Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio : libri tres, ubi quae iura, quae fraena futura sint homini christiano in inquirenda, & tradenda veritate, ostenditur ..

발행: 1716년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

aesieris, Conciliorumq; ac Patrum excusseretis obsequium,tu6que iudicio nullum aliud esse su rius tibi peruiade praeter verbum Dei scriptiim , quod uti experientia fidemiscit, unusquisque ad arbitrium, captumque tuum facilibcontorquere novit: quid te amplius impedire potest,quo

minus quodcumque lubet, quodcumque menti tuae verisimile occurrit, amplectare ac teneas, ct contraria quaeque despicias atque repudies ' Phereponus autem ita se inte dum contra Auglutinum, immo contra omnium Catholicorum sententias,gerit, ut qui ejus principiis utatur,atque

licentiam opinandi imitetur, mirum sit, qui abst1nere se iam possit ao oppugnandis in posterum vel ipsis Literis sa. cris, sive a revocandis in dubium reliquis Christianae Fia dei Mysteriis. Nam quo non proruat relictus fibi hombrium literatorum animus , ct potissimum fi Critica Arte Linguarumque Orientalium peritia fit quisquam turgidus, ct immoderath ad dubitandum de rebus quibuscumque pronus, ct novitatis, suarumque opinionum pertinacissimus amator Pertinet igitur tum ad publicam utilitatem, tum ad Ecclesiae sanctae, ct Augustini defensionem, tum etiam ad eruditorum documentum, intueri in Phermponi Animadversionibus nimiam ingenii humani libere rem. Et ejus quidem sententias nonnullas, prout occasio tulit, hamnus eonfutavimus. Reliquas deinceps , quae confutatione indigere videantur, fingillatim recensebimus, ct pro virili profligareniremur.

392쪽

INGENIORUM

MODERATIONE

IN RELIGIONIS

CAPUT I.

Q d de Peccatooriginali sentiunt Remonstrantes ac Socini m. Nulla injustitia Deo tribuitur per CathoIicorum bententiam de originali Peccato. Cum potuerit Deus ab initio condere naturam hominis talem, qualis nunc nascitur, potuit etiam ex Adami Peccato snere mala in hominum genus esuere. Auctoritate sacrarum Literarum confirmatur Dogma de Originali Peccaro. Apostolι lGus ab interpretatione Phereponi vindicatus. NITtuM facimus a controversia de Peccato originali, ἡ qua, velut e capite cuiusdam catenae, pendent reliquae ferὲ omnes controversiae de Gratia S libero Arbitrio , oc de Natura innocenti, lapsa S reparata,quae in ter Pelagianos ac Semipelagianos ex una parte, Lutheranos & Calvinianqs ex altera versantur,Catholicis medium iter tenentibus. Hic autem videas Arminianos,sive Remonstrantes,parum a PeIagio abluderet S cinianos cum eodem prorsus sapere, imo duriora, quam

Z ipsum

393쪽

ιε o DE INGENIORUM MODERATIONE t

ipsum tradidisse. Peccato originasi messeprivasionem In iis eriginaias, d 'imrdinatam ad peccandum prectivitatem , fatetur lJoannes Arnoldiis Corvinus, hoc est ex Remonstrantibus UnUS,in Lib.contraMoliri. c. g. pag is 8.Ιidein Renaonstran- ltes in Apologia sua c. . fol. 84. addunt e peccatam Adam, a lDeo impuιaium dici posseste, inis ejus,qua enus Deusposteros A dami eidem malo ut amus per peccatum obnoxiu e re idit, ebnexios nasci voluiι c. At postea subdunt, se peccasum origi κδυ nee babere pro peccato propris icto, quos p. steros Adami odio Di i dignos faciat; neo pro malo,quo per medum proprie dicta poena ab Adamo in posteros dimanes. Quare peccatum hoc assi

mare non audent malum culpae,aut malum poenae. Socinus .

vero in Praelectiori Theol.c. . ct in Dialog. de Justific. tan. quam fabulam Judaicam .ctas Antichristo n Ecc iam inιro δεῆctan Peccatium originis irridet,cui consonat Smalgius una cum reliquis ejusdem Socini affectis,ita ut una eorum se rutentia esse videatur,nihil nisi exemplo posteris nocuisse Α- damum peccantem. Arminiumne,an Socinum hic sequa tur Phereponus,statuer e nescio. Illud certum,ut in aliis G- Pinionibus non paucis,ita in hac Pelagio adhaerere Phere- lponum, A nori Augustino tantum, sed Ecclesiae Catholicae sipuum patentissimε adversari. Mihi vero certissimum est,

idemque spero&Lectoribus aequis futurum, longissimὸ

ipsum a veritate recessisse.

Catholicorum doctrinam de peccato originali oppugnaballulianus,quasi peri piam infinita Dei tultitialaederetur. Qui enim justus Deus parentis primi culpam imputare velit posteris, elinque in nobis punire, cum tamen consensu voluntatis nostrae nihil ad ipsiam contulerimus t Augustin. autetri Lib. I num. 3 . Oper. Imperfect contra Julianum ita scribebat: Hos quos dicitis , ροιius non potis usti ustitia rariona

Gnaei, quia miseria generis haemani , a qua nu um hominum ab exortu Qque ad obitum videmus alienum, non pertinet ad Omnipotentis justu Micium. si non est originale peccatum. Igitur S.

Doctor putabat, divinam justitiam defendi non posse, nisi

humana, corruptionis ac miseriae causam ab ipsio homi- . num peccato originali petere iratis: quod S alibi saepe re. petiti Ad haec Phereponus.A qui tib ian ii de infantibus aΗι

394쪽

1N RELIGMNIS NEGOTIO. Lib. m. σε

eust lavit. En expeditam viam cujuscumque quaestio. 'nis dirimendae , quanquam dissicillimae , ct inter ingenia praestantissima dudum agitatae. Satis est pronuntiare senistentiam dictatori Voce. Alii rationes excogitabunt, dic a gumenta contraria dissolvent. Sed ut pressius scriptori huic respondeamus, prius chori sedulo ad memoriam revocanda sunt quaedam. Neisino est , qui vel in semetipso non sentiat innumera eum animi,tum corporis mala , taque omnibus communia non . videat, i mque altis radicibus in nobis fixa, ct ab ipsa sim im nativitate pullulantia,ut ea homini ingenita fateri eo- amur. Corpus, inquam, mille aerumnis, doloribus,mor is,ac periculis,dk morti denique obnoxium est. Animum ignorantia infelicissima gravat,ac foedat.Proni, se penὲ abrepti vel ab ipsa pueritia in vitium,dissicillimi α supra modum inertes ad virtutem, terram semper cogitamus , raro coelu m; ct avaritia, luxuria, ac ambitione exaestuantes, voluptatibus unich studemus,commodisque nostris, licὸt in. honestis, pejora lono acturi, nisi nos humanarum potiusquam divinarum legum terror compesceret. Haec ves ipsi Christiani, Ed Sancti in se experiunttir, qui ct aliam legem sentiunt in membris suis repugnantem legi mentis stiae , qui quotidiε cum tentationibus conflictantur,d c saeph con cupiscentia vineente vincuntur.Quanto autem magis tanta humani generis miseria,& ad peccandum proclivitas,o. rebellio appetituum,ae pugna in rationem,emineat,&conspiciatur in barbaris, aut sine Lege, aut sine vera Christi Lege,oc Gratia viventibus,in comperto est. Non vacat hie varios populorum mores, ct innumeranda hominum vitia,e. incommoda, oratione percurrere. unusquisque sibi testi sin re tam patenti esse potest. Illud dicam , vel ipses Ethnicos, Aristotelem puta,ac Ciceronem, tantam homi. inum miseriam eontemplantes , non potuisse quin excla

marent, Naturam, non ut matrem , sed ut novercam, erga

nosse gessisse. Haec ubi considerata fuerint,ὲ vestigio subo-fitur in animis nostris sciendi ardoriunde tanta in nos ma-Iorum atque miseriarum procella derivetur. Cum quisque sanus Manichaeoru deliria irridiae, restat ut hominem vel 'Ita Ioeo in prima institutione creatum,vel propter culpam aliquam sitam in tot incidisse miserias assirmemus Prima sententia Pelagianos habuit patronos; altera Catholicos. pelagiani contendebant , quodαnune eorum assecla Phere ponus contendit,Catholicorum sententiam cum Iustitia Dei consentire non posse. Contra Augustino aliisque

a s Cassiori

395쪽

νε1 DE INGENIORUM MODERATIONE

Catholicis visa est Pesagiana opinio Ideae,quam deDeo habemus,penitus contraria.Nam quo pacto Deus,qui hominem perfectum, rectum, ac felicem creare potuit, potiustam infirmum, vitiis e deditum, et alienum ab amore summi boni creare voluit Qui opus manuum suarum vel ante peccata actualia miserum fecit , ejusque naturam in ipsa lisceata adeo proclivem, ct aversam a virtute creavit PCur posuit , ut hanetur Eeclesiastici M. Iugum gravesuper

Atios Adam a die exitus de venire maιris eorum y Immens. --rius , Sapiens , ct Benignus, id sine aliqua hominum culpa facere noluit; infinith Justus id facere non potuit. Haec illi. Verum alii Theologi Catholiet , iique potiori jure assi

marunt, ac assirmant, se ui se Deum condere salem ab ἐπι- Mohomine .qualis nunc titur Ipsemet Sanctus Augustinua in hac eadem sententia fuit ; nam Lib. 3. de Lib. Arb. p. 2 o. ajebat: anima ratis es carpis, non βm anιepe eatum , sed ante omnom viιamguam , qualis Ma post visam culpabilem dia est ι non pamum bonam hiara . unde Conditorifuogratias agas. Lege reliqua idem Augustinus in Lib. t. Cap. 9 Retract. eandem sententiam confirmat , inquiens : Ignoramia or at ouisas duo nemph hominum' gravissima mala ) eiaamsi essem hominiserimordia nam Aa , nec sis culpandus Deus , sed laudanaeus esses. Quae retractati . num verba iterum repetit in Lib. de Bono Persever. Cap. XI.

Quod si iustus de laudandus esset Deus , si talem, qualis

nunc est, hominum naturam creasset, sique Phereponus, ut arbitror, idem fatetur, imo contendit: quid est quod ipse eiusque Majores Pelagiani, Justitiam divinam Cat - , licorum opinione dictitant laedi, cle cogitatione assequi non posse videntur, quomodo A ugustini hypothesis,imhthesis consistere queat cum ejusdem divinae Iustitiae evidentissima notioneρ Iisdem testantibus, divinae Bonitati atque Iustitiae contrarium non est , naturam nostram ab initio tot subjecisse aerumnis , cum tanta proclivitate ad malum , tantaque dissicultate ad bonum , tametsi nulla hominimi culpa praecesila it. Ergo multo minus divinae Ilistitiae repugnat tot in nos mala ecingerere unius peccati praecedentis intuitu.Justus ergo,& bonus, octaudandus iniitraque hypothesi Deus. Haec sista intercedit diversitas rquidquid Pelagiani adferre possunt pro tuenda Iustitia ae Bonitate divina in hypothesi sua , illud ad eandem tuendam in Pypothesi Catholicorum inservit. Quidquid vero Catholici pro sua habent, non aequδὲ lagianis pro sua

396쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. m etsi

opinione usurpari potest,facilius enim Catholici Iustitiam

ac Bonitatem Dei sartam nobis reditamqtie exhibent , tot humanae naturae miseriis non a primaeva institutione voluntate Dei boni, sed a primorum parentum culpa d rivatis, quam si talem, qualis nunc est , naturam ab initio creatam assirment. Et hoc sinceri, sagacesque viri non imtelligere nequeunt. Restat ergo inquirendum, num rever humanam naturam Deus tam imbecillem ac miseram ab initio condid rit,quod Pelagiani opinantur; an eiusdem naturae corruintio poena sit primi peccati , quod Catholici a mane. Vehabetur Ecclesiast .'αι Deus ab inuis hominem rectum,de ad imaginem suam ereavit, ct in eximia beatitudine collocavit. Deinde, quidquid nonnulli Amnient, aded perspicua

sunt Genesis verba Cap. a. ut certissimum esse debeat ,

primos humani generis parentes , si divino praecepto parere voluissent quo nihil facilius ipsis tum fuit) a naturali

morte futuros ruisse immunes. uti certum quoque in , peccarunt,eorumque inobedientiam secuta est mortis naturalis inevitabilis poena , ct quaerendi panis cum sudore necessitas, ct partus steminei dolores,& re lici belluam, quas hominum nutui subjecerat primum Creator, ut alia mala atque incommoda omittam. Experientia vero duabitare nos non sinit, quin eadem mors, ct multiplex talamitatum genus in nobis eorum posteris perduret. Ergo nos luimus primi peccati poenas, luuntque vel ipsi infantes , quanquam nullius peccati aetiralis rei. Ergo prim rem parentum culpa iratum &nos Deum sentimus , depeccisse cum Adamo quodammo dicendi sumus ; aqua

ara ct culpa nos liberare non potest , nisi regenerationis Sacramentum , ct Gratia Christi servatoris. Proptere Regius Psaltes in Ps o. aiebat: Eccem is qu.-ibus eo

quitare , de in ocato , uti Hebraica Exemplaria habendi ApostoIus vero ad Ephes a. , inquit, ct uos nam σῆ. ἐγα,μαι θ' cateis. και ἔμεν τεκνα φυσει οργηsEt ad Rom. . Omnes pec verππι, , egens Ilprid Dei. Etiam Sanctus Joannes Cap. 3. Evang. Oi, ait, non credis in misium . .ra Dia mane Uer eum , ριενει tπ' ἀυτον : ubi Vides non dici iram Dei' venire supereum , sed manere super eum . qui jam antea fuerat. Ut alia Scripturarum loca praeteris mittam , quae in hanc rem asserri λlent , memorabulem istum instar omnium referam , quem Apostolus ad Rom. Cap. N. 32. habet. Presseria , inquit , μν

397쪽

reccaverans. Quibus ex verbis intelligimus, cum Adamo omnes homines peccasse, ct propter illum peccatum mor. tem in omnes homines pertranssi e , hoc est, communiana ortis eati iam mille unius hominis,sivὶ unius Adami peecatum. Infra idem Apostolus ait : SFcuιper inobedienιiam

ἀουηιiamjusti constiιueriar multi. En Adanii inobedientia , quae una multos constituit peccatores , uti multos iustos Obedientia Christi. Vide reliqua ejusdem Cre. V. ad Rom. quae Catholicorum sententiam disertissimὲ produnt, ae fir mant , ct sine ipsa rectὲ explicari nonpossune. Tandem accedit, vel antequam Pelagiana Haerens exoriri retur, fictis de Peccato originali ferveret, veteres Patre non aliter quam Augustinum seniisse , quanquam parchadmodum de illa re fuerint Iocuti. Egregia in hanc rem occurrunt testimonia Justini Martyris , Irenaei, Tertia .

ita ai, Origenis, Cypriani, Athanasii, Ailarii, Basilii , Ambrosii, Naalangeni, Chrysostomi , Retieii, Olympii, ct aliorum, uos praetereo, ut dubitari non possit , ruinantiquissima haec iit Ercletiae verae Traditio , cum ivinis scripturis omnino consentiens Nunc videa mus , an quidquam Phereponus proferat , quo ta riantiquum , tantaque firmitate constitutum dogma dej

cl possit. Dixerat Augustinus Lib. de corrept. de Gratia Cap. 6.

Peccaιa qui iem ista originalia ideὸ dicunιur aliena, quod eas gaudesarentisin irabunι, sed non e causa dicuntur is nostra, quιa in is uno omnes cis dixis si stylus,peccaverans. Excipit ista verba Pherepontis animadversione hujusmodi. Verismιn hae eonιretersa nostra dicansur , non ι latitissensu, sed propria , reccata ; nam r- οἰο est δε peccasis , propter visa non rati litas, faepropriὸ dictaspoenas , ex Alvina, hoc est , perfecti a Justitia, Zarepo mus : quia ab iis ab inere μια mus , ηec iis , nsculpa nostraproprie dicta, sucoubuimus. Casterum dicere petait Phereponus , peccata parentum n dici non posse, ita ut proptere corripi, Splecti jure queamus. Addit , neque Apostolum dicere , nos in Adamomoea e , quemad dampas m Graec; sermonis imperitus dictitas Augustinus. Quod ut palam fiat , Apostoli vemba Rom. V. a. παvras ἡμαρτον , quae vulgatus Interpres Vertit , in quo omnes peccaverunt , Phere ponus ipse vertit, quia τε esseccarum. Cuius versionis rationem hanci reddit,

398쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO Lib. III. 36ς

reddit,inquiens: Hertimus cum D siderro Fra o ἐ. Quia , in quo, quia alioquin hiulca est ratio ,-ἀura. Equidem , ut sinc iter instituamus expectabam ab homine Critico

aut veterum Graecorum auctoritatem , aut rationes ex

intima Linsuae Graecae peritiaJpetitas , quibus haec sua Paulini loca Interpretatio connrmaretur. Sed ille unum nobis obtrudit Erasmum, virum certὸ in Graeco sermone minime hospitem ted in quaestione de Peccara Oruinali pla-nὶ Pelagianum, quique nihil non molitus est, ut in alium sensium haec, ct superiora Apostoli verba invita detorqueret. Erasmi studium hac in re infelicissimu alii castigarunt. Verum quis sistim Pauli vel leviter novir, qui non etiam didicerit similes sermonis structuras, duras in speciem, Iarum uti delicatis videtur)elegantes,Apostolo esse fami lares 'Deindς Theophyladius, Oecumenius, ct alii procul dubio Graecae Linguae peritissimi , interpretantur in quoA me. Dmobrem nisi qui ab anticipatis iudiciis,tu bidisque affectibus judicio uti prohibetur,nemo alius hoc in loco memorasset imperisiam Gracinermonis, ecmque ob. jecisset Ausustino , verba ista cum Graecorum ipsorum sonsensu interpretanti. Quod tamen hic attentius considerandum est, illud est, vel per ipsam Erasmi ac Phereponi interpretationem nihil roboris demi huic loco,iivὶ huic fortissimo Catholicorum S Augustini argumento. Fingamus Apostolum dic

Non hie de solis peceatis actualibus loqui Paulus potest .

uti Phere ponus persuadere nobis vellet; nam cum dicat , morti omnes homines esse obnoxios, streapsh mori haede causa, quod omnes peccarint, certiamque sit, infantes nullius actualis peccati reos taph de vita decedere: necesse est, ut aliquod peccatum sit vel in ipsis infantibus, cujus causa malum illud iubeant. Hoc autem nullum aliud effepotest, quam primorum parentum inobedientia culpa, propagata in posteros omnes, per quam peccaιores edesitu iuent, vel infantes,e, regna Diι -rs ab Adam usique a fem .

nationem. Nisi hoc statuas , sibi non eonstabit Apostolus, qui cum alibi appellatstipendium fee ι. Mortem , tum hic significare vult, ideo omnes homines mori, quia omnes peccahunt; quare si nullum in infantibus peccatum admi ramus , aut ipsi morituri non essent , aut argumentum Apostoli elumbe deprehenderetur. Sud Phereponus non

399쪽

s 66 DE INGEMORUM MODERATIONE

ausus asstrinare praefracth, germanana esse interpretationem suam, ad aliam anchoram se conjecit. Fac, inquit, hos non e per pisuum et prefectis vresu, qua equitur Augustinus . non .ιacerra est, Messeis ocres, qua clarus urgeri; cMupra e Dan ex ferme o, au post gno, GEigatur aesima, quod in diois cultasebus regnitur, us vix ulgas alias mareres is dogmaω Theolais eo inverire osse putem. Phereponus ergo mente assequi

non valet, qui Deus justissimus peccata parentum filiis tribuat,& in filiis puniae, cum filiorum voluntas nihil contuis Ierit ad parentum inobedientiam ι proinde alth clamat o

memjure queamus. At nil mirum ista ab homine dici, cui non secus ac Socinianis, illud continuo perversum videtur , quod ingenio non placet , quanquam disertissimis, neque Metaphoricis vernis in Scriptura sacra enuntietur. Prope est, ut dicam , nolle hujusmodi homines sentire, quo a Paulus sentit ; sed necesse esse ut Paulus sentiat, quod ipsis commodum videtur, ct Deus agat, prout ipsis lubet.

At profecto felicius saperent, si in simili causa dictum sibi

ab Apostolo putarent Rom. IX. ao. o homo, tu quis es, qui ' Donaeas Deo ' Numquid .ciingmentum ei, quine reis: Quiam eis . of Sc. Et Cap. kl. 33. O altitudo divstiarum,occ. Cum Iumini rectae rationis evidenter adversari deprehemduntur Scripturae sacrae verba, tum certἡ commodum Mlium sensum intimὲ latentem inde iubemur deducere. At quando it composita sunt sacrarum Literarum testim nia, ut pateat , nihil aliud divinos Scriptores significare voluisse, quam quod verba nant,de ad istam signifieati nem accedit vetustissimae Traditionis consensus, Et dogma illud supra quidem humanam rationem est, sed non contra ipsam , tum nefas est eludere mentem divinorum Librorum non alia de causa , quam quod mente ac sequi non possumus consilia, α voluntatem, α opera

Dei.

Caeterum ut fateamur in quaestione de diecato originali occurrere quaedam non satis pervia hominum in maerationi, nihil tamen est, quod contra ipsam rationem p gnet. Cum enim peccatum istiid consistat in privatione iustitiae originalis, a justo Deo nequaquam abhorret, originali justitia privatos homines nunc nasci causa primi peceati, quando iustus itidem fuisset Deus, si vel ab initio, de ante Adami peccatum , eamdem nobis justitiam dene- fasset, eamdemque oc animi, de rationis, ct corporis in-rmitatem in nobis regnare sivisset. Et omnium homi-

400쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO Lib. III. 36

num revera peccatum istud est, non actuale quidem, sed habituale,sivε morale; nam voluntasMmnium homi misia, non physich quidem , sed moraliter , conjunctae fuere cum voluntate primi parentis , idque ex decreto Spacto Creatoris nostri quod profecto neque potentiae , neque sapientiae, neque Justitiae Dei repugnat, nam ne in ipsis quidem terrenis universitatibus hujus rei exempla d sunt, ct in ipsis tamen Iustitiam minimὸ desideramus, uti

neque in divino Circumcisionis praecepto Gen. i 7. non inveniet, ut puto, Pheremnus ipse. Apostolus autem diseria docet, in omnes h sin per uareus Aesictum clandemnaιλ-nem venisse, de omnespecia e , dc per inobedientiam unius hominis peccatores constitutos riaisse multos, oc mortem

esse essectum, stipendium , ctaculatim peccati: quae omni. satis evineunt, ubi ad infantes interdum morientes respiaciamus , peccatum aliquod originale per propagationem ex Adamo in omnes deuendere, oc nostrum omnium esse appellandum. Tandem peccatum istud in ratione eulpae omnium levissimum est , neque necesse est credere, ipsum rest corporis mortem pari cum actualibus peccatis supplicio esse puniendum; nam ct ipse Augustinus Lib. i. de

murii afururos. Et tib 'si Cap 3 3. 4 . contra Julianum ,

pamulus , ait ne chri . mpQmare moriemes, non ι-ιa pomae plectendos uris nun nasci poti is expedires, ipsesque in dam nasone omnium leus a reos.

CAPUT II.

Infantes miseri causa unius Adami peccantis. Baptisimus eis necessarius ex Traditione probatur. Antiquitas Sponsiorum pro infantibus in Baptismo contra Phereponum ostenditarauctoritate Tertalliani, qui necessitatem Padobaptisimi agnovit. Et in isteri Lege parvulis Proselytis adbibitus Baptimus , varia apud Judaeos Baptismatum genera. S. prianus Peccati OriginaIis assertor perperam a Phersepono negatus.

DΗereponustamen , quod est ad infantes , ι pueros , alia opinione tenetur. Nam pag. Oar. Animadversi α in op.

SEARCH

MENU NAVIGATION