Lamindi Pritanii De ingeniorum moderatione in religionis negotio : libri tres, ubi quae iura, quae fraena futura sint homini christiano in inquirenda, & tradenda veritate, ostenditur ..

발행: 1716년

분량: 637페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

3o DE INGENIORUM MODERATIONE.

revelationis veritate certi essiciantur. Ipsa humana auctoi ritas,' tranquam multum polleat, ad rationis tribunal αexamen tPhenda est, nosque ε rationis eonsensu, sive dita sensu, illius vim, aut infirmitatem dignosci naus. Rursus ratio duplici via nos ad cognoscendam veritatemidivinar revelationis perducere potest; vel per demonstrationem, α argumenta intrinseca, vel per credulitatem, Spersu sonem prudentem, hoc est per eXtrinseca argumenta. Manichaei magnificis verbis homines ad religionem invitabant, polliciti se omnia illius mysteria oc dogmata demonstraturos esse evidenter cum veritate concordia , priusqliam ab aliquo fidem exigerent Scilicet, si pollicitationem sequebatur effectus, poterant homines primo per rationem, sive per intrinsecas rationes, intelligere, Veram

esse illam religionem, quam subinde per fidem eredituri erant, ita ut fidei fundamentum foret ipsa ratio. Contra Catholici contendebant, prius esse credendum per fidem, ut postea per rationem, oc per intrinseca argumenta, intelligi ardua quaedam religionis mysteria ct dogmata pos sent. Quam quidem rationem pertrahendae gentis ad veram sapientiam ambitiosissimε deridebant Haereticoruomnium stultissimi Manichaei, non aliter ad tantam rem trocedendum rati , quam nihil credendo, nisi rationi pri-ns instrinsecὲ constaret veritas per explicationem Omnia modam , atque evidentem demonstrationem omnium dogmatum, atque mysteriorum.

Totus est Augustinus ut ostendat , qu m iniusta flagitarent Manichaei , quam justa Catholici. Primo, quia ne ipsi

quidem haeretici promissa praestabant. Hus enim , Ut ait empa,mHeu tu cred. ην fellenaeis actis dirierι.ct σε Mi eram, siam in suis probantariirmi, eert.. Et cap. 6 assirmat, eorum Auditores falsa pollicitatione rationis inaudia millia -δularum ererire odi epore fuisse coactos. Ipsbs item Magistros ineptissimos fuisse in reddenda ratione , suisque docthinis confirmandis, tradit lib. contra Epist. Marii-chaei cap. s. ct cap. 34. Imino id ostendit in reliquis suis

adversus eos Haereticos lucubrationibus. Secundo, qHia ct ipsi Manichaei ante omnia hortabantur auditores si os, ut Christo crederent, atque in hoc sequerentur ara ct Oritatem Ecclesiae Catholicae. Quo facto, pollicebantiar se exposituros, verumque esse demonstraturos, quidqHiddixerat Christus , Et in Scripturis habebatur Manichaeo calculo probatis. Tertio , cum duitria quaedam Mysteriaci Dogmata vim captum intellectus humarii

62쪽

IN REUGIONIS NEGOTIO. Lib. I si

radant, ct sint non quidem conrea rationem, sed supra r tionem : ideo Catholici aiebant , per fidem stemqndam esse viam rationi, ut haec in alta atque obscura, impetrato per fidei obedientiam coelesti auxilio, postea penetraret. Quartis, ostendebant Catholici, etiamsi Mysteria divinaci sacrae Scripturae humanis viribus intelligi possent ,

paucorum tamen hominum esse rationes intrinsecaseap re, quibuε mensad certam cognitionem rerum omnium

divinarum 'erduratur. Num ergo caeteris hominibus,qui tam fmno ingenio, tam vivido intellectu. praediti non sunt, idcirco neganda aut differenda religio, neque per fidem ad verum eredendum sunt ii pertrahendi si hoc statuamus, tunc rudes ct crassa minerva affati,

arbitrantes non sine rationibus S demonstrationibus esse credendum , nunquam ad veram religionem pervenia ent, quia nunquam obscura iv ardua quaedam religionis arcana satis fini intellecturi. Tandem, ut alia praeteream

Areustini argumenta, Christus ipse non alia ratione homines ad se pertraxit, nihil prius, nihil fortius exigens, quium ut fibi crederent, cum tamen illi nodum essent ido,nei ad clivina percipienda secrata. Neque secus ad nostra usque tempora actum fuit in Ecclesia Catholica; ct porro

sed haelanus deducta dubitationi lectoribus exime

dae satis non sunt. Nondum argumenta Phereponi de iecta, nondum eius error detectus Cum audiunt lectores, veterem Chiistianorum Rempublicam, α Augustinum poscere, ut ad veram religionem accedentes primum lineratione credant, facturi sibi gradum etiam ad intelligenda religionis mysteria non continuo opinentur , iis imperatam esse ndem sine ulla omnino ratione. Exig batur , ut Veram crederent Christi legem l sed simulere dendi rationes exponebantur, quibus ducti homines prudentissimὲ veram crederent. Rationes autem istie erant,

quae nunc in scholis una seu motiva credibilitatis ,

63쪽

appellantur, extrinsςcae quidem rationes, sed proposita fortissimε probando omnium consensi, idoneae. Nos ali sua ex his argumentis supra attigimus Proponebantur infideli unii cum divinis utriustave Testamenti libris mytisteria ct dogmata Christi, atque etiam explicabantur. At parcebatur intrinsecis rationibus, quae difficiles plerumstrie sunt, ac intelligi nequeunt, nisi post longum studium, : peculiari auxilio Dei,quod per fidem divinitus infusam,' re per Baptisinatis gratiam sperare deinde fas est. kgo, ait

tibus Christi fidem praedicantibus inter Infideles , non Theologiae Baccalaureos, ut barbaro utar vocabulo, sed Christianos facere animus erat Praeviis igitur argumentis efficacibus credibilitaris movebantur Infideles ad Medendum, veram esse Christi religionem. Quo fundamenoto posito: cognitaque veritate revelationis divinae, quid quid postea ab ista coelesti religione Propositum erat a que explicatum , etsi non intelligeretur, etsi intrinsccae causis & rationes non afferrentiar . aut satis non caperemtur , Verum credebatur, ct credendum erat, quippe a Deo mentiendi impotento in ea vera religione traditum. Ita extrinsecae rationes animum instruebant ad fidem; mis

ricordia autem Dei animum ita instructum ad baptis mum, &ad coeleste fidei salutaris donum perduςere sol bat, Animus tandem divina gratia imbutus, ad obscura ct abdita mysteria dc dogmata intelligenda , quanxum

creatae menti licet, essiciebatur aptissimus 'Quod itaque in Catholicis criminabantur Manichaei . nihil aliud erat, qu1m istud praecipere fidem sine praevia

demonstratione, sine rationibus intrinsecis, evidentiuGque dogmatum omnium atque mysteriorum probatione.

Id importune a Manichaeis exigi , quin etiam parum piε iatque imprudenter exigi, Augustino praeeunte, didiciamus. Satius enim erat, ac tutius S expeditius, ad religio nem adducere homines per motiva credibilitatis, hoc est, per extrinsecas rationes. Ad haec animu Phςreponus non advertens, ubi audiit, Manichaeos rationem petere gritet fidem, Augustinum verb in contraria esse sententia, tuna leensuit sine ullis rationibus praeviis impositum ab Ecele, lsa Catholica credendi jugum futuris fidelibus. At ama έ quid aliud Λugustinus in Manichaeis damnat, quam quod

64쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib.lL

ante fidem rationem Me ae es arissimis rebus mssio Murriata inros, uti Cap.9 ait: Secundo , quod credendum negant, ni in hiis aram reaedita fieris M. Esnise aper mam ratiocinem Mors de Deo promterinι , nihil creaenaeum esse conseniana

Ninil ergo alitia probare Augustinus contendit , quam 'udenter posse ac debere, vel antequam ratione, Eceerta cognitione , divina quaedam secreta re ardua quaedam eic obscura mysteria intelligantur N6nne ad ritὶ prudenterque veram resigionem ineundam, satis est, si exte nis argumentis , quae multa aluue efficacissima habet sola Christi religio,ad credendum ducaris' ubi enim tibi con-8itit, veram esse aliquam religionem, tibi etiam constat, nonnisi vera in ea contineri,ianielia per demonstrationem veritas siligulorum tibi nondum perspecta fuerit Aligii stinus ipse,quibus rationibus permotus fuerit, ct quibus reliqui permqverentur ad amplactendam Christi legem, prodit in ipso libro de utilitate credendi Cap. i 4 dum ii- suificat; se Christi moram in terris credidisse populorem aι-pue genrium con matre opinioni, ac fama admodum celeberrima. Damae, inquam, celebritate concenseone, vetustate roborata. Dein

inde Cap. partim admirandis Christianae religionis prodigiis,quae nemo nisi impudςns neget, partim credentium multitudine, suae Aiffustini tempore se latis sinὲ per ingentia terrarum spatia est undosat . moveri nos ad cre

autem capite pleraque credibilitatis motiva enumerat , quibus infideles adducti prudenter credere iubebantur . nostrisque etiam jubentur temporibus. M actum est , ii ,

arsumenta eri rationes, quae ab Infidelibus iidem impetrauant, priusquam certa α interna demonstratione ,sive cognitione, intelligerentur omnia divinae legis docti menta atque mysteria. Hinc Augustinus dicere pergit:

65쪽

3 DE INGENIORUM MODERATIONE.

Oculorum majestate damnatis, culmen auctoriωιis obtinuis I AIia.

hujusmodi argumenta extrinseca,quae Augustinum in Ecclesiae Catholicae gremio tenerent, luculentius ab ipso recensentur in lib. contra Epist.Manichaei Cap. . . Nunc ergo accedat Phereponus,& dicat pag.s 96. Anim- v. Quis mendaciorum Aiaἐuiarum Propola nonpoινιι sis exigeo An non Iuda, ct Ethn.ei Christianis contrari ratioc

nansibus, talia reponere poterant: esse credendum on rasistanan

aum 8 At quis mendaciorum Propola, quis Ethnicus, aut Judaeus tot ac latita motiva credibilitatis afferre poterat, aut possit, quibus probet iam religionem divinitus institutam , aut a Deo semper in pristinis legibus S ritibus conservatam, quod di quanta producere potuit, Spotest Christi religio s Non ergo tibi timere debebat Augustinus , immo Catholica Ecclesia, si credendum prius esse monebat, quam intimi evidenter omnia intelligerentur;

nam reliquae religiones tanta vi, tanto numero re conce tu argumentorum carent, quibus fidem exigant ante rationem. Propterea extra oleas Phereponus tertur, cum in

reliquis animadversionibus suis Augustino minatur,ocilagra intentat, quasi hic nulla ratione prolata, Christo, eius. θ religioni, ct Sacerdotibus , credendum esse moneat.

nem concesserit una cum Asia ct Graecia,ipsa quoque Africa. Hoc unum dicam, temero pronuntiari, Afros sinε ratione olim credidisse Christo, α ej us religionem linἡ ratione didicisse, ct per aliquot etiam tacula finὸ ratione se vasse. Neque in animo e1t perpendere,quot exceptionibus subsit, ct quot explicationibus indigeat regula illa aeui sibi ridems . ratione habes , faciis etiam ri ratione tibin dem μιrahe1. Siquidem S Judaeorum, α Mostemorum filii sinὲ ratione plerumque credunt parentibus, ct majoribus1uis, religionem propriam tradentibus ; neque tamen fa-eilὲ de sua se fide atque opinione dejici patiuntur. Quod si id illis contingit, quanto magis id Christianis continget, ct porro contingere debeat Qui enimi vel sin. ratione Christo credit, vi per Baptismatis lavacrum retia

66쪽

IN RELIGIONIS NEGOTIO. Lib. I.

religioni conjungitur , dum id ex animo faeiat, ct non credat, ea coelesti virtute profect5 donatur , quae illum vel λὶ ratione in fide contantissimum contunere possit PHaec, i uam, missa faciamus, ct certa sit undecuaque Phereponi lententia, imo non aliud sit, quam quod hane

rethaec habent cum E siae CathoIicae disciplina, qtiae .

cisti ad nostrant usque aetatem sanctissimam religi nem propagaVit, tot rationibus, causisque propositis, cur Sacerdotibus suis, ct Christo credendum foret p Bardos

planὸ stupidosque necesse est , faciat existinaeique Pher ponus tot populos ingenii fama alioqui celebres, qui sese

ad Christum nucusque adjunxerunt , si aliter eos censet Christianae religioni consensisse, neque iis,antequam crederent, fortissimὸ persuasum putat,iure fuisse credendum. At, inquit Phereponus, non rationi, sed Sacerdotibus fidem eruentibus credendum esse Augustinus monet. Id iuris si sibi arrogent Sacerdotes Ethnici, ct eadem , quae Augustinus habet de utilitate credendi, Christiano Occinant , quid responsi dabimus Intoleranda ab iis peti , Christianus exclamabit. Ne ergo, subdit Cen ri bona raιi clauiis baseatur in Africa Ohristiana , qua Paraleg,Huxs fuisse=adorium Euphraiis. Si finε ullis omnino rationibus Chri

stiani Antistites sibi adhibendam fidem dixissent : ferri

utcumque posset ista Phereponi percunctatio. Verum, ut vidimus, aliter sese res habuit. Praeter animum non fictum adferebant Christiani Sacerdotes rationum ponduri quibus evidenter credibilem esse religionem suam probarent, vel non intellectis evidenter singulis eius dogmati. bus atque mysteriis. Manichaei vero ita obfirmatis annmis pugnabant, ut neque Sacerdotibus Catholicis,quamlibet sinceia agentibus , neque extrinsecis argumentis , quamlibet fortissimisi eorum exparte productis adjungere fidem vellent , ct adjungendam praestam negarent, nisi certa cognitione atque intrinsecis rationibus prius intelligerent, ric vera esse evἱdenter cognoscererit omnia divinae legis mysteria atq ue documenta. Itaq; sponth evanescitanter Christianos atque Ethnicos Sacerdotes inst

tuta comparatio.

Cum vero Augustinus Cap. I 2. lib. de Utilit. cred. quaesiissee: Quomodo, si quo nescitur, credendum non est, serviam

parenιιbus ibberi, eoque murua pietate disigant , quos parentes

δε, se non credam t Phereponus insurgit,d: haee planὶ dissi-C a milia

67쪽

sε DE INGENIORUM MODERATIONE

milia esse pronuntiat. Namparores, ita scribiit, , assus e possunt, ct reveras sciunt, quinam sim sui, Θ cersorum bonisnum μιeri; nes uni usuisme ducuntur, sisem merumque, ata siupponen-Gs sui alienos liberos. Sed Sacerdores, qui volunυbi creatri refigione dius verἐιatis nonsunt magis conficii , quam am homines,

si raesenibus βαι defluun, Θ plerumque non sine magna uiasitate sua suumgregem augeban . At hoc ipsuis exemplum dilucidhostendit, quod hactenus de quaestione ista non perspexit Phereponus , qui tametsi criticae artis magister moneri se patiatur, ut quando ad aliorum censuram tertur, dilueritius eorum opera legat,mentimque scrutetur. ia esse dixerat Augustinus Cap.II. Intestigerewrealere,opinari. ΛωE re idem esse ac scire, seu asiquid mentis cerιa ratione renere fla- auis. Tum haec addit : Muedinredigimus debemus rasioni, quia

criasmus,auctoriιasi,que opinamur,errori. Ut autem ostendat,

falli Manichaeos, qui dicunt, , ni quos scimus, liberorum exemplum adducit , qui procul dubio

mentis certa ratione dc per demonstrationem scire ac intelligere nequeunt, suos esse parentes , quos ut tales diligunt S colunt, dc tameri pie prudenterque tales esse credunt, quia aviaritate, hoc est, argumentis S rationibus extrinsecis ad ita credendum atque agendum moventur. Cre. 6mm,inquit, ine ulla ausiιatione credimus , quod ire non posse confite mur. Quid nunc rei tam certae objicit Phereponus ' Parentes, ait, asiisscire pessunt,ct remera sciunι quinam φιδε, tueri. At ut praeteream, ne ipsos quidem parentes id fire interdumpo si perscientiam cert-que mentis cogniιienem, quo sensu Augustinus hic ire accipit : numquid liberi per rationes, intrinsecas, ct per scientiam noscunt parentes suos ly Non hercle. Non enim rasione ut ipsis Augustini verbis utar justa pacto tripetis , si inurposta matris auctoritare ae μευ creditur; de ima verὰ matre piarumque nec matri, sed elyti Heialus, nutricisus amuses. Nam erui furari aspois , aliusque furemi, nonnepotest decepta deciperet Sed, inquit Pherepontis, hoc exemplo probare vult Augustinus . credendum quoque elie Cnristiano Sacerdoti lane ratione,cum tamen haec lant plane dissimilia At quandoriam somniavit qui Dquain, li Deros sine ulla omnino ratione credere, hunc aut illum esse parentem situm ' Illud ergo exemplum iri eum tantummodo finem Augustinus adfert, tis esten δειur, nihilemninὰ humanasocietaris incolume reminuere , Ked nihil cre era tuerimu quisae non possemus tenere perceptum, hoc est, cujus certa non habeatur scientia. Nimirum inter Augustinum

68쪽

IN RELIGIONU NEGOTIO Lib. I. 3ν

ει Manichaeos vertebatur ista quaestio. utrum scillaet eredi ouaedam prudenter possent, atque deberent per lacr sibilitatis argumenta, an vero necesse foret earum rerum scientiam prius habere, ut prudenter deinde crederentur. Nemo neget, quin liberi verti millibus rationibus ducti prudenter c ant,& credere debeant parentes suos. Nemo etiam negare audeat, quin Infideles auditis dumtaxat motivis it aiunt, credibilitatis, credere prudenter possint ac debeant Mcerdoti Christiano , quamvis internas quorumdam divinorum dogmatum rationes nequaquam .

proponenti. Dissimilia autemssint hujusmodi exempla , sed eontraria atqur alia ratione,quam Phereeontis censet. Liberi enim facith in credendis parentibus suis , ut liquet, falli possunt , Infidelis vero in credendo Sacerdoti tot credibilatatis argumenta adferenti, si ratIonem cxnsulat,seritie se falli non possie , etiamsi Sacerdos ille ad utilitatem quoque propriam eo in negotio respiceret quod tamen quam modesth, quamveia, a Pherepono Christian is Sacerdotibus assingatur , ipse viderit. Tanta quippe est eo rum argumentorum vis , quibus credenda ostenditur Christiana reIigio , ut eam non solum prudenter , ct sine dissicultate credere quisque possit, sed etiam dissicillimum sit homini iis auditis temperare 1 credendo. At Phereponus sibi remees persuadet, fine ullis omnino rationibus olim Sacerdotes hdem praecepisse, dum neqιiaquam intellia git, quidueste hoc loco sit Augustino. Porerat tamen ipse ex iis, quae retulimus, abunde perspicere, & partim etiam perspexit in eodem Cap. 34. sed qui extra orbitam cucumrerat,ie in viam revocare non valuit.

Disciplinam Ecclesiasticam de exisenda fide ante ratio. nes intrinsecas exemplo Christi conhrmabat Augustinus, inquiens eum nihil prius , neque fortius, quam credi sibi

voluisse. Fiae, ait, . surus ducebat; Uos ratione ducitis. Dudaba credentes iste; vos oburgatis,cto. Hic Phereponus suas obtrudit notas , ostensiirus egregia morum praecepta Smiracula duas graves fuisse rationes , quibus divinus ille Magister sibi conciliabat fidem, quamvis Judaei non intexligerent,quaecumque dicebat. At rogo quid novi adferter ditus Centor 'N6nnect Augustinus idii dem haec habet:

ἀιenιe in fieri non ob asitiae, nise u M. ιrederen are ergo non intellexit aliquando Phereponus , satis esse posse ad prudenter credendum religioni Christianae argumenta

credibilitatis , taque argumenta antiquis Christianis in C a crederi-

69쪽

DE INGENIORUM MODERATIONE

credendo, ct in praedicando Infidelibus Evangelio simili. aria fuisseρ Ipse Christiis causa, ct rationes intrinisas altissimorum quorumdam dogmatum non attulit ιι tamen ut sibi crederetur, instabat. Sola miracula, qliae nemo aliistis fecerat, pro ratione erant, eorum ue gratia prude ter assentiri Christo poterant immo debebant Iudaei. Μ, racula autem non intrinsecas esse, sed extrinsecas rationes,

ad probandam doctrinae veritatem , manifestὶ constat. Praetera Phereponus hinc discere debuit, excipiendum eum risu fuisse exempIum Christi 1Catholicis adhibitum, si isti non solum sine intrinsecis, sed etiam sine extrinsecis rationibus postulassent, ut sibi crederetur, quando ipse

Deus Filius non aliter fidem praeceperit, quam praemissis ingentibus prodigiis , hoc est gravissimis rationibus extrinsecis, quibus tuto deducerentur Judaei ad credenda illa etiam, quae satis non intelligerent. Videat igitur Censor, quam Geth in haec verba concludat: Rague non'iuis Augustinus exemplo oris ura,usprobares Missam Cais Bambiremisue ratisne creas postulare. Itidem ex aliis quoque Augustini Libris, quae Catholicorum atque ipsius Augustini mens &sonsuetudo foret, colligere Phereponus poterat,nili figmentum suum nimis amasset, ex quo exercendi ingenii censorii tam bella occasio suboriebatur. Inquit autem Augustinus in Lib de vera Religione cap. 34. s quoque anima meaicina, qua Avina promi mia Θin alia. benescentia Ieriιuroraritim aestincteque

Auctor.ια s videlicet argumenta credibilitatis

fas, ct rasionis paraι homunem. Moo a inte ectum cognisio . que perducis. aeuanquam neque auctoriιarem ratio s-ιus deseris, e- considἀatur, cui fla credendum ι'certe uimma est . us am cognita aιque persi cua veri tis auctori s. In Ep. 3 2 .cap. l. alias 22 a. apertius exprimit, quae sententia foret Ecclesiae Catholicae. Ab is sunt eius verba κι irio crea

mus, ne rationem a. cipiamus , e qua mus, elim etiam credere

feras lucem et hos usique raιionis s , Quae verba Pherep nus Veritatem prorsus consentientem habere/ipse asnotavit atque assirmavit ; 'uamvis postea fateatur se non intelligere,quomodo haec in concordia redigi possint cum

iis, quae alibi de m ritate ab Aligustino traduntur. At

70쪽

IN RELIGI ins NEGOTIO. Lib. L

At nihil homini saeuius erat , quando ad ejus libros aceessisset amantis potius quam inimici animo , ct noti insectandi , sed illustrandi tanti viri causa in eum commentarios sibi conscribendos suscepissenCaeterum lepidus mihi videtur Phereponus, cum Veras divinare vult causas, cur Augustini tempore Fides, ut ille flammat, sine ratione exigeretur. Prima est, quod Christiani non satis erans in Philo ophia critichue, exerciιati, ut Scr. suram contra objectiones Manichaeorum , aliorumque Zefendere commodepossent. Altera , quodreverasibi conficit esent, nonpaucisa si iplane cemraria recta rationi ; quam eranι ιammuisa,

quae de traiia Spraedestinatione, asissique dogmatibus iis adnexis, quU ea res dei crederiri ab Augustino proponebantur. Deniq;. ermo Dis partitimam vises suas sentientium , e uitiaudine fuafroarum s qua se iactas his Augustinus , conιemtasaucia state asirer sentieηιium. Mi quot criminum postulet Ecclesiam Catholicam suis hisce divinationibus Phereponus noster. Sed ad primam causam quod attinet ab eo excogitatam, negamus, ita Critices &Philo phiae scienti,M-stitutos fuisse veteres Christianos,& potissimum Augustiani tempore, ut commodε interpretari tuerique non possent Scripturas sacras. Prostant eorum libri, quibus vim diruunt ab Ethnicorum , Manichaeorum, aliorumque hostium censuris veritatem, sanctitatem divinorum codicum.Multi h Manichatis,plures ex aliis Sectis,innumeri hPaganorum superstitutione ad veram Christi Religionem perducti nisi omnes illos inter pecora stipitisque referre volumus in argumento sunt, non infeliciter neque segniter versatos esse veteres Ecclesiae Catholicae Praesules & Pastores in sacris voluminibus protegendis&recth explicandis. Secundb dicimus,peculiarem illam Critica& Philosophia, quam expetit Phereponus, ne necessaria quidem olim fuisse,neque adhuc esse, ut quis jure ad Christiana ct Cath licam Religionem advocetur, atque impellatur. Satis su perque sitiat argumenta, quibus prudenter credibilis,inio evidenter credibilis, ostenditur Christi Religio. Non aliis usiis est ipsemet Christusinon aliis ferε semper in praedic tione Evangelii uti sunt ejus Apostoli,atque Apostolortim

Successores . ceterique Ecclesiae Catholicae Doctores. Non aliis utendum contendit Origenes lib. i. contra CςLsum,hominem nempe,qui Pherepono in hujusmodi accusatione praeiverat. Curae tot agricolarum,quanquam Phia

SEARCH

MENU NAVIGATION