Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1741년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

ac famulos nece multatis, Melanthioque Caprario horrendum in modum cruciato , ac trucidato laetam iussit agi choream , ut qui foris audirent , putarent celebrati Penelopes nuptias cum aliquo procorum . Hisce omnibus expletis ablutus , ac probe abstersus ad suam ingreditur Penelopem , quae ex improviso coniugis reditu , & insperata Procorum vindicta , tam vehementi perfusa est

gaudio, ut ea voluptas praeteritos angores omnes

ex animo expulerit. s l. 23. Denique extremus poematis liber exhibebit vobis , optimi iuvenes,

procorum manes ad inferos catervatim a Mercurio compulsos, Ulyssem summo mane e lecto su gentem , sumptisque armis cum omnibus suis abeuntem ad Laertem in agrum , Laertis grandem laetitiam ob receptum filium , Ithacenses duce Eupithe Antinoi patre ob procorum necem ininstructa acie adversus Ulyssem egressos, ac demum

Minervae interventu pacem utrinque conciliatam.

Haec autem omnia a decimo tertio libro usque ad finem paucis , contraxi , quia non mihi visa est haec poematis pars longiori explicatione indigere . Quia vero de suspendio noxia tum puellarum paulo latius erat agendum ad aliam disputationem , quae hanc proxime consequetur , illud reservavi. Ceterum multa ad universam Odysseam pertinentia, tribus etiam prioribus huius voluminis disputationibus explicata sunt , multa etiam alibi, adeo ut ex toto hoc nostro opere satis superque parata habeatis subsidia ad quasvis in Homerica lactione occurrentes salebras facile superandas.

202쪽

DISSERTATIO LVIII.

De Telemacho sontes puellas in regiis aedibus suspendente.

sYNOΡSIS. EX opinione magis , quam meritate plerique tuis dieant . Iuris executio in plectendo reos iam surpis habetur . stat iudieium in reos fert , velu-νi mens es , qui illud exequitur , veluti manus . Salutaris reipublicae es reoram ultio , atque intem emptio . Camae populorum opiniones de publicis re νum punitoribus , deque aliis multis. Non indignum facinus Telemaebo eommittit Homeras , dum sontes puellas susspendio nerantem facit . Multa exempla eo milia ex saeris Paginis asseruntur . Alia itidem ex fabulis , O ex profana bisoria. Quibus de causis opinio baec apud nos evaleat tu per esse illor , qui reos plectunt . Hune Homeri δε- eum imitatus es Ariosus.

X veritate pauca , ex opinione muIta prave aestimare plerosque homines dolebat Seneca , cumque eo alibi quoque nos saepe doluimus , iterumque dolemus . Cum enim Homerum nostris hisce sermonibus iamdiu explicandum , atque illustrandum susceperimus ; si multa in . eo ex praeconceFac Tom. III. Y opi-

203쪽

a o DISSERTATIO LVIII.

opinione non audicaret, vulgus legentium , desensione nostra nequaquam indigeret , ubi sive absurda , sive indecora suis carminibus admiscuisset temere Creditur . Sed quandoquidem ita res habet , & error hic multos tenet , quod coepimus opus absolvemus , cumque plura iam falso suspecta excusserimus , illud etiam , quod praecedenti disputatione innuimus, maxime ditanum moriabus nostris excutiemus hodie. Ulysses rex , peracta procorum caede, filio suo Telemacho principi iuveni regni haeredi , aliisque familiaribus regiis inter oecionem exequendam committit dum decim aulae regiae puellarum , quae seipsas vutiandas absente rege procis permiserant . Iam vero Complures vestros statim obstrepentes mihi uideor audire , spectatissimi iuvenes , utpote qua rem tam absurdam atque indecoram aversemini.

Turpi , tetricoque carnificis officio regius filius. xegitque familiares fungantur Θ Uali , inquitis, rem illepidam , ac plane indignam i Adeste tamen aequo animo , iuvenes , ae tantisper , dum me audiatis, iudicium differte. Dicam ingenue, auditores , cur de tali argumento peculiari disputatione verba facere voluerim apud vos . IIL.

uodam amicorum conventu , ubi quemadmo-um usuuenil multi variique caedebantur se mones , nescio quam nactus occasionem factum illud Homericum recensebam. Congerro quidam, qui in eo totus esse videbatur , ut facetiis flueret . ubi factum audiit . O bellum Homerum linquit ; mihi quidem videtur in Telemacho se,

204쪽

. IN HOMERUM. a scisse id quod faciunt nostri isti mimi , histrio.

nes Tulgares in ridiculario Bergomate , ubi re. gni principem confingunt ; ipsemet namque suis manibus suspendit sontes , & carnifici parcit. Quod sane dicterium cum risu a ceteris e m. ptum est , mihi autem Homeri amantissimo anumum fodicasse non inficia r ; & quod Home rum carpebat , & quod erat iniuste iactatum .

Quia vero rationes , quae tantum Vatem a Crimine vindicant , Mon omnibus manifestae sunt , iam tum eas auditoribus meis ex hoc loco palam facere statui , & Homerum a Calumnia huiuscemodi vindicare , quod nempe indignum facinus ac pudendum principi iuveni commiserit, quale suspendium est illarum puellarum . Tanto aurem magis huc adductus sum , quod Daceria Homeri studiosissima multa cum laude saepius a

me Commemorata , quamvis hoc factum in Homero non damnet , fatetur tamen se maluisse, ut in Homero non haberetur . Eia age rem duspiciamus . . Iuris quidem executio recis sive Caapiendo , sive plectendo morte , aliisve suppliciis, apud nos turpis habetur , iisque ad quos pertinet , ignominiae est , ac dedecori ; quapropter apparitores, & carnifices omnibus odio sunt, &horrori ; omnes illos refugiunt & piaculum grave quisque habet, non solum si eorum comsuetudine utatur , sed vel raptim cum eis coli quatur, aut etiam propius ad eos accedat. Equia

dem par esse puto , ut honestus quilibet apud nos ab iis abstineat , & usum hunc servet ei. . I Y a vilem;

205쪽

.vilem veluti enim quaedam lex est , cui nisi te conformes , teipsum dedecores huiusmodi hominibus te adiungendo , qui inhonesti , turpes , infames vulgo existimantur . Verum s res ipsa ex ratione pendatur , dum eos tui pes existima. mus , qui sontes capiunt, plectunt , . occidunt ueturpes paene dixerim etiam illos facimus , qui capiendos iubent , feruntque iudicium , ut plectantur , occidantur . Nonne veluti mens illo est , qui fert iudicium , manus vero illi, qui ad effectum adducunt ρ cur igitur tota facti turpitudo manibus adhaereat ; mentem autem , a qua tamquam a fonte derivatur, nullatenus inquinet ρNonne Augustinum auditis sapienter disserentem, ac refellentem Iudaeos, qui se tuebantur , per in

de quasi Christum ipsi non occidissent ρ iν Ps.

63. m. a. Contendit enim tum a Pilato , tum

ab ipsis occisum esse Christum ; a Pilato quidem

lata sententia , ut occideretur , a Iudaeis vero gladio linguae ; acuerunt siquidem linguas suas, cum Clamarunt , crueinge , eruet e . Adeo verum est ad eamdem rem confluere tum qui ne-Cem imperato, tum qui imperatam exequitur . Quandoquidem igitur, nullam infamiae notam incurrere eum , qui fert iudiCium in reos , arbitramur ; ex ratione colligere posse videmur , neque eos qui iudicium illud exequuntur si diis

placet) turpe facinus admittere. Quinimmo cum Teorum ultio , atque interemptio rei p. sit maxime salutaris , siquidem remedium est . quod morbum depellit , & remp. servat incolumem ,

206쪽

rem per se ipsam valde utilem , ac laudabilem praestare existimandi sunt. Quod si nihilominus operarii isti iuris administri ignominios habentur & turpes , id non ipsi rei , sed hominum

opinioni cuius opinionis caussas ad differtati nis calcem investigabimus , atque expendemus tribuendum esse liquet . Fac igitur opinionem hanc apud homines non vigere, iam actio illa turpis amplius non est; quod enim de locuti ne aiebat Horatius , ne nes usum esse legem &normam verborum , idem & de multis acti nibus dicendum est, turpes esse , sive non , eX usu & consuetudine hominum , opinione sua quasi legem ferentium . Nonne alicubi etiam modo maleficos homines , ut homicidas , latrones, in fuga sistere manibusque detinere, donec in carcerem ab accensis compingantur , turpe nequaquam est , ut in Anglia & Gallia , apud nos vero, atque in tota Italia turpissimum ΘNonne carnificis sive alloquium , sive Consuet dinem devitamus , quod alibi minime faciunt .& alicubi munus istud etiam speciosum en dicitur Θ Nonne consanguinei & amnes reorum s , qui publicas scelerum dedere poenas , maculam& ipsi apud nos contrahere putantur , nullam vero alibi ρ Quam hercle opinionem multo re ctiorem , & aequiorem iudico ; cur enim improbitas propinquorum innoxio mihi noceat proin brumque afferat ρ Nonne Turcae suspendium mi nus turpe ducunt capitis obtruncarione; nos ver Contra capitis obtruncationem minus inhonestam suspen

207쪽

suspendio p Nonne dexteram honestiorem nos , Turcae vero sinistram P Atque hinc factum , ut Turca ac Christi fidelis , dum simul ambulant , numquam de honore hoc disceptent; putat enim uterque se honoratiorem prae alio, opinione, &consuetudine sua rem diiudicans. Quae Omnia ,& sexcenta id genus alia illud quod aiebam comprobant, multa e sse in humana huius vitae comomunione, quae honorem sive ignominiam ex sita hominum , opinione accipiant . Quamobrem cum antiquissimis temporibus opinio haec value ,

Till, turpe non esse publico i ure sontes de medio tollere, fortasse etiam gloriosum, quid indignum commisit Uates , dum Telemachum , aliosque regios familiares facit puellas ilias suspendio necantes 8 Liceat hic in eos, qui facto hoc cissendanetur , illud Cornelii Nepotis usurpare ια, Praef. si iudicerι, non eadem omuabus esse bouessa , ατ ue tari ιa, sed omnia maioνam in silmeis iudieara , nou admirasotur . Itaque parce ,

optima Daceria ς tu maluisses in Homero huius.

modi rem non haberi. ego vero maxime volo,

eique gratias ago, quod eam scripserit, testatam. que carminibus suis reliquerit; ex ea enim Cominpertum habemus eiuste aetatis usum , qui nobis

facem praefert ad alia cons milia in divina Hebraeorum Historia perspicienda . Nam David ab uno ex familia libus suis transfodi iubet Amalecitam illum, qMi sese manus in Saulem iniecisse gloriabatur a. Reg. r. rs. γ Aliis item Praecepit, ut Reel um , & Baanam interfectores 15bo

208쪽

set hi Saulis filii obtruncarent . 2. Rex. 4. Iq. 3 Saul vero nonne stipatoribus suis similiter mandavit , ut sacerdotibus , qui Davidem commeatu iuverant, necem inferrent λ r. Reg. II. 42. Sic Banaias Salomonis stipator Ioabum interfecit. 3. Reg. a. 34. Sic unus Herodis satellitum

Ioannem in ca Iceae capite minuit . t Mare. λa . Sie milites piaetoriani sub Pilato Christum

cum lationibus cruci assi3ere. Matib. 2 . 1 .

Quod si vobis exempla haec non suffciant , habeo etiam alios magni nominis & auctoritatis

viros . qui in sacris Literis id ossicii subi in

narrantur. Samuel propheta Agagum regem manibus suis in frusta ccineisum interfecit. t I .RQ. gr. 32. Levitae Movsis iussu per castra vagatim utra millia scorraetolum , & idolis thura offe- Lentium Peremerunt . t Ex. qa 28.4 Sed praeter haec omnia unum adhuc superest . ouod assinius est , ac similius , uuam cetera . Ulyssis exemplo filio Telemacho scineium puellarum necem iniungentis . Gedeon namque cum necem devictis duobus Madianitarum regibus Zebeae , & Saumanae iam pararet . praecepit Iethero filio suo, adhuc puero , ut educto gladio in alterut Iuniis eorum irrueret. Cumque ille animo labasceret.& patris iussum per aetatem exequi reformidaret . assurgens Gedeon ipsemet utrumque transverberatum luce privavit . M. 8. ar. Quae omnia plane ostendunt ea tempestate nequaquam turpe facinus habitum en reos interimere . etsi

consecutis temporibus homines de hac sententia sint

209쪽

sint demoti . Nobiscum facit eruditissimus quoque Calmetius , qui ad calcem Differtationis, qua supplicia in sacro Codice recensita subtiliter expendit, illud quaerit , sui ne essent apud Hebraeos carnifices ; multisque testimoniis confirmat munus illud numquam in veteri Testamento tamquam illiberale , & ignominiosum esse notatum . Possem & ex fabulis adducere exempla ip rum Deorum, ac Semideorum hoc ministerium non detrectantium . Apollo Marsyam suis manibus deglubit. Theseus Procusten , Hercules Rus ridem , aliosque morte multavit , ita ut Seneca in Hercule furente doluerit extincto Hercule ctrenuum defuisse terris scelestorum punitorem , nam Per ΟIbem vagabatur ut eos reperiret , & de medio tolleret . Quid autem singulatim Deos appello , Semideosque ρ Unus Iupiter instar omnium mihi est . Nonne ille contortis fulminibus impios enecat , & in Orcum detrudit p Possem & ex profana historia non

pauca testimonia eruere , quibus olim eos , qui reos multabant , ab ignominia fuisse liberos' Comprobarem . Quamquam enim , Cicerone teste pro Rabirio carnifex careret domicilio ui bis , fuit tamen cum carnifices inter satellites magistratuum versarentur ; quin immo & milites ipsi,& tribuni , & centuriones nullo dedecore hoc ossicio fungerentur ; quam consuetudinem ratam habent quoque nunc militares leges . Sed &alicubi reorum interemptionem Senatoribus novissimis demandatam , apud Thornam Lansum

210쪽

ipsos Imperatores commemorare, quorum aliqui neqcem inferre sontibus non exhorruerunt. Possem e Salmone Vol. V. pag. I98. Persarum mores adducere , nostra etiam aetate ossicium tollendide medio sontes nequaquam turpe existimantium, ita ut Rex modo uni , modo alteri, ex insigni

ribus aulae proceribus prout sbi libuerit , illud committat , ubi praesertim flagitia in regiis aedibus admissa multari necesse sit , quale profecto puellarum scelus fuit in regia Ulyssis domo pe

petratum . Possem & alia complura recensere PQuid autem haec ρ Cum ea , quae attulimus, satis superque esse arbitremur , Cetera , ne longiori oratione vos conteram missa ultro facimus. Iam vero meditanti mihi qua de caussa adve saria opinio apud posteros voluerit , maxim vero apud nos Italos , ut turpes habeantur atque infamissimi iustitiae illi, quos memoravimus, administri , haec plane succurrunt . Homines huiuscemodi ex ima deterrimi popelli faece assumuntur , nulla nec originis nec ferme morum honestate praediti . Praeterea ad ea ministeria

non iustitiae amor , sed sola lucri , ac stipendii cupido adigit . Quare accedente horrore eiuste ministerii , quod naturaliter hominibus tetricum est , ac funestum , quid miremur , si probrosi , atque execrabiles homines illi vulgo habeantur,& ab omnibus , ut quaedam teterrima labes , Ie- formidentur Θ Ceterum siquis & generis & virtutum splendore conspicuus , unico iustitiae amore Xom. III. Z son-

SEARCH

MENU NAVIGATION