Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio : libri tres, ubi quae iura, quae fraena futura sint homini christiano in inquirenda, & tradenda veritate, ostenditur ..

발행: 1716년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

3 3 DE INGENIORUM MODERATIONE

vel dum errant : edocendi sunt veram sententiam , monendi ut a sermonibus abstineant gravissimarum rerum, dum sibi majorem prius non compararint Eruditionemi Theologicam ι ι excusanda facilε ingenii infirmitas, aut ignorantiae inconsultus error. Non autem continuo in vincula conjiciendi sunt, non diu detinendi,atque vexandi, neque populo spectaculum miserabile daturi. Hominem vidimus rudi mineris , cui exciderat, alium esse a vulgari nostro purgatorium ignem. Communibus quidem sussragiis innocens evasit, sed post non paucOS carceris dies, ct non sim ingenti rerum suarum incommodo. Prudentiae potius, ct earitatis erat, hunc accitum monere, De talibus sese immisceret, ct verbis tantummodo arguere, ad canendam palinodiam jam paratissimum , quanquam de haec quaestio ex iis sit, quae adhuc in ancipiti positae, nondum Ecclesiae calculo Liεrediremptae Errant enim multi,quia non Theologi; errantWipii quandoque eo- logi, quia tunc non errare, sed cum Ecclesia sentire se putant. Privatae vero objurgationes satis plerumque forent,ac esse deberent ad medicinam errantium. Alioqui si levibus de causis in carcerem, ct in rostra, homines rapere velis, Spraesertim rudes, ac Theologiae abstruitoris, meliorisque Disciplinae ignaros : verendum est, ne caritatis tribunal apud optimos ob nimium rigorem male audire. incipiat,& ex terrore potius,quom ex amore Christiani in posterum limus: quod a mente Apostolicae Sedis,ct melimrum profecto abhorret. Quid si eos divexare velimus, qui in opinionibus aut . Philosophicis, aut Historicis, aut Astronomicis, aut etiam Theologicis , sed nondum ab Ecelesia, sive a Romanis Pol iti fieibus, live a Concilio quopiam proscriptis , errare nobis videntur ' Facith contra jus, nedum contra caritatem, haec agendi ratio pugnabit. Numquid enim tua opi- , nio, ab illorum opinione d iversa, ideo verior ct sanior est, quia tu potentior, suam illi l Ne tu quidem, ut puto, id arbitiare. Sola divinarum Scripturarum,ct Ecclenae mena cognita facere potest, ut tu de veritate sententiae tuae, illide errore suo certi sitis. At cum non illi minus, quam tu, contendant, opiniones suas consentire eum saerarum Literarum,iacteliae doci rina , cumque Ecclesia, uti praedixi, mentem suam nondum hic explicuerit : propterea hujusnodi opinionum propugnatio nondum crimeri evasit, poenis&carcere exagitandum. Quis enim te certum facit , Ecclesiam contra illos potius, quam contra te, esse

382쪽

IN RELIGIONIS NEGOTI . Lib. α sep

esiquando pronuntiaturam Et ii quidem fortasse ineris rore versentur. Sed qiiamdiu latet Ecclesiae oraculum, eique parere ae cedere, simul ac prodeat, paratissimi sune homines : ab ossicio veri Sob uentis Christiani minia per illos disteditur, ct apud Deum non peccatur ι α erinror ille materialis, ut ita dicam, non veris formalis) non dum careeribus aliisve corporeis incomodis castigandus erat. Quamobrem ut non audeam Quascumque tartesii opiniones Theologiae tholicae contonas appellare,multoque minus praestares attamen cum hoc ille, eiusque ac sectae, sibi persuadeant, ct suis etiam rationibus ostendere conentur Vix intelligerem, cur adversus eos rigorem assi hibere placeret, priusquam Ecclesia opiniones hujusmodi suo decreto presbipserit, atque damnarit. Utique Cartesii Libros nonnullos cum Romanus Pontifex, tum Academiae quaedam nigro theta confixerunt. Sed numquid haeresibus scatent, quicumque Libri configuntur Num se tentiae omnes, 'uas cariesius literis consignavit, erroremae haeresim sapiunt, ut singulas abominari, ac rejicere sieopus' Cum hoc a fidelibus Ecclesia expetiti soletianten. tias, sigillatim enuntiatas, haeresis, aut falsitatis damnare. Antequam damnet, earum patronis bona fides eripi non potest, dum tamen opiniones tueantur revera dubias, hoe est nondum definitas, oc , definitis apertὶ non essitientes, in iis tuendis se ab Ecclesia dissentire non putent. Neque Privatorum OHurgationes facere possunt, ut bonae fidei privilegia in iplis cessent, mult6que minus cum suspieio adest, ne privati homines ad eas opiniones damnandas forantur amore potius privatae cujuspiam Scholae,quam cedita cognitione veritatis, quae adhuc latet, sive fiducia proferendi ab Ecclesiodecreti. Locum hic habere possunt , quae de Aristotelis fortuna in Christianorum Seholis apud

sed nos alio properamus.

383쪽

3so DE INGENIORUM MODERATIONE CAPUT XIV.

Zelus ineruditus, ct nimia Licentia in Fidei ct Disiciplina negotiis. O spessimos essectus iste pariat. Scientia crPrudentia si a Zelo absint, quid sequi inde posset. Zelus

ineruditus Novatorum. Quomodo regendus Zelus. Litacentia opinandi in Religione nimis nocet. Dua exempla in Phereponi Libris. Multa sunt , quae ad inveniendam veritatem obstant; multa, quae inventam in publicum efferri non sinunt. Ignorantia, praejudicatae opiniones, ambitio, impotentia, terrenorum bonorum amor,dedecoris timor, auri re gloriae sitis nimia, atque alii effrenes animi effectus, quotidie veritati belIum indicunt, ct errori patrocinantur. Ego Librum concludam,duobus praecipue commemoratiS, quo- , rum unum pauci ferὶ conliderant,aut animadvertunt, in quot excesuis,ct incommoda vergat, vergere possit 3 alis terum omnes pallim S gognoscunt,& detestantur,cum tamen ab eo non pauci abstinere nesciant, seque illo teneri non scntiant. Zelum ineruditum intelligo, α nimiam licentiam in Fidei dc disciplinae negotiis. Ille superstiti ἀ-nem, grave scilicet malum , procreat ; ista Haereses , c Schismata, gravissima nempe mala , quorum incommoda brevi oratione persequi , ct frena simul proponere est opus. Quod attinet ad ineruditum zelum , dicimus , nomine zeli significari honestum illud α laudabilis studium , quo accendimur ad colendum Deum ejusque servos honorandos, ct ad illius Legem, ct veram Religionem tuendam atque propasandam. Sed optimus hic nominum affectus, caeterorum affectuum,atque ipsarum virtutum more, in pessimos excessius interdum excurrere po

test, si in illaudanda facinora. Quod tum contingit, cum homines pio quidem Zelo ardentes , sed scientia destit ii, id peragunt, quod ipsi divinae Legi , Ee Ecclesiasticae Disciplinae, ct documentis rectae rationis, oc prudentiae , ct caritati adversatur. Testimonium perhibente Paulo ad Rom. X. Ju .ei Zelum Dri habebant; sed ille remae

non sicundum lentiam erat. Tuebantur mordicus Mosaicam Lesem,atque in ipsius ritibus collocabant potissimam sal

384쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO.. Lib. II.

salutis spem, re maximum hominis pensum. At qui zelum Dei habebant, non habςbant scientiam Dei i quare Dei honorem potius oppugnabant, ejusque legem perseque bantur. Neque aliter se olim gesserat ipse Paulus, cum

paternarum amulatar, sive Zelator ιν aditionum Aera mullos eo.

san inuss, devastabat Ecclesiam Christi. Eodem imprudenti gelo Scribas ct Pharisaeos abundasse , nonnunquam etiam Discipulos Servatoris laborasse, ex Evangelio discimus. Hinc Aug. de Civ. Dei. Lib io. Cap. 32. tam secun doquiim pravo sensu gelum accipi ait in divinis Script

ritas occupavis plebem ineruditam. Illud igitur, quod Pleeac potest destruere honestissimam indolem zeli , ignorantia est, insipientia, acineruditio : quae mala cum in plebe crebrius inolescant, facilε etiam in eadem gelus immoderatus α perniciosus vim obtinet. Ubi nescias, quibus moribus, quibus ritibus, ac artibus Deus velit se coli, Sanctos suos nonorari, Legem servari , ac defendi, virtutes exerceri: quid mirum, si pius ille tuus ardor in absona interdum feratur , atque indigna, quae Deo placeant , quo ipso tempore tantopere curas , ut per ea placeas Deo ' linε prudentia , sinε scientia plus nocere , quam prodesse potest Zelus non privatis tantum hominibus, sed reipublicae ipsi. Hinc egregie sanetus Bem nardus Serm. 49. super Cantic. Imperιabilis, inquit, ab qua

scientia est zelus. tabi ergo vehemens amulasio, ibi maxim FG. creato es necessaria , qua se ordinatio caritatas. Semper quidem gelus ab que sciensia minus tax , minussique utilis invenisur , plerumque aurem d ' perniciosus valdes emiιur. Θδ ἐυι- MLου femidior, as vehementio piritus, profusorque eartias, eὀvigia ianitori opussienita es, qua zelum Iupprimat, spiritum tempe

Et quid quaeso non fecit ineruditus aelus t quid quotidie

non facit ' sanctam Religionem amplificare, Idola fugere ac detestari, ad geIum verὲ Christianum pertinet. Sed ipsum dedecebat, linterdum Ethnicis rerum potientibus insultare,eorum fana evertere, eorum Idola conterere,ira ini-mh consentientibus in eam rem Principibus ; dedecebat Judaeis subjediis contumelias, ct dira tormenta atque in . commoda inferre , aut filios invitis parentibus eripere, sacro Baptismate abluendos; de alia hujusmodi audere. Zelotis Christiani est, cultum Deo o. M. semper ,

oc ubique, α ferventissimε praestare , ejusque amorem,

385쪽

DE INGENIORUM MODERATRINE

ac reverentiam instillare populis. Verum ab hac praestanistissima virtute abhorrebat, Deum colere inopportunis locis, atque temporibus, ornamentis luxum potius quam gravitatem referentibus, Musicis concentibus magis intemperantiam q uam pietatem conciliantibus, ritibusq; ab Eccsesia nondum pronatis, imo nonnunquam ab ipsa imis probatis. Abliorrebat, Mysteria pietatis, ct Sacramenta impiis atque inti delibus prodere ; oc ex ipsis ridenda potius quam veneranda exhibere populo spectacula ; ct immoderatam peccatoribus a Deo polliceri indulgentiam . aut eosdem nimia severitate in desiperationem agere, aut spem lalutis omnem ponere in quibusdam levibus externae pietatis institutionibus , quod Pharitat olim quoque faciebant. Zelus noster eo etiam ferri debet, ut non dissiciles nos praebeamus ad credenda sanctorum Hominum gesta, virtutes, ac miracula, quae ab Historicis fide dignis memoriae traduntur. Sed iste Zelus honestos virtutis fines praetergreditur, ubi nos nimium faciles essicit ad credenda quaecumque prodigia , seu ut apertius loquar, ad probandas fabulas omnes, aut leves anicularum narratiunc las de admirandis quorumdam Sanctorum operibus , aut antiquitates fictas , aut Lipsana non satis probatae fidei. Sanctis ipsis Martyribus, ct reliquis Beatis, ct Deiparae v tissimum debemus honorem non exiguum,quippe in illis, licεt conservis nostris, honoramus dona Dei , gratiam Christi, atque adeo ipsum Deum, qui ct ex eorum iri te cessione plura in homines beneficia spargit. Sed immoderato, iam inimε laudabili gelo ardebit, qtiisquis talem ipsis honorem defert, qualis uni Deo convenit; aut ab ipsis ita poscit ac exspectat non temporalia solum munera, sed

ipsam peccatorum remissionem, Vitam aeternam, ut il-Ios ex intercessoribus facere Deos videatur 3 aut omnia

pietatis ossicia in istis potius sibi demerendis,quam in Deo placando, collocat ; ct ipsos iis nimiis Iaudibus extollit, quas perfecta disciplina aegrὲ ferat, immo ipsi h coelis minimε probare credendi sunt ; eominaque Imagines, Δρsacras Reliquias , ct Dies Festos cultu immodico prosequitur. At non alia de causa homines hic errant, quam quia carent sicientia,atque prudentia, h.e. ignorant,quid ,αqHarido, ct quomodo agendum sit, ut reliὶ agant. Pio amore coelestium de Religionis aestuant, sed amorem isthim iri absurda de perniciosa deferre solet, ac potest moderatricis scientiae penuria. Hine in popello, in indoctis, illiterati a

386쪽

1N RELIGIONIS NEGOTIO Lib. II. Os

ratis, atque mulieribus, frequentiores sunt zeli excessus,

quippe ua illis ii uorantia communior. Ipsos etiam literis ot sicientia excultos homines exuberans ardor nonnun- Quam extra orbitas rapit,aut rurre videtur. Cur hoc quaeso ρ Quia non faus bonis literis, non satis scientiae, operam Eederunt, aut qIasa scientiae multae exiguam sapientiam, atque prudentiam minorem,conjungunt. Quapropter nihil magis commendandum est Eccletiae Praepolitis, quam De impensium in Eceleliasticam eruditionem studium conferant, quo singula tum ad Christ i doctrinam, tum ad Disciplinam spectantia recte ipsi siciant, ct alios docere subjnde possint. Meminerint, quid peroseam Prophetam Deus

xum Pastores supremi Ministros tibi adsciscant, aut homines ad consilium adhibeant, quibus consummata fit istius ieruditionis peritia Alioqui si zelus ineruditus,ct in plebe posissimum,sedulis no coerceatur,superstitio timane matu, ct atquἡ ac ipsa: Haereses formidandum, invalebit, sanct imiamaeo; Religionis vultu sumopere cieformabit. Monstrum istud,superititionem,inquam,ignorantia parit, ae Ius immoderatus nutrit ac fovet. Quod enim omnium pessimum

est, huiusmodi insipientis geli culpa saepe fit, ut abusius inveteratos, pietatis referentes speciem , nemo tollere, aut

tolIi sitistineat. Immo si qui meliori notae eruditi voce aut xalamo in superstitionem aut gliscentem aut vetustam m- surgere cupiunt, interdum aut ne hiscere quidem sinuntur , aut certe parum Christiani animi famam in se concitant,Δc scandala statim excitare posse creduntur. Ei go quis non intelligat, quanta sit necessitas eruditionis ct scientiae, ne veritas laedatur,ac supprimatur,neVesia perstitio regnet Neque vero putes ad tantum negotium sussicere Scholasti corum TheoIogiam. Dogmatica hic opus est in primis, Dori mediocri controversiarum , quaS cum Haereticis

habemus, peribia; ita ei lini sinceris hominibus melius innotescit, qui sint fines tum verae doctrinae, tum disciplinae mestoris, Dos una Ecclesia Catholica fideliter servat, Haeis retiui pertinaciter contrariis hinc inde sententiis,aut etiam ineruditi incauis quidem,sed parum laudabiliter, praetemgreditantur. Itaque tum Conciliorum, tum Romanorum Pontiscum , tum sanctorum Patrum documenta accurati

conscierida sunt in hunc finem,& non fatili deinde peccabitur. Tandem credendum est, posse Deum quidom tole-Z rares

387쪽

as 4 DE INGENIORUM MODERATIONE

- rare, non autem probare zelum lilah scientia delirantem;

nam ut ut ipsi pius assectus placeat, fieri tamen non potest, quin ipii contra displiceat parum pius prodendae huius anfectionis modus. Dilli mulare autem nequeo alterum scientiae neglectae ,

aut ignorantiae dominantis effectum in hominibus piis. undique pericula ipsi timent,undique scandalum patiuntur Quoties homines Deo dicatos conspiciunt aequὶ ac saeculi cultores,vitiis effluenteS,S luxuria foedos,&mammonae potius quam Dei laudibus addictos: tum mirantur,ac horrent, atque ex intimis praecordiis dolent, ac indignantur suorum temporum conditionem. Si Episcopos, si Sacerdotes deprehendunt sanguini diligentius, quam altari servientes,α ambitione turgidos,& sacris in suam rem a utentes, ct Simonis veneno assiatos . quid non mussitant i quid non conqueruntur l Priora Ecclesiae secula ante eorum Oculos,atque in eorum labiis continuo recurrunt De Religione primaeva multum excidisse tum dictitant. Imis in pietate nonnumquam frigescere idcirco illos videas; sensim quippe decrescit in eorum animis veneratio atque existimatio non tantum Sacerdotalis acMonasticiordinis,

. sed Religionis ipsius. Eo etiam quandoque se rapi sinunt, ut

' persuadere sibi nequeant, aut veram, aut sanctissimam esse Religionem illam, quam adeo nefariis moribus negare, &flocci pendere videntur illi, quorum prae caeteris esset eam ctdictis probare dcfactis Quod si apud Haereticorum quo9dam splendidiorem forth pietatis,aliarumq; virtutum speciem intuentur: tum suspicio aboritur, ne apud illos germana; apud nos vitiata Religio habeatur. Et quidnam, quaesis,tot populos aCatholicae Ecclesiae sinu proximi praeteritis saeculis abstraxit, ocin Lutheri, aut Calvini castra coniecit p Ignorantia ista, gelus iste ineruditus, ct scandali patiendi nimia facultas Non erant fatendum est) ii Sace dolum mores, quos ct Religio, dc institutum Vitae poscebant. Superstitio aliqua in populis; avaritia S luxuria in non paucis Ecclesiasticis viris, nitritum prominebant, ut occultari, aut dissimulari iam possent Igitur ubi adversus ista declamatum est,Zelo Dei exarsit ineruditus populus,sibique censuit ab ea Ecclesia discedendum, cujus sanctit tem frustra requirebat in plerisque Pastoribus. At miseri infelicissimherrarunt. A Pastoribus fugientes, ta quos Iupos credebant,secuti sunt lupos Pastoralein praes ferentes perstinam. Etenim undenam didicerunt, propter Per veriba Sacerdotum mores ab Ecclesia Dei veri secessio-

388쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. II.

nem esse faciendam ' Contendebant quidem eorum ten inporum Pseudo-prophetae , Romanae Quoque Ecclesiae doctrinam elia corruptam. Verum qui ae tanti momenti re,

de qua etiamnum disputatur utrinque a doctissimis de es rissimis ingeniis, tam cito judicare potuerunt homines i

docti, rudes, ct a studiis Theologiae prorsus alieni Morum corruptio tunc patentissima, ct disciplinae abusus, via oculis plebis indoctae conspicui,in causa fuerunt,ut doetibnam quoque Romanae Ecclesiae corruptam somniarent, recrederent. Ergo cavendum iis erat, ne scandala tantum in suis cordibus possent, ut non mores dumtaxat , sed etiam math moratos Pastores, ipsamque Pastorum Ecclesiama que Religionem, deserendam arbitrarentur. Id non e vendum minus deinceps i erunt enim vitia, donec homines , ct ut praedixerit Christus futuram hanc morum coris ruptionem, attamen edixit,rion esse nostrum,bonos pisces

a malis separare,atque a tritico paleas. Ad ista sanὲ nequito uin ingemiscat vir pius ae eruditus , sed nullum inde sibi

scandalum creari patitur.Scandala quipeecreat facinorum novitas ianc autem scientia sive eruditio tollere potest aenter Apostolorum tempora intuere ; tria, imis quatuor, se quinque prioraEcclesiae secula contemplare.Nunc imperista gens 1 Christianis iis, ct praesertim ab Ecclesiae Pastoribus,omnem iniquitatem exulasse sibi persuadet. Secus testantur ipsae Literat sacrae, ipsi sancti Patres , ac praecipuε Cyprianus, Mianamus,Hieronymus,Salvianus. Subsecuta sunt tempora Iono pejora prioribus,sed meliora tan- idem evasθre,ut si Christiana Reipublica aetatis nostrae cum multis aliis praecedentibus saeculis conferatur, habeat uri

ae sibi jure gratuletur , ct divinae misericordiae reserat

gratias.

Zelum ineruditum sterum illud ineomodum ferὲ semper consequitur,de quo alias conquesti sumus, ct quod hic

repetere non puto supervacaneum; nimia videlicet formido, ne quicumque minus cum vulgo sapit e aliter loquitur quam vulgus, ligioni SEcclesiae sanliissimae exitium creet. Nequit emunctae naris eruditus,quin abusus in E clesiastitam disciplinam identidem irrepentes auimadve tat;quomodo enim maculae istae se subducant oculis hegemitum monument summorum Pontificum Conciliorum, Δ Patrum ' Ars critica, necessarium in Ecclesia Dei flagelis Ium ad imposturam omnem,errorεsque tollendos, erudi in homini interdum aperitiquae sint conficta miracula,qui

apocryphi ac supposititii Libri , quidve a magni etiam

389쪽

3, 6 DE INGENIORUM MODERATIONE

nominis scriptoribus in Historia ct eruditione Ecclesiasti capeccetur. Si quis tamen zelo secundum scientiam incita. tus, quod Majores nostri cum Iaude fecerunt, facere dc ipse velit , hoc est, aut voce aut scriptis hujusnodi abusus ac

Peccata prodat, ac eliminare nitatur, non modestiam, non prudentiam oblitus: ignara gens non raro exhorrescit, ejusmodi eruditos suspicione gravat non temeritatis solum, sed etiam languentis pietatis, fideique etiam titubantis. Verum hisce eruditis, ut cordi summopere esse debet, scandalis quantum fieri potest, occasionem omnem praeri. Pere, ita patienter ferenda sunt talia piae ignorantiae deli-ria Nullae sunt, tametsi optimae leges,nulla auctoritas legitima , quibus abuti non possit,ac soleat Magistratuum incuria, ignorantia, impotentia. Sed non propterea optimanleges abrogandae, optima instituta vituperanda, quod iis abutantur nonnulli. Adversus hosce abusus, modesth ta, meri,ac prudenter, scribere piis eruditis licet, ut simul eo rum odium, Ec Legum ac Magistratuum reverentia inspiis retur. Quod cum faciunt eruditi, iis esse debet satis, me liorem hominum poetem, si non majorem, suis habere faventem scriptis, Zeloque plaudentem. Nimium quipp*Ecclesiae conducit tales literatos habere , superstitionis , perverse disciplinae, piorumque commentorum inimicos,oc veritatis semper amantes. Haec vera pietas est, hie seta manus Zelus,quem Catholici Episcopi in Conciliis ubi quo produnt,quem Patres commendant , ct carum habet inprimis Apostolica Sedes. Quae consideratio mihi quoquo animos addidit , ut quae hactenus disserui, dissimulanda

non censerem, di spem fecit fore ut nemini saltem ex melioribus consilium meum displiceret, quando non ambitio, non captandae famae , aut maledicendi pruritus ullus,

. non Pastorum, Legumque rectissimarum contemptus, ri

que mei ipsius, sed unius Ecclesiae, Religionisque Catholicae amor,pro qua omnibus vigilandum esse puto,&ego lubentissime sanguinem darem , mihi ut haec scribexem , auctor fuit, utinam alicui utilia, utinam nemini mrniciosa.

Nemini, inquam, perniciosa; nam in oppositum hule excessum atque abusum equidem sentio homines labi popse, atque interdum labi, vel cum in ipsius Catholicae Ecclesiae sinu degunt. Est autem alter excessus licentia opinionum tum in fidei ac disciplinae negotio,ium in Ecclesiasti- a eruditione pertractanda. Facilὸ intelligunt homines

non rudi minerva, nimios interdum ac intolerabiles fre.

390쪽

- IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. IL 3s

nos adhiberi ingeniis, vitio videlicet Magistratuum , sua . tristestateviplina que legibus abutentium. Sed aeque de-nde non intelligunt,qui sint legitimi frent,omnibusChri.

stianis jure ferendi,&quousque procedere merito ac pru- , denter possit ingeniorum libertas. Hinc ergo totius Antis,quitatis , sanctorumque Patrum,-Ecclesiae ipstiis conis temptus, hinc errores, ac temerariae opiniones; sique in iis obfirmetur animus, hinc Schismata,ac Haereses, a quia . bus tamen ut semper caveamus , non talcith solum mo- .nuit Apostolus,sed caritas,justitia,ac prudentia apertissimε praecipiunt. Hos autent ingeniorum frenos itidem videor mihi satis expressisse in hoe Libro. Quare nunc rogo Lectores meo ut non minus diligenter perspicianr,quid ju- ,risac libertatis futurum sit ingeniis humanis in tanti momenti rebus, quam quid freni. Utrinque veritati noeere possumus, vel nimium,vel nimis parum nobis tribuendo. md doctiores erimus, magi que in Dogmatica ,ac Poleis imica Theologia, atque in eruditione antiqua versati, eo .cautius ac moderatius in studiis ac opinionibus nostris, procedemus. Ignorantia hinc, inde stiperbia, superstitio- .sos pariter ac temerarios faciunt. Mediae stant scientia, ac humilitas Christiana. Faciunt istae eruditos, atque The logos, verε perfectos ac religiosos. Illud autem certum est,nos nunquam ex temeritate erraturos, si magis, quam nos ipsos,famamque nostram, diligamus decorem domus Dei, hoc est,amemus Ecclesiam Catholicam, ejusque tute-

iae ac laudi ubique studeamus, ejusque judicio omnia n stra cum dicta tum facta Obsequentissim. subjiciamus, ejusque Praesidibus sacris ad ubique obtemperandum p ratissimi simus. Hoc votum est mihi, hoc mihi statutum. Similia a reliquis opto. Quis enim tandem fructus liter riim, si destruas, non aedifices 3 Equidem errare possum ex ingenii infirmitate, non possum ex obsequii ac voluntatis

defectu. . Non vero long1ori sermone persequar,quid in his possit

audere humanae mentis ambitio,atque ingeniorum licentia: instar omnium considerandum mihi elegi unum Ioannem Phereponiim , cujus Animadversiones in opera sancti Augustini, si non perpetuum, at certὲ non leve praebent huius infelicitatis argumentum atque exemplum. Et hominis quidem consilium ego non miror , cum potius mirandum esse debeat, cur non om nes ab Apostolicae S

dis, Catholicaeque Fidei doctrina ct communione alieni, Paria, imo pejora non audeant Nam ubi Ecclesiam audire

SEARCH

MENU NAVIGATION