z Ipsum narrare dubia , ipsum rumores suspicionesque vulgi facilis, tanquam oro S 1 cula,

307쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

cula, mandare litteris, legitimam saepὲ ac saepihs causam

praebere potest , citraded temerariis narrationibus nulla adhibeatur fides, nigriimclue Theta ab Eccletiasticis Censoribus praefigatur. Non est profecto permittendum publicis Ecclesiae. seculive Magilitatibus, ut vel uni homunculo scelera perversique mores immerito ac palam tribuantur,nedum iis hominibus, quos stipra vulgarem hominum sortem evexit,lacisque venerabit Ecclesia Christi,&pium aliquod institutum vitae. Quot autem de ipsis Romanis Pontificibus commenta nobis non dedit nonnullo. rum in eos Odium, invidia, improbitas, ubi inter ipsos ehalios quosdam Episcopos aut Principes dimidia interdum funestissima intercessere. 'Nori ulla magis bella occasio,qua Pontificibus Maximis teterrima quaeque S nefanda pro inimicorum arbitrio adscriberenter. Vel somniata est Papissa quaedam Joanna, ct fidem apud credulos non paucos fabella, quanquam math consuta, invenit. Certarunt Haeretici quoque, ct reliqui Schismatici, ut eorumdem Pontificum famam denigragrent. Conclavium pariter conficta secreta evulgari vidimus;oc nostris temporibus hisce ludiabriis quidam Italus Batavos oblectabat ,ad quos sese receis perat,deserta Religione Catholicd. Quo in studio liberali ter quidem daturi sumus,non semper calumniis actum fuisisse, α vitiis minimi caruisse quosdam ex iis Pontificibus. Sed qui res aceuratius de fine praejudiciis pensitant, in plerisque ex iis accusationibus veritatem deiiderari facit. intelligunt. AZquitas ergo, atque prudentia, hoc hominum Librorumque genus proscribendum jubent. Quod si crimina vera memoriae produntur,neq;livor aut obtrectatio calamum Scriptoris abripiunt interdum toleranda erit hujusNodi libertas,oc veritatis cura. oportet enim,timore quoq; famae instare principibus in Ecclesia viarisα Ecclesiasticis quibusve,quo etiam freno coerceantur tu ab impotentia dominandi, tum a reliquis sordidissimis secularium hominum vitiis.Atq;utinam non fuissent,neq; forent adhuc , Episcopi ct Sacerdotes . quales Apostolus nollet.Utinam non vidisset, neque videret orbis Monasticae vitae professores, veste tantum & colore suis Institutoribus similes caetera dissimiles. Si horum gesta litteris corio signanda sunt, num alios homines desicribere licet, quam ipsi fuerunt Num adulatione fama illorum palpanda ρ Αe ista,inquies,dii simulanda .utique,si crimina privati homunis sint si nihil rei cum populo,& Religione habeant; si nihil utilitatis , eoque magis si quidquam incommodi in

308쪽

IN RELIGIONU NEGOTIO. Lib. II. a

commodi in Ren publicam fluere potest ex eorum reveIatione; si denique ἡ vivis nondum excessere criminoli. Nam ct discordiarum rixarumque causa omnis tollenda , Eca scandalis , ct ab una hominum inhonesta curio litate paΩcerida, nobis est abstinendum. Verum eum publica sunt scelera, ct cum Religionis atque Ecclesiae negotio conjun-

sunt,eorumque Auctores, numanis rebus defuncti, irae atque vindictae locum sustulere videndum est an non majorem Respublica utilitatem capiat,iisdem proditis, quam dissimulatis hominum vitiis.Erunt vitia, donec homines; sed ne vitia impunita debacehentur, arguenda sunt atque improbanda palam. eorumque horror incutiendus homunibus. E Majorum autem exemplis discunt successiores , quid tibi agendum non sit; discunt vereri famam, parce

tem quandoque viventibus, in mortuos omnes aequam; agriciae urit tirupitudinem suam aliena sub imagine expres

sam. Interest igitur Ecclesiae atque Reipublicae,ista quoque

interdum evulgari. Accedit ad haec summὶ laudanda in Historicis virtus sinceritatis, quam ab Ecclesiasticis Scriptoribus abhorrere nemo sanus dicat Et certh magnus ipsa Annalium parens Baronius, quanquam ab Haereticis inst. mulatus,quasi plus aequo faveat Romanis Pontificibus, ne istorum quidem facinora vituperanda , cum fert occasio,

dissimulat. Caeteri Episcopi, Presbyteri, ct Monachi, quisquisque longius e probitatis via deflaxit , eis tetrioribus pinguntur coloribus in ejusdem Baronii Annalibus. Atq; hunc ipsum servavεre morem alij inter Ecclesiasti. cos celeberrimi Historici Neque vero nos ignorare finieeadem Historia sanctos Patres humanis S iplos interdum laborasse infirmitatibus Δ: siquidem siluisset Historia,satis

nonnullorum Patrum scripta, jamdudum evulgata, i quuntur. Quod hic tamen caVendum maximopere puto, i prudens piusque eruditionis Ecclesiasticae cultor ita narrabit aliorum probra, mores perversos, artes pravas, ut quantum fieri potest, neque modestia, neque pietas, neque caritas in ipsius narratione desiderentur Erudiet Lectores

utili veritate sed ab ipsis simul etiam cauth depellet scintitilas omnes odii, sivὲ contemptus in Religionem, in sacros Ministros,atq; in reliquos Monachos, eorumve piissima

optima instituta.Atέ haec satis sint ad hujusmodi quaestionem.Nam unius prudentiae est,dignoscere in agendo, quae referre,quaeve praeterireticeat atq; expediat. Interim tamei Ila stet regula:Non esse ita Ser,ptori, pracidendam sibenau us sis nanquam fassi Maseratisiiser crimina in mediueroferre.

309쪽

a s DE INGENIORUM MODERATIONEC A P U T VII.

An adret onem vera, compellere quemquam si mori Isratibus bceat. A Jus Escissa ac Regibus in Haremos Nervom hac de causam S. Augusti mira , ac injusta - κω. Manis a Frigio aliqua eνidenteν credibitu damia est, arsur hac est Catholica. Donatista phreneticis com paria neque injuria a S. Augustino. Aerique ex iis non Aincto animo Catholicam communionem a laxi . Legum te ror rationibus aditus laude ac retilitate nam coet. Exemplum Dei hunc in rem iuste ab Augustino adbibitum.

Nquirendum nune restat , quodnam Ius humanis ire 'niis,quodnam Ecclesiae sit in professione Religionis; num videlicet futura sit omnibus libertas illiusReligionis profitendae, quam ipse putat optimam ac veram ι an huiusmodi

libertati opponere se debeat certa veritas custos Ecclesia , reluctantesque ad meliorem fidem pertrahere atque compellere an argumento amplissimo eri Prae statuenda videmtur. Cum Ecclesiae subiecti non sint Gentiles, Muhamm dani, atque Judaei, nihil eadem iuris in ipsos sibi tribuit,

mili suadendi, atque hortandi, ut suis erroribus abdicatis cum Religione vera consentiant.Jus est ipsi Ecclesiae in λ- Ios Haereticos, quos nemph a sua ditione non ideo solutos credit,quod ipsi ab ejus communione sese exemerint;riam ct in transfugis militibus regius charaetcr perdurat , de possessione ac jure servorum, atque filiorum, quod 1 se fugerint, nequaquam spoliantur domini , atque parentes. Haereticos ergo Ecclesia potest suis ursera armis, quo illos in suam caulam rursus perducat armis, inquam, spiritalibus, excommunicatione ac diris omnibus. Ad Reges autem, seculique Principes spectat, salutaribus etiam poenis solicitare devios, aut alienos 1 fide, ne in errore diutius

Perstent,nεve eidem immoriantur. Porro gravis hic Novatorum nostri temporis in S. Augustinum tumultus, atque acres querimonicae in Catholicos , ct in Christianissimum praecipuὶ Galliarum Regem , qui quinque & viginti abhinc annis hisce castigationibus est usiis , iit Calvini sectatores fibi subjectos in gremium

Ecclesiae Catholicae impelleret. Pherssonus autem totus in

istam quaestionem invadit, hic estusius quam alibi irascitu

310쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. II a ν

citur Augultino , quasi Catholicis Imperatoribus prirnus auctor ille fuerit, ut leges in Haereticos promulgarent , ct certe severitatem in ipsos suaserit, atque Iaudarat. Imo liberε fatetur Phereponus , se ista potitiimum de causa impulsu in fuisse ad exercendam in alia quoque Augustini opera virgam cerisbriam, non enim homini parcendum, e consilio tam male de mortalium genere,ac de ipsa Religi ne merito. Equidem nihil miror, tantam bilem in Pher poni praecordiis exariasse , Arminiaroxum, sivi Remonstratituim quibuscum Censor ille facit,praeci etia sententiae it , nemini Religionis causa molestiam est. inferendam. Atque ita sentire, iiisque suadere, commodum plani ipsis atque utilissimum, formidantibus nempἡ, ne rigidis Calviniariis, numero dc auctoritate praestantibus, clavumque

iplius Reipublicae tenentibus,aliquando placeat qudd SP

Dodi Dordracenae temporibus tentatum quo8;fuitὶ minorem prosternere Remonstrantium gregem, sibi adhuc adversantem. Verum Augustini sententia, quam Catholici semper amplexi sunt, tot rationibus nititur, atque confirmata est,ut nostro clypeo amplius egere non videatur. A tamen argimaenta oc cepsuras Phere poni S. Augustino oppositas refutare , si non necessaritim , saltem utile fuerit. .aod Priusquam praes em,animadvertere necesseelti non Augustini tantum aevo adversus Haereticos , ct mimicos

Christi suis legibus decertasse Imperatores ; sed statim ac

ad Christianos transit Romanum Imperium Constantin. Magnus. Valentinianus senior, Gratianus, Theodosius Magnus,ut alios omittam, ante Augustinum, oc Augustini consiliis ac precibus minim. expectatis,Idolorum cultores α Haereticos exagitarunt, compescuerunt, variis legibus, mulctis S poenis.la testant Elisebius Socrates SoZomeri. . Theodoretus,Hieron. & alii Imperatorum illorum Leges

leguntur adhuc iri codice Theodosiano. Etiam tum Episcopi hisce Augustorum edictis,eorumaue Eelo,ct piae afferitati Iaudes atque suffragium adjungebant, ut facilhconstare possit, S. Augustinum neque primum auctorem, neq; primum laudatorem fuisse adhibitae olim etiam a Regibus in Haereticos Ethnic6sve subjectos severitatis. Primum Augustini argumentum quod sibi sumit ex I-vendum Phereponus, istis continetur verbis in Ep. XCIII. olim 48. Cap.I. Si quisiiquam inimicumsuumpericulis,'ebribus

reneticum currere videret .n praceps nonne tunc potissmalum pro malo reddere si tu is currere per-ffereι , quamsi corripiendum ligandumque curares ' Comparationem hanc ex

SEARCH

MENU NAVIGATION