Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio : libri tres, ubi quae iura, quae fraena futura sint homini christiano in inquirenda, & tradenda veritate, ostenditur ..

발행: 1716년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

MO DE INGENIORUM MODERATIONE

que I berh ct sine essentiali , praecedenti, sivὲ naturaIi ne-

, Cessitate ac determinatione , ad eas ferri , it in huius modi volitiones voluntati non inessent , nisi ipsa volui s. set aut vellet. Quod ut pateat , atque ut Jansentanis quo que simul respondeatur hoc Sancti Augustini loco abutentibus, considerandum prius est, quis ibi sit Augustino

scopus.

Contra Ciceronem, S Stoicos, in quorum Libris negabatur Deo , agit Augustinus. Verebantur nempε Philosophi illi , ne si divina

Praescientia admitteretue, pessumiret tota humani Arbitrii Libertas, ct Facto invecto, positaque ineluctabili nocessitate agendi, nullum stiperesset laudis aut vituperati nis argumentum in hominibus. Elimdem ferὲ timorem ac opinionem ab Orco rursum excitavit Socinus,eandem-'que in illius asseesis fervere adhue intueor, quibus jamdudum alii accensu εre Phereponum nostrum.Contra Augustinus praescientiam futurorum sine magna impietate , ct fine Lacrarum Litterarum coritemptu , negari non posse Deo,ostendi tondε vero non consequi ait, ut homini libera eripiatur agendi ct non agendi , voIendi Et non volendi electiva potestas. Quamvis enim necesse sit , ut quae Deus eraescivit ab aeterno , in tempore fiant Deus tamen cum limiti praesciverit,voluntates hominum libere, quodcumque volunt,praeviso tempore operaturas,nia illa praescientia nihil detrahit essentiali hominis libertati. Cum verbdicatur,nec injuria,necessum esse ut ea, quae praescivit De tis,fiant respondet Augustinus, necessitate hiljusmodi non

adimi hominibus libertatem Arbitrii , quippe cum libemtate aliquod etiam necessitatis genus consistere potest , quod Augustinus ostendit quibusdam exemplis. Aliud

ni mirum necessitas est, qua non est in mstra potesta e , hoc est, per quam,ct propter quam aliquod necessario fit,it ut eligendi potestatem nobis eripiat, qualis est necessitas momtis. Manifestum autem inquit esse, non huic necessitati humanas voluntates fiabdi. Aliud est necessitas , secundum quam necessarium simpliciter est, ut aliquid fiat, eamque minimε libertati ossicere sentit Augustinus. Refert porrbad postremum hoc necessitatis genus, cum dicimus: N esse est, ut Deu emper vivat, ac praescia uinra: quod cum

a nulla antecedenti necessitate eveniat , sed quia Deus nullius necessitatis servus id libere ipse vult , id prointerea fiat , Deus autem semper sua voluntate id sit voliturus hine Augustinus liberum simul ct necessarium

482쪽

1N RELIGIONIs NEGOTIO Lib. m. 443

xium appellat. Aliud necessitatis exemplum affert August, .nus, cum nempe dicimus o Necesse est esse, αι cum volumus, m i is velimus Amιm. Quandoquidem enim nulla necessaria, .

insuperabilis, 'ac secreta vis, nulla causa antecedens ad unum impellit, rapit, aut determinat voluntatem nostram, sed ipsa voluntas nostra hoc unum eligit, eum posset S M. . terum eligere si vellet e propterea liberum cognoscimus in nobis esse Arbitrium etiamsi necesie sit, ut cum v I nins, libero velimus Arbitrio. Istiusmodi ia cessitas non .est causa holhrarum volitionum , sed potius volitiones: ipsae, quae aliter esse non possunt, nisi liberae sint,causa sunt , istius necessitatis. Quare uti impossibile est,hominem esse, , ct carere essentiali facultate ac libertate eligendi , ita imis. possibile est, hominem aliter Velle, quam libero velit AN.bitrio. Necesse ergo est homini voluntate libera velle, vel nolle, quia naturalis ct insita est hujusinodi facultas ι non iest tamen volendi hoc aut illud sive nolendi ipsa actions

cessaria. . 'Hinc Augustinus infert, praescientia Dei posita, liberta-.tem Arbitrii nequaquam perire; siquidem Deus,dum M. terminath praescit ac praevidet futura contingentia, simul praescit, homines ad ea sese determinaturos libera electione, de eos aliter praescire nequit, nisi liberos in eligendo hoc est nulla antecedenti impulsione sive neccilitate praereptos. Non est autem consequens s dixerat ille Cay IX. . ejusdem Lib. V. de Civitate Dei, J ub Ii Deo cerissest om

manae voluntates humanorum orerum cauia μαι. At quia,

Capite sequenti uti vidimus , Sanctus Augustinus liberum agnoscit Deum , liberos etiam agnoscit homines quanquam oc in illo, ct in istis quamdam necestitatis Oe-.ciem fateatur, vide ne paritatem ac similitudinem hujus

modi in omnibus cohaerere credas ; Vide ne eamdem ipsissimam, quod est ad opera contingentia , libertatem re necessitatem in hominibus suspicere, ac in Deo est ad praescienda futura, ad vivendum, adamandum se ipsum. Ida mente Augustini plane abhorreret . ac certissime abhorret. Marianquam liber appelletur Deus adamandum exempli causa se ipsum , quiantillaei superior necessitas dominatur , quia non coeco modo, non irrationabiliter, ut

in brutis accidit, sed cum clarissima visione dc consideratione suae naturae ac essentiae amat se ipsum, ct vult ab hoc Ee s amo-

483쪽

4 1 DE INGENIORUM MODERATIONE

amore nunquam desistere: attamen ea non est in hac parte divina libertas, ut indifferentiam complectatur, possi que, si velit , contraria amplecti. Necesse est enim Deum semper vivere, ct cuncta praestire, ut inquit ibi Augustinus, necesse est Θ amar ei um , cto. Exemplo omnipotentiae id percommodi ab eodem Augustino e

sique nensesse,sis enim boo nonpotes, νιpems posset, miminrisesses utique restatis. At hominis libertas, ut ut similis prorsus divinae sit, hoc est, indisserentia careat, in generaliter appetenda felicitate r in actionibus tamen contingentibus, atque fingu Iaribus, libertate fruitur indifferente, ct minime ad unum determinata , semperque velle clinon velle in eius omnino potestate est. Quod hunc vult, poterat non velle; oc velle poterat , quod nunc fugit; neque ab ulla necessitate, quae praecesserit liberam electi nem unius potius quam alterius, rapta est ad unum ita eligendum , ac volendum, ut alterum eligere ac velle non posset Eadem pariter libertas ac indifferentia in Deo est ad facienda extra se opera quaedam, quae facere, ct non facere pro sua voluntate potest. Audi Augustinum hoc idem aperth de thominibus e dem Cap ac Lib testantem: Suni igitur nostra mi ιMes; o'. aefaciunt, quidqu.d volendo facimiis, quod nunciereι,,inoia

Iemus. Nulla ergo antecedens necessias humanae voluntati

jugum imponit, ipsamque seeum rapit, sed ipsa voluntas

propriε. primitus, limplicit&que, humanarum actionum causa est quanquam ad bonas necessaria sit, ut dicemus, Dei gratia; ὶ adeoque Iibera est, ut potuerit pro sua innata facultate nolle facere quod fecit,ipsimque nolle facere futurum fuisset causi,ne illa actio esset. Similis ergo est Deus hominibus,ad imaginem suam creatis, quod tum ille,tum isti liberὶ ab Augustino dicuntur amare se ipsos ac felicitatem,quamvis contrarium amare ac velle non possimi,

cetarium sit eorum essentiae ita velle. In altero quoque genere libertatis, quae verὲ ac propriε libertas est , similes sunt,quia neque Deus,neque homines determinati sunt ad volendum unum potius quὲm altera in rebus quibusdam singularibus; atque in hoc ultimo non solum a coactione, sed a quoeumque Necesseatis nomine liberi sunt: At nequaquam eodem pacto liber es Deus in generaliter amanda felicitate , virtute, & se ipso, ac est homo ad tanta ira potius quim alterum contingens volendum. Nos homines, inquit Augustinusitivorum--si nolumus, non M. i s contra audeat

484쪽

IN, RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. III. 4 3.

audeat d1cere ' Sis Deus amas viriutem, an . um, uisnoriri non amaret' Hinc Augustinus beasa rece aiem alibi appeti . Iathoc ipsum iri Deo non posse non amare se ipsum. Haec autem necessitas amandi sui ipsius ii idem est in homine, at nulla homini necessitas est ad volenda singularia , sive bona, sive mala, uti neque Deo ad volendum extra se hoe potius quam illud. Ea vero necessitas, quae ex Praescientia quodammodo provenit, sinὲ libera electione nostra tion. he,ideoque di versa est secundum Augustinum ab ea necensitate.quae in nostra potestate non est Voluntatem quippe hominum,imo oc volitiones quarunacumque singularium actionum,liberas,& ad nullam partem determinatas Deus. etiam praescit. Quamobrem rectissimh Augustinus infert,

nullo modo nos cogi, aut retenta Prassentia Dei, sollere -- An atiis ai Lurium; aut rei te voluntatis arsi rio, Deum, quod

nefas est,negare ρrasium futurarum.Exigebat supra Phereponus, Ut Augustinus memoratum in his verbis Arbitrium, etiam liberum dixisset, id est in utramque partem flexile; suspicionem ingerens,ne forth callide , aut imperith eam vocem reticuerit Augustinus ut nomen Arbitrii retineret, rem autem negaret. At quis facili non intelligat, Arbitrii nomine illic significari ipsum arbitrium liberum, potestatem videlicet electivam homini essentialem. Nonne supra Augustinus hanc vocem cum arbitrio conjunxerat lPlane,inquit enim . Sicut i um dicimus recesse esse,ust cum volumius, sero etis timus Arbitrio χν verum procuIdubio dicim,sae non

.aera . um siserum Arbitrium necessitati subjicimus, quae a vimis Bbertatem. Qui ergo subdole Augustinus omiserit infra L beri vocem,ut liberum esseArbitrium neget,cum ipse in superioribus palam edixerit, necesse esse, νι cum volumus, tib

Sed inquit Pthereponias, Oceronianus Miquis Philsopbuso posui etAugustino praescientia in fiaturorum Deo tribuerihi ab Audistino reiineri liberum bitrium Id de ego suspicor Augustinum repositurum fuisse Ciceronianum aliquem; ct hoc idem velle'nunc reponere alienis verbis Phe reponum ipsum mihi facilὲ persuadeo At respondere pro Augustino acutus qui'; ct sincerus homo posici, Cicero nianum istum aut sub Ciceroniani persona loquente Phe- reponum)nimium confidenter accusare negati liberi Arbi. trii ADgiistinum, neque aliunde accusationem hanc oriri quam aut ab ingenio sophistico, aut a solemni incogitan tia Cujus rei argumento sint alia quaedam verba eodem C. 3 o. lib. s. de Civ. Dei , quae cum Pher onus aut legere

485쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

noluerit, aut satius duxerit omittere, quippe quod ibi A gultinus apertissimε statuit essentialem humanae libertatis

ac indifferentiae notionem,adferam ego,ut ineptam h mai-nis censuram citius intelligas. Neque . Augusta-

sententiam loquuntur Origenes ad Eusebium Lib. 6. de Praepar. Evang. Gaudentius Brixianus , Anselmus de alii. Vis ergo scire, quare homo peccet ' quia ipse peccare vult, cum etiam non peccare postit, si vela t. Non ergo peccat, quia Deus peccatum hoc praescivit; sed contra Deus praescivit peccatum.quia liberε in illud consensura est humani arbitrii libertas. Causa peccati humani arbitrii libertas est, sive voluntas,electiva facultate abutens ι peccatum vero hominum,causa est praescientiae divinae, ideoq; non a praecedenti aliqua causa, sive necessitate homo ad peccandum adigitur,aut determinatur ad unum,sed ipse sese liberε determinat ad unum, cum ct facultate naturali fruatur sese etiam ad alterum determinandi. Necessitas autem illa, quai dicimus,necessumesse malas hominum actiones accidere,ia

Deus Illas praescivit, reeth consequens, Non antecedens appellatur in Scholis. Sed eoecutiat hic omnis oportet,qui cubito uno immensiam Dei naturam dimetire audet, neque eo cogitationis aciem perducit, ut aliquo modo concipiat, Deum in tempore non esse,uti creata omnia sunt, sed in eo esse tempus; ide6que praeteritum, futurumque tempus esse divino intellectui, quanquam di versa ratione , praesentia, ita nimirum poicente divinae omnipraesentiae, ac

aeternitatis natura. Deus omnia rae ii. O hoc a1ernitati ejus coneruis,qui nihil futurum, quotmndum,nec ab ιs praeteritum .

quas transactum novis; sed omnia fien δεχν ι ansacta immutabit. .ntuitu praesentia pros eis: verba sint Honorii Augustodimensis in Lib de Ρraedest. Stib Arb. A nostra autem in- .firmitate oritur imaginari in Deo praeteritum ac futurum tempus,unde postea nebulae dissicultatesque non leves oc- eurrunt animis nihil nisi vulgaria ct humana meditantibus. Atque ex his etiam confutanda erunt, quae Phereporius adfert pag 4 3. Animadv. ad Lib. 3. Cap. 3. de Lib. Arb. ut infra dicemus. Phereponus tamen animum non despondet,& Augustino docente, nos sera esse Leges, objurgationes, exhortationes,

486쪽

IN REUGMNIS NEGOTIO. Lib. III. 4 p

- εα ωρ amia. Θpoenas, docet ipse frustra haec esse, ubi

homines a coactione tantum oc non etiam a necessitate, liaberi sint. Qtiae profecto α nos verissima fatemur, Atactoresque Pherepono sumus, ut eadem in Gomarillas , Calvia nianosque rigidiores majori etiam voce tonet,ex quoruin sententiis revera consequitur,frustra promulgari leges,iniustasque esse poenas ac praemia. At quid haec ad Augusti num tam a Calvini opinione hic distans, quam Phereponus alibi a Religione Catholica. Quid rurius ad Augustinum, quae in sequenti animadversione Phereponus 3 De. homine dixerat Augustinus, ut vidimus. quis nolit,utisqua

oceronem, Deum posses scire id futurum, qu)aeposuerat nolge is, . Di acturus est. Tum quali de prostratis Augustini cavilla- . tionibus triumphum ducens, sibique plaudens,in haec verba desinit: Hinc IS ereppust, quantum ι discrimen inur ab

ιoricas argutias, ct Phil*ophicas ratiocinationes. Bone Deus ineque verettiae Phereponus, ut ne sibi inter gloriosos milites amplissimus aliquis assignetur locus Quae pauca ille hue adfert; Philosophicae ratiocinationes sunt: quae multa Au-. gustinus, Rhetoricae argutiae.. Quisquis est in literaria palaestra aliquantulum exercit tus,continuo intelligat, levissimas hasce nebulas,quas ratu onibus Augustini obsieit in hoc Ioco Phereponus, non , hunde venire , quam ex ignoratione aut diisimulatione Theologicae eruditionis. Cum Augustino consentiunt SS

Patres,nobilesque Theologi ac Philosophi vel ex ipsis Eth-

.nicis, nedum e recentiorum seculorum Scholis . Deum. certo praenoscere futura contingentia. Id CathoIici omnes in suis Scholis contra Phereponum ejusque magistros non solum quotidie ac passim docent, certissimumque esse ,

confirmant; sed simul,contra Calvinum, Arbitriihumani libertatem nequaquam hinc laedi ostendunt.NempeCalvinus ac Phereponus in extrema ruunt 3 Catholica vero Ecclesia medium tenet, non divinam Praescientiam minus, qu1m humanam Iibertatem in sacris Literis, atque in Libris Patrum aequε depraedicatam depraedicans atque con ellians. Cui ergo ἡ nostris indignationem movere non possit , audire Phereponum tum impiὲ detrahentem Deo Rientiam futurorum contingentium , tum Augustino deis procaciter insultantem, tanquam triobolari declam

tori quod hanc scientiam in Deoisimulque liberum in homine

487쪽

mine Arbitrium praedicet i Et quibus quaeso tam solidis

argumentis id facit Pheremnust Cera inquit, inom homo, non peccat; fedoportet, ut pes Des ac de, ut Ap. ccasicapax.

Rem planὲ certam edisserit hic Scriptor,sed bellε contigit,

ut ante mille trecentos annos hoc idem noverit Augustinus, pluribusque in locis ita se sentire assirmarit. Nonnulla in hanc rem Augiastini documenta jam produximus. Ostendendamqueneraι censi a ciceronem pergit dicere Phere' ponus Deum pessimas rei futurum, quia parerit no is, gusiacturus est At hoc idem est, quod sive nolit, sive non possit intelligere Phereponus noster,ostendere conatur, Eeuatis ostendit Augustinus in eo ipso Libro de Civ. Dei,& in Lib. 3.Cap. 3.&4 de lib. Arb. Ostenduntque tot editis libris,&passim, in Catholicorum Scholis Theologi. Iterum ergo Augustinum legat hic Censor; legat α libros Dialecticorum,atque Theologorum; ediscitque non impediri per divinam Praescientiam,quominus homo,qui aliquid mali facturus praevidetur,possit etiam nolle facere aliter quam est facturus,11 velit; nam nitura quaeque contingentia ab aeternitate praesentia sunt Deo, atque ab eo sci untur non ibia Ium fieri,sed etiam liberε fieri a nobis Et faculi qui curreritem videt , miniis aspectu suo currentem potius huc quam illue facit: ita fi humana licet componere divinis, Deus omnia tempora uno intuitu complectens , omnes hominum volitiones futuras videt sibi praesentes i neque ipse est,qui ad unum voluntates addicat,sed ipsae voluntates sunt , quae liberὶ ad alterutrum, sponte sese ad unam

partemdeterminant, atque in eo statu videntur, ac sciuntur 1 Deo. Idem nempe est in oculis Dei, videre nunc nos agentes,ac praevidisse,uti nos dicere solemus, ante decem annorum millia agentes Ec ficuti qui nunc nos agentes tri- tuetur, non facit,ut sine libertate agamus ; ita Deus praevidens ante decem annorum millia nos acturos , sive nos nunc agentes,non fecit,nec facit, ut nos liberε nunc non agamus,cum semper nos praeviderit liberε acturos, sive ut melius dicam, videat nos liberε agentes.Cum his vero hactenus dictis egregiε cohaeret,hominem finὶ Dei gratia ad bonum salutariter volendum determinare sest non posse, uti infra demonstra, bitur.

488쪽

IN RELIGIONis NEGOTIO. Lib. III.

44 CAPUT VIII.

S. Augustinus cum deperditum in homine liberum Arbitrium

ait, solum de Libertate accιdentali 2 consequente ad bonum faciendum loquιtur, neque essentialem seu antecedentem necesstatem ad malum homini tribuit, sed accidenta-um oeconsequentem. Qtydsint hanecessitates ac liber- rates, ostenditur.. Aseruntur 9 explicantur paria Aiι-gustini loca. De libertate tantum acci sentuli ad bonum

inter Catholicos ct Pelagianos lis suit. Potestas, non Libertas operandi boni in hominibus deperdita post peccatum Adami. u similitudo intercedat inter hominem factum in bello sierrum; hominem peccato addictum. Arbitruum tun liberum ad Bonum, si liberetur a Deo. Corre .ptio ac oratio utiles ac necessaria in sententia quoque au-ν ' gustini. SEdne quid dissimulemus,intactum hactenus Ioeum retia quimus,ubi PhereponusAugustinum tandem deprehendere sibi visus est apertum liberi arbitrii hostem.In Enchiridio ad Lauric. 3o .sunt verbaΑngustini: Disro Arbitrio ma- is usos homo eperiadis,ct imum. Et rursus: Cum libero se

ergo, pag 79. Phereponus inquit cum Augustinus extra controversiae aestum loquitur, non dissitetur, quin post ' Adae peccatum prorsus perierit humani Λrbitrii libertas. Poterat di illeAugustinum referre ita loquentem in Lib.da

daiam ely ὰ Deo Huo emissum proprio vitio, in is quo dari spmis, reddi non ιes . Vide S Lib. de Corrept. S. Gratia Cae. ι a. ut alia loca omittam. Sed quid inde In his aliisque limilibus locis libertatem homini essentialem, sed accidenta, lam deperiisse; non necessitatem antecedentem, sed conis sequentem homini adhaesisse peccanti, Augustinus significat. Jam duplex hoe libertatis, ac necessitatis genus suprὲ indicavimus ; nunc opus est edisserere melius, quid sit libertas accidentalis, quid necessitasconsequens. utcum

489쪽

4 3 DE INGENIORUM MODERATIONE

que anima nostra elisendi ,hoc est volendi;ac non volendi innata potestate ita iri praedita , ut illa privari nunquani possit,& ne cogi quidem ad unum volendum, si nolle perseveret; attamen ista libertas essentialis, indifferens, atque expedita ad utrumque, ct ad amanda, aut non amanda inisi numera objecta, ipsius identidem voluntatis vitio, aliqua ex parte, imo ex multis imminui in homine potest Atque ut de moralibus tantum agatur, nunc homo se expeditum ac impulsum sentit ad volendum hoc bonum, ad volendam hanc aut illam virtutem, nunc impeditum,atque Im . potentem. Rursus se expeditum ct impulsum nunc sentit ad haec aut illa prava opera volenda,nunc impotentem a que impeditum. Habitus, ct affecti es, ct cogitationes animi, sive pravae, sive bonae, itemque affectiones corpo- ris, ct externae complures causae, ea sunt, quae huiusmodi varias impressiones in hominem faciunt, ipsumque, ut ita. dicam, rapiunt, modo ad amanda, modo ad fugienda opea a spiritus ct carnis. Homo autem aut justitiam amat, aut iniquitatem, atq; agit aut ex amore honesto Dei ut ex amore pravo mundi: quod cum dicimus, non negamus,quin sint medii quidam amores neque laudis atque Virtutis, neque vituperationis

atque peccati argumenta. Porro cum amamus fustitiam, - servi sumus iustitiae, eiddmq; servientes ac obedientes,e pedith ac facilε volumus,ac facimus,quae generali huic vidi tuti congrua sunt, dissicilὶ vero contraria cupimus, atque operamur. Contra cum iniquitatem diligimus, servi sumus iniquitatis ; eique mancipati, quae illa imperat, mira

facilitate volumus atque praestamus ; ad contraria vero imertes atque impotentes nos esse sentimus. Servi quippe faciunt,quae domini praecipiunt. Promptitudinem ergo,via vidimque potentiam volendi, ct praeuandi, quaecumque congrua sunt affectui in homine regnai ti,libertatem eat

nus appellamus, quatenus nihil illum impedit, quin seiast Sagat desideria domini sui ; aut etiam libertatem eo respectu, quo homo liber est & solutus a jugo ac imperio

alterius oppositi effectos. Necessitatem vero ac servitutem vicissim dicimus impotentiam parendi contrariis affectibus , aut determinationem ad actus convenientes dominanti affectui. Sed tam Iibertas,quam necessitas huitismodi accidentales sunt atq; adventitiae. Ab ea libertate essentiali,

linε qua esse homo non potest, altera haec libertas differt, γuia de homini adesse,& abesse ab homine potest. Α neceΩtate essentiali ac antecedente diversa itidem est altera haec

490쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO Lib. m. . s

haee necessitas,siqtiidem S advenire in recedere potest, neiaque antecedit,sed con 'quitur liberam voluntatis elinionem. Quamobrem accidere videmus, ut homo nativam

essentialEmque sui Arbitrii libertatem habeat, ct tamen li. ber α expeditus aequε non sit ad duo contraria,sive opposita, sed necessitate quapiam accidentali compellatur ad mnum volendum, & ad alterum fugiendum. c. vero major est vis dominantis cupiditatis, ct asse his ε recti siis pravi,ed major etiam libertas,atque necessitas accidentalis; ita tamen ut, quaecumque sint determinationes ad unum, ct impedimenta ad alterum, sit sem r in potestate hominis retinere aut dare assensum sivἡ honestae selieitationi pio rum affectuum,si turbidis impulsibus iniquae cupiditatis; hoc enim proprium est essentialis illius libertatis,qua ne Deus quidem spoliare hominem *alet. Quae autem diximus,non tam Philosephiae melioris e sideratione, quam ipsarum Scripturarum testimonio com

aut impotentia, promptitudine aut dissicultate agendi vel 9 non agendi, volendi vel non volendi, quam in homine gignit dominans affectus , haec alia habe r A fiuctibus eorum cogntacetis eos cte. Omnis arbor bonafractin bonosfacis; mala auaran arbor malosfructus facis. Nonpotest arsor bona malo=-ctus facere,neque arbor mala bonos ructu acere atth. VII. I 6.

ta sacrarum Litterarum .ubi quid imperii in homine habeat iniquitas ct eoncupiscentia mala, quid roboris alia ex parte caritas, evidentissimὲ constat. Nunc ad Augustinum accedamus. Clan illa dicit, pera ac fuisse liberum Arbitrium,nihil aliud significaee vult,nisi ad bonum faciendum, de ad volenda ac praestanda caritatis ossicia, periisse in homine peccante prima vam libertatem conditionis humanae. Hoc est, hominem, postquam se peccato addixit, ct regnantis concupiscentiariugum subiit, promptitudine illa Et facultate destitutum fuisse qua primus homo pollebat ad ammandum incominmutabile bonum idivitiamque legem impi dam, vi com

SEARCH

MENU NAVIGATION