Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

x Is

De Sirenibus, Planctis. Scilla, & Charibdi,

Bobusque Solis.

Planctae , s me Danea saxa. Solue θ' Cbaubdis descriptio . Utru- M MFa am das absorbeat , o reforbeat ter in fir , - , . Quantor progressus ars nautica seeerit , quae duos illos sicopulos ratiantiquitati terribiles nune deridet . Romes , Ovesque Solis in insula Trinacria . Inscio in se seriiurgente fame bover aliquos mactant. Ob Me se

172쪽

Circe dimissiim deducemus hodierno sermone Ut em, Sirenum , Planctarum, Scyllae , & Charybdis , Boumque Solis periculis superatis , ad insulam Calyps nis . Od. i. ra. Equidem fateor quod & ali. hi saepe fassus sum huiusmodi narrationes f

hulosis commentis ab Homero commisceat . Nishilominus non sine bona utilitate pertractantur. atque eAplicantur , cum ea . quae sub ipsis o litescunt scitu digna eruuntur . studiosisque a M. lescentibus animadvertenda proponuntur . Sin antequam propositas fabulas edisserere aggredior, memoria mecum repetite , auditores , illud Λri. stotelis praeceptum Poet. c. I s. videlicet dei, genda esse poetae potius ea , quae fieri nequeunt,

dum tamen verisimilia sint , quam quae fieri possunt . si fidem superent. Quem Aristotelis lineum di serte admodum ac sapienter Cl. Daceritis interpretatus est. In Iliade, ait, Odyssea , atque Aeneide multa sane habentur , quae esse ne quaquam possunt; veri tamen similitudinem praeaseserunt. Duo autem eorum genera sunt . Η rum prima , quae maiora , magisque incredibialia dicere possumus, ea sum , quae. mnem EE, S a gunt

173쪽

r o DISSERTATIO LRI.

gunt divinam verisimilitudinem , hoc est ut via deantur posse fieri a Diis , quae fieri nequeunt ab hominibus , qualis est v. g. equi locutio in Iliade , metamorphosis Ulysseae navis in lapidem in Odyllia, naviumque Aeneae in totidem nymphas in Aeneide . Profecto huiusmodi monstra

sobrie ac parce inducenda sunt a poeta , cumque mica , ut aiunt , salis , adeo ut iis Cum a virtute uti , non intemperanter abuti videat ut . Altera , quamvis in eorum numerum referantur, quae nequeunt evenire , verisimilia tamen pro humana quoque conditione , aC. facultate esse non desinunt , ratione habita sive rerum ipsa. Tum quae narrantur , sive credulitatis eorum

apud quos narratio instituitur ; veluti Circes hi. storia , Antiphatae , Polyphemi , Sirenum , Scyllae , Charybdis , rerumque id genus Ceterarum. Iometus siquidem ingeniose & acute Ulysiem inducit , eas fabulas , quasi sibi revera contigerint , Phaeacibus narrantem : Phaeacibus inquam, qui ad credendum faciles essent quam maxime, rerum rudes & imperiti , otio diffluerent , fabu Iasque ut veras historias excipere solerent . Quo. niam autem haeci verisimilitudo , quae ex horum populorum credulitate nascebatur poetam non absolvebat , quin aliam simul .verisimilitudinem servaret pro iis ., qui recte sapiunt , acriterque Tatione utuntur , has quoque partes probe implere. vi sus est sub fabuloso confictarum narra tionum cortice utilia ab dens documenta sive ad naturam , sive ad moIes pertinentia i adeoque

174쪽

omni poetica verisimilitudine haec miracula inis struere Quod probe sentiens Horatius pulcra atque admiranda miracula illa celebravit

. in Jeeioca debine miraeala promat Antipbaten, Soliamque, 9 eum C elope Charybdim

Longinus pariter eo quod fabulosa sint , vocavit sonania ; quod vero omnibus verisimilitudinis rogulis sint concinnata , somnia Iovis dixit . His ira perpensis, quid de Sirenibus Homerus habeat, iam videndum . Ad Sirenas igitur devenit Ulys ises , quarum Cantu ne caperetur ipse , ac socii, eorum aures , ut monuerat Circe , obturavit C Ia . se autem alligari fecit arctissimo vinculo ad malum navis, praecipiens sociis , ne umquamose solverent , etiamsi oculorum nutibus enixe id peteret . Tres , illas vulgo fuisse aiunt , at duas eantum Homerus commemorat, quarum nomina

dicit Eustathius esse Aglaophonon , & Thelxie-Piam ; quae Sirenulas parvas insulas e regione Surrenti stas incoluerunt. De iis in Apologia adversus Rufinum testatur D. Hieronymus his verbis : Veni Rhegium , in Syllaeo litore paululum fleri ae ubi meteres didici. fabulas , dr praeciapitem fallaeis in pis eursum , Sirenarum cautio ea , ct in Latiabιlem Char bH r. voraginem. IllaC n vigantibus pellices illas vaferrimas mollissimo cantu , mirisque suavissimarum voluptatum pollicitationibus blandiri , atque expalpare consuevisse una tum Homeri , tum aliorum Poetarum

175쪽

vox est . Ceterum quio non videat sub Sirmnum imagine ipsas vOIuptates noxias , fiagur que illecebras depingere voluisse Homerum , qu bus plerique mulcentur , dum interim Ulysses,

aliique viri prudentes contra ea tum caneus , &- lenocinia, retiae Iationis quasi cara quadam , aures suas obstruunt , atque occludunt ρ Unde enatum proverbium Sire e praetemebi, hoc est volummium blandicias sontemnere . Quo respexisse vi. detur Hieronymus , dum ait a Et noo ad δatria δενι- test mortiferos Sire in staxeus aia n- δε auste stransise . In primis vero seritionum ill cebrae , & lenocinia verborum, Sirenes metaph. rice dici solent ι unde & -πῆν ἄπο τῆ σει με d.

rivari videtur ; quia scilicet voluptate , suavit teque sermonis homines quasi catena quadam vincti teneantur . Hinc & Is crates ob suavit quentiam dictus Siten Attica . Porro marim haec monstra eleganter describit Martialis lib. r.

Πoratius vero, . Flereu- -ros , Circer pocula arsi , di quae sequuntur . Et Claudianus Dulce malam pelago Siseu . iDenique Ovidius lita primo de Ane amandi,

Monae

176쪽

De monstris hisce marinis , quae revera extitisse , & adhuc alicubi extitere videntur quam doquidem unum memorant non multis ab hine annis in Frisia captum , & nere doctum Cal. metium , si vacat , consulite in Isa. c. 13. Caussam vero cur monseris illis cantus suavita. em Homerus tribuerit, non minus latere Puto, mam siquis quaerat de cycnorum Cantu , qui te Tme modulari morti proximi dicuntur, sueι ut malunt hodie plerique eruditorum , confin. guntur . Nihilominus non id dixisse temere , n que non aliqua innixum verisimilitudine puta. verim Uatem , cum de Sirenum voce , sive Canis restetur etiam Isaias , ubi Babylonis exeidium vaticinans , eiusque superborum aedificiorum in laus horridos , & palustres lacus immutario nem , Sirenas nominat respondentes titulis ilia delubris voluptatis. r. 13. v. aa. Quoniam vero tamquam n Riae voluptatis exemplum , ut modo dicebam , Sirenas proponit Homerus , Ca-- , optimi adolescentes , ne umquam fallacibus eius lenociniis vos abduci , atque inretiri sinatis. Quem enim alium fructum ex ea capietis , quam

dolorem & poenitentiam λ Sibi elicium putet unusquisque vestrum illud Horatii,

177쪽

144 DISSERTATIO LVI.

Sed & Salomonis sapientissima monita in - hanc rem minime praetermittenda . Quid enim Christianus praeceptor solis Ethincorum dictis uta. tur , neque aliquod identidem opportune afferat e divinis Literis excerptum , cum prae se tim longe plurima ab illis suppeditentur neque robore, neque lepore Ethnicorum dictis secunda Famus , inquit Salomon nov. s. 3. di illara labia eius , ct nitidius oleo guttur eius , noviss-ma cutem ilLur amara quas ab tbium , ω acuta quasi. gladius bieeps. Et alibi e. 2 o. v. gr. 3 Summis es homini panis mendaeii ; postea impubiatur os eius calculo . Ceterum videte quaeso,

quam similis Homericis Sirenibus habeatur apud eumdem Salomonem e. o. graphice depicta imago subdolae mulieris , & illecebrosae ad per

niciem incautos pertrahentis . Ait siquidem mmlierem insipientem verbosam , canoram , Plenamque illecebris , nihilque boni meditantem , in foribus domus in edito urbis loco sedere , ut transeuntes per viam & itinere suo gradientes ad

se vocet , alliciatque. Quos vero invitat , parvulos ac vecordes nuncupat ; bona scilicet mente , se gacique non utentes , quales ferme parvuli sunt, ac vecordes . Potum dulciorem ut pote furtivum , escamque suaviorem ut pote absconditam,

sese praebituram pollicetur . At ignorant. miselli illi , qui ad eam accedunt , quod omnes conUivae illius iam perierunt , quodque apud illam gigantes sunt te tertimi , atque immisericordes.

Quid vividius dici poterat ρ quid eloquentius Θ

178쪽

simillimam picturam suam Sirenum eiunxisse vi4deatur Homerus , qui in prato sedentes eas facit , quod acervo humanorum ossium Circumdatur Θ Itaque cavete ab illis, cavete , iisque , quae ad vos monendos hactenus attuli . illud etiam

Plauti adiicite , & pectore penitissimo infigite.

Perlecebrae , pernicies , adolescentium exitium; Nam mare haud es mare , mos mare acerrumum, Nam in mari repperi ; bic elava bonis . .

Aliorum calamitas pauperies , ignominia , mombi , lues , mors , ossaque illa exucca , & carnibus exuta consimilium malorum vobis etiam impendentium , si accedere audeatis , saluberrimum metum incutiant , ut mortiferae voluptatis illecebias devitetis , & Ulyssis exemplo securi praetervehamini .

Felix quem Detunt aliena pericula cautam .. Devitatis Sirenibus navigandum fuit Ulyssi per saaa excelsa ; & magnorum periculorum plena, inter quae mare illud mirum in modum aestuaret. Horum duo appellari πλαγΤia a veteribus, hoc est a Diis dicit ; quae consecutis temporibus Cyanea saxa dicta sunt . Tria hic loca pr

poni ait Eustathius , Planctas , Scyllam , & Ch rybdim , quod ita est intelligendum , ut ab una

179쪽

parte sint Planctae , ab altera ex adverso duo illi

ingentes scopuli inter se proximi a latere. Cum Urio alterutrius partis subeundum esset Ulyui periculum , monet Circe , ut malit per Scyllam& Charybdim transire , quam per Planctas , quae CeItum atque irreparabile tum sibi , tum sociis omnibus inferrent exitium ; rursusque ut Scyllae potius detrimenta ferat , quam Charybdis , ut mox videbimus . Convenit enim Vlysii sapienti & eordato viro, ut quoties duo ingruant mala , minus semper eligat . Quod addit de saevitie sive impudentia Cyaneorum scopulorum , ut neque columbis Iovi ambrosiam ferentibus parcant , paulo longiorem postulat explanati nem , quam proinde ad aliam disputationenia reseIvamus ; quod vero attinet ad alios duos sco. pulcis frequentibus naufragiis olim infames , ne molestiis forte sim Graece nescientibus Homeri. corum veIsuum recitatione , afferam pro illis Virgilii versiculos, qui in tertio Aeneidos inrumque saxum illud ex Homero descripsit . De

Scylla inquit Am. l. 3.

in Sesum eaeeis eobibet spelunca latebris

Ora exertauem , ω naves ire saxa trabearem.

Prima hominis facies , θ' pulcro corpore mirgo Pube tenus , postrema immani eo ore pistrix, Delphiuum eaudas urero commissa luporum.

Scyllam esse aiunt promontorium iuxta Rhegium, Siculum in mare prominens , in quo sunt saxa

180쪽

multa & ingentia , quae Ioca interius habent cava , & speluncas , in quibus habitant marina monstra . ubi vero navigia illisa fuerint & memsa , tunc homines ab illis monstris devorari . Hinc fabula Scyllam effngens veluti rabiosam canem multa Capita emittentem , quibus ad se Propinquantes quoscumque Corripiat , devoret. que. Scopulus alter est Scyllaeo vicinus , sed ii. Io minor , ut quem iaculo possit quisquam aD sequi. In eo ficus est sylvestris . sub qua habi. tat Charybdis , cuius hi sunt effectus, ut undas absorbeat , & resorbeat ter in die . Dextrum Sylla Iour. iaemum implacata Charybdis obsidet . atquν imo baraiari ser gurgite vasos Sorbet in abruptum fluctus , rursu*ur sub aurar Erigit altersos , 9 Adera verberat unda . At Strabo ex Polybio docet L a. illud τρ'e pro M. errore vel scribae, vel historici positum. ut quae de Charybdi Poeta fingit, revera convenire possint cum iis , quae in Siculo freto accidunt , quod bis quotidie fluctus mutat . scut Oceanus quavis die & nocte his refluit . Homeri versiculus, qui

corruptus creditur, hic est. c

l . . . . . i

Quid facilius , quam υἰe idest teν pro idest

bιs amanuensium sive imperitia , sive oscitantis irrepsisse P Hanc ergo Charybdim monet Circe T a dein

SEARCH

MENU NAVIGATION