Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

nem vero regionis , sive , ut aiunt , clima , in qua habitabant Cimmerii , per ambages poetico ritu fgnificare volens esse caliginosam , ad hunc modum Cimmerios descripsit

Hos aer nebulaeque tegunt , πeque siplendidus

umquam

Ilia serat radiis , ct puro lumine Titan; Sed trises noctis sese extendere tenebrae

Itaque cum nosset Homerus Cimmerios hosce verissus Septemtrionem habitate ad Bosporum Cimmerium loco tenebricoso , eo transtulit Cimmerios Italiae , utpote qui & ipsi sub coelo degant caliginoso , nebulisque ferme contecto , atque hinCaditum ad inferos in Ulyssea peregrinatione commentus est . Profecto ex antro illo Sibyllae , Juod supra memoravimus, patere ad Orcum sescensum vulgo creditum est , cuius rei Virgilium habemus testem , qui illinc ad inferos suum demisit Aeneam . Praeterea ferunt populos illos interdiu in eorum cavernis latitare consuesse, ninctuque egredi, ut vicinos expilaient . : Scimus etiam,locum sylvis plenum fuisse, ex quibus omnibus Cimmeriatum tenebrarum fama , quae in adagium abierunt. Videtis, iuvenes, quam apte,

162쪽

concinneque locum , ex quo ad inseros descenis datur , confinxerae Homerus . Et i haeC quidem , ut puto, longiori non indigent explanatione . Pomro difficultas longe maior inest in eo , quod ait Circe de Tiresia , ubi qualis quantusque vir ille sit apud inferos, Deorum privilegio, narrat Ulyssi ; videlicet mentem illius iIlici vigere , ac

firmam esse , neque ut Ceterorum evanidam , τουτε φρενες εαπεδοι εἰσι . Quod ut plane intelligatur, ad Aegyptiorum doctrinam , quam hic sequitur Homerus , est Confugiendum .. Tres tria homine partes statuerunt Aegyptii , docebantque qtrifariam in morte illum dis pesti , ita ut pars omnino terrestris , hoc est corpus crassiim , br

tum , Omnique anima Vacuum in terris remaneret ; pars omnino spiritalis , videlicet mens reis diret ad coelum, unde fuerat divulsa. pars v ro media , sive corpus subtile , dilaberetur ad inferos. Partem dixi mediam , quod nonnihil re-.tineret coIporis , nonnihil mentis . Corporis si- , quidem omnimodam Ietinens similitudinem , erat quasi quaedam ipsius imago , sive idolum . Memitis item aliqua servans impressa vestigia j, vivere, Cognoscere , intelligere poterat. Itaque hinc colligitur evanidos elle Manes , quod mens iplais avolarit , neque aliud in eis remanserit , quilini

quaedam si ita loqui fas sit γ, mentis ad locum, suum protectae inanis quasi i siliqua . Colligitur etiam , corpus illud tenue , sive . potius levem,

corporis umbram plena voce non uti , non apprehendi , non contrectari posse . Ex quibus ita. Tom. III. R expo-

163쪽

expositis plura tum Homeri , tum Virgilii Ioea lucem accipiunt , ut illud Aeati L. o.

Exiguam , incoeptus clamor stas or biotes.

Item illud c ibid.m

Ter eouatus ibi colis dare braebia eiream, Ter frusera comprensa reamur essetist imago Par le-bar mentis, mouerique simillima semam.

Et Homerus passim vocat mortuos εἰ δωλα νων , Ium etiam αμ 1να καμνα , debilia Capita- ω vixque eXistere valentia . Hanc sententiam.t Iectin homine partes distinguentem tutati sunt Platonici fere omnes . Tradiderunt enim spiritu ν anima , & corpore constare hominem; corpore, evassa nempe parte ac terrestri anima , hoc esteorpore subtili , quale modo exposuimus, quod nihil eo reti, nihil solidi habeat , nihilo i men minus corporis speciem praeseserat p spiritu , hoc eo , mente , parte pura simpIiciquae, remateriei: Prorsus axperte . Quinimmo & commu-- Christianorum Patrum , quibus arrisit Pl in Ri eadem feruntur fuisse sententia , locusque ex Pauta adducitur . qui & ipse sentite idem vi ιux est priore ad Thessalonicenses epistola c. s. λ et 3. . ait: Ipsa aurem Deut paria sancti ex varper omnia , sto iurare spiritus meso, θ' anima , evmum Me querela in adveno Domisi nostri Jesu

164쪽

Puto tamen Pro una eademque re sumpsisse Paulum Ja πνεῶρ- - Την spiritum de caιmam , ita ut sanctissimi Apostoli auctoritate abuti videantur , qui, ex eius verbis argumentum GPILmere; Uolunt ad trium illarum in homine paristium .divisionem comprobandam ab Aegyptiis , Homero , ac Platonicis traditam . Ad eumdem Plane modum verba Patrum interpretanda esse contendo, ubi cum Platone de animae ac spiritus distinctione sensisse perhibentur . Instar omnium unus sit Athanasius , qui haec habet in oratione contra Gentes. Oculorum es tantum via acre , aurium aurire , orir gustare , narium olf σere , manaeum cavere ς sed quae revidare, sarire, vere , gusare , 9 MDeere coaemeniat, uou semseum , sed animae , eiusque messis es Aiadbeare. ν γ, , κου του ταιπες rari . Nonne clare liquet , Cum animam eiusque mentem nominat , unum individuum spiritum a sapientissimo auito inte, Iectum esse , & ad orationis ornatum vocati

Ium illud duplex adhibitum 8 Sed iam ad H,

merum revertor, Cuius de mortuorum anima

na diligenter est animadvertenda . Quod nisi fiat, quis illud intelligere poterit , quod do Hercule refert Ulysses , se nempe Herculeam vim, hoc est Herculis idolum apud inferos viis disse ψ ceterum ipsummet Herculem in coelo cum beatis Diis degere, eorumque conviviis Q, lectari P

165쪽

Αt Ovidius non tria tantummodor, ut 1Η me, rus, & Platonici, sed quatuor i agnosciti in homine , quae hisce versiculis complexus est . Bis duo sunt bominis , manes, caro, spirios, umbra a Quattuor issa loca bis duo a susestura. o, Terra legit earnem , tumulum circumvolat umisa roreus habet manes , spiritur ora petis . iNoster Dantes mortuorum animas sue aeternis podinis addictas , sive lultrali igne expiandas se amtequam ad inferos descendant, ascit illo Corpore aereo convestit ad veri corporis similitudinem Penitus figurato , in quo tum recognosti , si forte se videndas obtulerint ; tum supplicio affici valeant, & pro Criminum ratione torqueri. . Sed quid de sTiresia Thebano vate ρ Cum ad sciscitandum lex illo vitae suae futuros casus Circe mitteret Ulyssem quod deinde imitatus Marci Aeneam euntem L facit similiter ad inferos ., ut ob eamdem rem Manes Anchisae patris consu- delet de eo perhibet , quod adhuc valida frum TetuI mente , unusque mortuorum saperet ; sccaecitatis damnum, quod divinus vir patiebatur , rependere volentibus Diis hoc dono , quod ei soli, praeterea nemini concesserunt . Neque ambigendum reor haec ideo confinxisse Homerum, I ut

166쪽

ut fidem vaticinio illius astrueret, ea quae Ulyssi eventura essent , animo integro & sospite praecinentis . Neque erit inutile Tiresiae privilegium duobus versculis comprehensum afferre.

Ille sapis solas a mentem Proseν pina soli

Defuncto tribuit, reliqui votitant meiat umbrae.

Huc respexit Cicero de divinatione libro primo , cuius haec sunt verba : De Tiro a etiam apud inferos Homerus ait solum sapere , ceterorumbrarum vagari modo . Ex hoc Homeli loco

duo prodierunt adagia . Primum est , Solus smpit , quod passim apud scriptores summos de vuro eximio , & prae aliis docto & prudente imgitur . De Scipione dictum invenies apud Pim tarchum , de Chrysippo apud Diogenem Laevi-tium ; ut si leam usurpasse illud Platonem , Ariustotelem Dionem Chrysostomum , Lucianum . Maximum Tyrium , Basilium Magnum , aliosque

non paucos , qui tam praeclarum , atque insigne praeconium alius alii tribuerunt . Censuit Iacobus Duportus adeo et illustri ornatum encomici Tire. -siam ab Homero, eum lotum inter omnes Orci imcolas, Manesque , sapie Riem appellante , quod se ipsum sub Tiresiae nomine commendare Volumrit ; quandoquidemi& ipse τυφλος ἀuxe Caecus Vates fuit . Sed Duporti opinionem ut omnin ab

167쪽

Lalsam reiicio . tum quia Caecum natum esse Homerum minime Credendum c quomodo enim tam graphicis coloribus, quae non vidisset, deser heret , praesertim cum tot ac tanta , tamque diversa sint, & ad Omne rerum genus pertinentia , quae descripserit P tum quod tam singulari

modestia fuerit . ut nomen suum , suum genus, suam patriam numquam protulerit , quae Certe

praedicasset , ut alii post illum vates gloriosi res fecerunt, si pulmoni morbus ille sese ostentandi insedisset . Alterum adagium ex iis ve bis enatum σοι δἐ σμαὶ αἴσασι , reliqui volitant velut umbrae . Σκια enim apud Graecos, & .mbris apud Latinos de re nihili & nullius m

menti παροιμακωe usurpatur . Sic cratia , a sin iumbra in Demosthenis apologo ; Mωλ αναρ somnii umbra apud Pindarum . καπνῶ μα , fumi umbra apud Sophoclem . α ωα umbra Pa- .nium apud Athenaeum. Non illepide igitur σαι ανθρωπis umbras hominum appellabimus homines .anos, leves , viles , nullius virtutis , nullius M. ctrinae , otio torpentes , vitae tenebras consectam res . quos etiam solemus dicere nebulones; non pluris squidem sunt , quam umbra aut nebula. Quoniam vero Circe postquam Ulygem de Tiresia commonefecit, praecipit ut secum adducat victimas , in ipso inserorum aditu fossam ess diat , impleatque sanguine Caesarum victimarum, neque si nat exerto gladio accedentes animas eReo bibere , nisi prius interrogaverit , illaequeis

cesponderint . de his quoque breviter disserem

dum Diuitiaco by Cooste

168쪽

dum . Tradit Porphyrius priscis non satis ex diis gnitate visum esse septa parietibus loca coelesti Numini dedicare ; adeo ut ea solis Manibus deis dicarent , quasi domos quasdam mortuorum ; sed eum antiquato vetusto ritu Diis templa coepissent erigi, araeque religioni constitui , tunc M. roibus focos, Manibus, & subterraneis Numinibus fossas & megara, idest aedes esse attributas. Qui Porphyrii locus aperte nos docet , Cur inferos aditurus, Manesque placaturus, foveam iubeatur a Circe Ulysses effodere . Ensem strictum , quo

prohibentur ad foveam accedere , Manes Perti. mescunt, quia non ampliuς homines sunt, quatis fuerunt , sed hominum umbrae quaedam inanes ac su entaneae, ut modo dicebamus. Quia vero sanguine vita sustentatur , & carnis anima in sanguine est, in sacrae etiam Literae docent, iccirco Homerus umbras mortuorum facit ad hostiarum sanguinem hauriendum cupidissime iralluentes , utpote quae amissae vitae desiderio leoneantur . Sest uetat Ulyssex ut statim bibant ,

proposito potu illo responsorum , quae ab eis licite postulat , quasi pretio. Cum accessisset ad foveas post plures alias Ombra Achillis , cicca.

sicinum arripit Mera illum prae ceteris hon randi . Ur enim Ohsetvar Spondanus , ne mo

tuum quidem deserit , eiusque laudi & gloriae

omnibus modis velificari nititue . Itaque Ulysiam inducit de eo dicentem non solum inter vivos principem omnium AchiIlem extitisse , sed ea. dem inter mortuos auctoritate frui , quibus imo

169쪽

perare dicit . Quasi nihil sit , aut sane parum

tantum Heroa apud vivos hac eminentia extiistisse , si eadem illi apud mortuos non propagaxetur . Cum autem se vita orbatum esse iniquo animo ferret Achilles , decus hoc sibi collatum mortuis imperitandi ad eum consolandum

magnopere extollit Ulysies. Sed quod Achilles responderit se pauperem & egenum , servilemque

vitam huic imperio animarum anteponere , ex eo Spondanus colligit non agnovisse Homerum vulgaria illa mortis lenimenta ex humanarum acalamitatum liberatione , aut ex felicitatis, quae post mortem possiti contingere , respectu , ade

que placuisse sibi huius lucis usuram , ut nihil

apud inferos tam beatum , aut regium & m gnificum sit, quod ei comparandum existimet. Dictum autem illud tam indignum Heroe put vit Plato , tamque indecorum , ut ob id maxime Homerum e Republica expulisse feratur . Certe hic locus mire torquet interpretes, qui ut tantum Uatem defenderent , & extra cubPam ponerent , alii aliud. comminiscuntur. Credidit Daceria optimo usum esse artificio Poetam, dum facit Achillem mortuum diversum ab Achille vivo. Inducens siquidem Achillem vivum gloriam ac famam nominis longaevae vitae maeferentem ; mortuum vero servilem magis opta item in terris vitam, quam mortuorum Imperium,

Achillem veluti geminat , & inter utrumque Achillem lepidam initituit pugnam ; praesertim cum mirum non sit, siquis mortuus aliter sen-

170쪽

tiat ac sentiret 'vivus ; quid enim 'otam' ' Coniatrarium , quam vita morti ρ Equidem neque Daceriae , neque Spondano , neque aliis assentior . Existimo enim ita loquentem inductum ab Homero Achillem , tum quia omnes mortuorum animas naturae instinctu avidissimas vitae facit , adeoque maxima illa bibendi sanguinis cupiditate incensas, quam modo observabamus ; tum quia

qui sic loquitur , non integer Achilles est , sed Achillis umbra quare quid absurdum , aut decoro adversum , s forte Achillis umbra de M.tae gloriaequae amore disserens desipiat , cum apud inferos solus Tiresias sapiat ρ . Haec si v bis interpretatio arrideat , optimi auditores , muhi placeo , quod eam primus ut reor sim expiscatus . Ne miremini autem si de suppliciis sontium , deque Heroum sede nihil exposui ;plana enim sunt omnia, & similia habet Maro; nisi quod aliquibus visus est Virgilius ampliores

atque ornatiores Homericis suos inferos concin

nasse ; & rursus Virgilium vicisse suis noster

Tom. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION