Cornelii Jansenii ... Systema de gratia Christi methodice expositum, & theologice confutatum secundis curis R.P. fr. Fortunati a Brixia ... Opus posthumum

발행: 1755년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

α6 SYsTEMATIs tentiam sua voluntate lapsus est 3o . Ita sane respondere Jansenius debuit, utpote a praeceptore suo Calvino edoctus, qui ait: η ego, peccatum ideo minus debere imputari, quod ηeceissarium e s. Si quis enim dis piare cum Deo velit, cV hoc praetextu judicium subterivere , quoniam aliter non potuerit , habet paratam responsionem , quam alibi attulimus , non ex creatione este , sed naturae corruptela , quod homines peccato ma cipati , nihil velle possunt, nisi malum. Unde exim isa, quam improbi libenter praetexfrent , impotentia , nisi quod Adam ultro se dialoli tyrannidi advixit λ Hinc ergo Ditiositas , cujus linculis tenemur confricti , quod primus homo de ecit a suo opifice 31 . Unde Theodorus Za , ut alios praeteream ejusdem furfuris Jan senii Magistros , nec enim , inquit, necessitas excusat a scelere , se quis ultro in ejus compedes sese conjiecerit. Mamero necessitas peccandi , de qua nunc ago , non a natura es, sed a voluntario Leminis lapsu 32 . Quam iniuriosa sit Deo hujusmodi responsio nemo non videt, & patet exemplo servi, qui culpa sua manus stibi pedesque fregerit. Si enim Dominus hanc illi

culpam sincero animo remittat, imperare deinceps non potest , ut currat, atque huic praecepto non obtemperantem severe castigare. Fractis namque pedibus non currere vel nulla culpa est , vel omnino illa cadem,

qua sibi pedes fregit , quamque dominus servo illi ex animo remisit. Propterea dicere non dubitat S. AM sinus , peccati reum tenere quemquam , quia ηon se .

3o Lib. 3. de Gratia Chrisi cap. Iq.

3 i) Lib. a. Insit. cap. F. n. I.

312쪽

iis , quod facere non potuis , fumimae iniquitatis efffe, insaniae 33 . Verum Ausustini sentetitiam hac superre videbimus propositione fecunda. Advertere dumtaxat tactorem hic cupio , nihil penitus juvare Jansenium, si dicat, in iis mercri noS, & demereri , quae necessario agimus, quia delectabiliser, & cum complacentia illa operamur. Non juvat, inquam. Delectatio enim illa, sub . qua voluntas necessario operatur , Vel est indeliberata , nempe a consensu voluntatis omnino independens , vel est deliberata , ac proinde adeo libera , ut eam non habere , voluntas ipsa. , si velit, libere possit. Si primum: tota difficultas adhuc in viridi omnino est, ut patet. Si namque illa delectatio sit necesiaria vel non potest nobis ad poenam , praemium ve imputari ; vel etiam omni prorsiis delectatione sublata , actiones omnes nostrae , utut necessariae , nobis ad poenam vel praemium imputari justissime possunt Sin alterum : plane stat, quod ipsi contendimus , videlicet rationem meriti , & demeriti ita dependere a libera voluntate , ut in iis , quae necessario operamur, sit prorsus nulla.

I99. In eo demum divinae Scripturae adversatur Ja senti systema , quod ponat , Christum Dominum pro iis tantum, qui praedestinati sunt , subiisse mortem, &sanguinem suum fudisse. Haec habet divina Scriptura: Unus nempe, Christus omnibus mortuus es Pro nobis omnibus Deus tradidit illum 3s . Dedit re

33 Lib. de malus animabus n. II. alia S cap. 12. 34 Epist. a. cap. 3. . V. 1 3.

313쪽

demptionem semetipsum pro omnibus 36 . Salvator somnium hominum 37 . Ipse es propitiatio pro peccatis

κυ=ris , non pro nos=ris autem tantum. , sed etiam to itius mundi 38 . Praeterea ita pro omnibus mortuus est Christus, ut hinc inferat Apostolus , Omnes prorsus obnoxios tale originali peccato. Si unus, inquit , pro omnibus mortuus es : ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus es Chrsus 39 . Velint ergo nolint, alterutrum fateantur oportet Jansentani Systematis patroni, . aut scilicet solos praedestinatos peccalle in Adamo , ejusque peccati labem contraxit se , quod plane haereticum est ; aut noa pro solis praedestinatis Christum mortuum esse , suumque sanguinem fudisse. Id porro ex eo etiam confirmatur , quod habet idem Doctor gentium ad Romanos scribens. Ait enim: sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem ; rc ct per unius jusitiam is omnes homines injuin Pasionem vitae o . Accedit postremo illud ejusdem Apostoli scribentis itidem ad Romanos: Si propter cibum frater tuus contrisatur , jam non fecundum charitatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere , pro quo Chrsus mortuus es 41 . Hinc enim manifeste sequitur , eos etiam secundum Apostolum perire polle, pro quibus mortuus est Christus ; ac propterea non pro solis praedestinatis illum pertulit se mortem,& sanguinem fudisse. Huic autem illud etiam apprime con-

314쪽

J A N S E I A N I. P. II. Is sonat, quod habet idem Apostolus ad Corinthios, eo, monens , ne esu carnium idolis immolatarum fratrea suos offendant : σ peribit , inquit , infirmus in tua scientia frater , propter quem Chrisus mortuus est 1 pNon ergo dubitavit Apostolus perire eum polle , pro quo mortuus est Christus. Neque vero Jansenium j vat satis trita, &a Calvino mutuata cavillatio , Christum nimirum pro fratre pereunte mortuum elle, pretii quidem sufficientia , non autem animo , & intentione redimendi. Enim vero si fratris illius salvandi animum non habuit Christus, quid mirum si pereat obscandalum illi a nobis illatum Cur ipsi Apostolo tanta fuillet de illo cura , ne scandalo alieno periret, quem redimere Christus vere noluisset Igitur manifeste divinae Scripturae opponitur , Christum Dominum pro iis tantum , qui praedestinati sunt , subiisse mortem, & sanguinem fudiise , quod quidem ex Calvmo docet Jaiisenius.

PROPOSITIO U. Systema Jansensi non habet fundamentum in S. Augustino. a oo. Probatur. Duo praecipue sunt , quibus Janknianum systema innititur. Primum est , voluntatem no-sram nihil modo velle, nihilque agere sive boni , sive mali , nisi praevia aliqua indeliberata delectatione ad

operandum moveatur. Alterum, in duarum inaequalium

delectationum consiectu voluntatem tuam illi uecessario obsequi, di fecundum illam nece ario operari, quae in

υαὶ Epist. I. cap. 8. V. I

315쪽

a68 SYsΥE MATIs ensive alteram superat. Hoc itaque systema sun drmanis tum non habet in S. Augustino , si S. Augustini minime si it duo illa principia, quibus totum innititur. Illa autem non lutit S. Augustini.

aor. Quod enim spectat ad primum, non uno loco docet S. Augustinus , humanam voluntatem non semper operari propter desiectationem , quae volantatem ipsam indeliberate afficiat , & ad operandum sollicitet. Docet enim primo diabolum non solum per cupiditates tentare , sed etiam per terrores in saltationum , ct dolorum , γ ipsius mortis 3 . Dococ secundo , nihil sic revocare hominem a peccato , quemadmodum imminentis mortis cogitationem . Docet tertio , etiam illa prccata juse imputari , quae non δε-- lectationis illecebra committuntur , sed causa delitauri molestiae , alicujus , aut doloris , aut mortis 3 . Distinguens postremo timorem a cupiditate , omnia, inquit, peccata duae res faciunt in homine , cupiditas, timor. Cogitate, discutite , interrogate corda vestra, perscrutamini conscientias , videte , utrum possist esse peccata , nisi aut cupiendo , aut timendo. Proponitur praemirem, ut pecces , id es , quod te delectat , facis. propter quod cupis. Sed forte non induceris donis , te reris minis , facis propter quod times. Corrumpere te vult aliquis , ut dicas v. g. falsum te, onium .

; Lib. de Catechie. rudibus n. s s. cap. ultimis' G Ub. de Genesi contra Manichaeos n. 42. alias

cap. 28.

316쪽

J A a s E NI AN I. Ρ. II. 269.s 'cupiditas non et aluit , forte tisnor 'et alelit , M pes ces Itaque ad omne recte facitum amor ti mor ducit. sed bmne peccatum amor , ct timor ducit Ut facias bene amas , cr times Deum ; ut autem facias male, amas mundum , & times mundum 6 . ergo non solus amor, profecto neque id tantum , quod nos delectat, illud est secundum S. Augustinum, quod ad operandum movet voluntatem. Ex indeliberata quippa delectatione non timor , sed amor nasciitur. Quod enim delectat, bonum est; & quod est bonum , timo rem non excitat , sed amorem , unde & ipse Jansenius

docet , ex delectatione dilectionem , & ex dilectione operationem naturali ordine consequi. Itaque S. Augustini sententia non est, nihil prorsus sive boni, sive mali voluntatem nostram agere modo possie , nisi praevia aliqua indeliberata delectatione ad operandum sollicitetur & moveatur. . . . ' SCHOLION L

2o2. Non dubito fore , ut Jantinius fateatur , Si Augustino persuasum nequaquam finise , humanam v luntatcm . sine praevia aelectatione nihil prorsus velle. nihilque operari posse, si certo constiterit , neque , S. Prosperi sententia , solum amorem illud esse pondus, quo anima ad operandum flectitur. Scribit enim , S. Prosperum fulse acerrimum , di accuratissimum do irianae carissis ejus scilicet 'Augustini defensorem , nec ab ejus tramite . , quaatum ad gratiam , di liberum arbin

is trium l

) Lib. 4. de Gratia Christi cap. 7.

317쪽

arium attinet , vel latum unguem discessi e G8 . Jam

vero solo amore secundum S. Prosperum non moveri VΟIuntatem ad operandum , hoc praeclaro illius testimonio ollanditur. Trahit , inquit , ad Deum contemplatio elementorum , omniumque, qua in eis sunt , ordinatissima pulchritudo. Invisibilia enim ejus a creatuiara mundi per ea , quae facta sunt , intellecta eo piaciuntur. Trahunt rerum gelsarum relatores ; animum audientis inflammant narrantes laudes Domini, di vir tutes ejus , di mirabilia ejus , quae fecit. Trahit timor : principium enim sapientiae timor Domini. Trahit laetitia : qu iam laetatus sum in sis , quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Trahit desiderium: quoκiam ancupiscit, di deficit anisa mea in atria Domini. Trahunt delectationes r quam dulcia enim fauciabus meis eloquia tua super mel di favum ori meo. Et quis perspicere, aut enarrare possit , per quos affectus visitatio Dei animum ducat humanum , ut quae fugiebat, sequatur , quae oderat , diligat , quae Rasidiebat, muriat, ac subito commutatione mirabili , quae clausaei fuerant, fiant aperta ; quae oneros, sint levia ; qua amara , sint dulcia a quae obscura , sint IucidaΘ . Haec au tem iamnia operatur unus atque idem spiritus , i υidens

. 2 3. Quae autem ex S. Augustino' affert Jansentim,ret illius auctoritate. evincat, humanam voluntatem n hil modo velle , nihilque operari posse sine praevia ali-

318쪽

JANfEN ANI. P. II. Izet qua delectatione , facile dii solventur, si considerabimus. S. Augultinum in illis omnibus locis loqui non de quacunque hominis operatione , sed de iis tantum , quae

ex amore proveniunt. Concedo anim, voluntatem nostram nihil amare posse, nisi illud ipsa delectet; atque hinc nihil eam velle, nihilque agere , amore ductam, nisi delectatione aliqua moveatur. Verissimum est crgo, quod habet S. Augustinus, videlicet nolle homines fa

cere , quod justum est, si e quia latet, an justum sit,

sive quia non delectat ; tantoque nos vehementius velle , quanto certius, quam bonumsit , novimus , eoque dele tamur ardentias ueo . Verissimum , neminem an

mo amplecti aliquid , quod eum non delectat si . Verissimum tandem, delectationem esse quos pondus aniamin set . Haec , inquam , omnia , & si qua sint alia

hisce non dissimilia, fateor esse verissima, si de amore , ut intelligi debent, intelligantur. Cum enim, ipso met docente S. Augustino, non ametur , nisi quoa -- octat ue 3 , idcirco nolunt homines facere per am rem , quod justum est , sive . quia latet, sive quia non delectat; tantoque vehementii ' diligimus aliquid, qua to delectamur ardentius ; nemo quoque amplectitur aliquid amore, quod eum non delectat ; nec voluntas, nisi Occurrat , quod delectet , moveri ad amandum aliquo modo potest; nosque demum non agimus per amorem , quod agendum esse cognoscimus , quia non delectat. Eodem autem modo illa etiam explicantur, quae habet idem S. Doctor loquens de caula peccati,

so de Peccatorum meritis n. 26. alias cap. I 7. si Lib. i. ad Simplicio m q. I. n. 2I. 1Σ Lib. de Musica n. 29, alias cap. a I.

319쪽

nempe cum ait, rationem nostram deduci ad consoso nem peccati non posse , ni 7 cum delactatio mota fuerie s ): nam inam fore , qui peccaret nihil delectaret, Elicitum sue , & silmilia. Dice ad tin qaippe est, nolinde omnibus, sed de iis tantum peccatis illud tunc lo

. II.

-go . Ad alterum vero JAnsentani systemitis principium quod spectat , videlicet in duarum isae uallumst delectationum confiictu, voluntatem nostram illi necessario obsequi, re secuηdum illam necessario operari, quae alteram intens e superat, rem certit simam puto , de monstratum iri, hoc principium non est. S. Augustini, si ostensum fuerit , illud ejusdem S. Doctoris testimo nium , quo ad id probandum, Jan senius ipse utitur,.& in quo maximam facit vim , spemque sirim collo-:cat, omnino contra Augustini mentem ab eo accipia , tur. Ita autem res se habet. Est enim testimonium illud Si Augustinit. Quod amplius nos delectat , scundum id operemur , necesse es As6 : quod vult Jansenius , intelligatur de delectatione findeliberata ; sed omnino, ut. dixi, contra mentem, S. Augustini. Contendo enim, S. Augustinum sumere delectationem eo loci pro delectatione aut amore , ita nimirum ut, cum dixit : quod, amplius nos deleniat , fecundust id operemur , pecesse es , non aliud signifizare voluerit , nisi nos fecundum '

320쪽

I A M s E N I A NI. P. U. M necemris operari, quod vehementer Histimus. Hanc porro fuisse Augustini mentem, non vero illam, quam stoi fingit Iansenius , multiplex mihi ratio est. Moveor primo ex eo , quod postquam dixerit S. Doctor , Eecesse sis ut fecundum id operemur , quod amplius nos . deIectat; de dilectione rem totam concludat. Ait quippe : mani sum est certe , secundum id nos vivere, quod Iectati fuerimus ; sectabimur autem , quod dilexerimus.

Itaque si ex adverso exsant duo , praeceptum Justitiae

ct consuetuis carnalis , ut utrumque diligitur id fect bimur, quod amplius dilexerimus. Si tantumdem utrumque diligitur, nihil horum feritabimur , sed aut timore inriti trahemur in alterutram partem , aut si utrumque aequaliter etiam timemus , in periculo sine dubio r maaebimus , Iuctu dilectionis se timoris alternanteqμaffati. 17 . Itaque , ut sibi cohaereat S. Doctor, quaeque antecedunt iis, quae sequuntur , plane consentiant , dicamus oportet , i operari fecundum id , quod amplius delectat, perinde fullse S. Augustino , ac operari fecundum id , quod amplius inligitur. Neque huic officit exemplum speciosae foeminae, quod S. Augustinus aisiimit , ut verum ei se ostendat , fecundum id nos n cessario operari quod amplius delectat. Siquidem neque delectationem fornicationis , neque delectatio em castitatis sumit S. Doctor pro motione voluntatis indeliberata , sed pro actu amoris . deliberato , unde illius exempli sensus est : si amor , quo diligitur pulchritudo castitatis, major fuerit, quam amor fornicationis, ad quem nos excitat forma speciosae foeminae, secundum. illam , nempe caste vivimus , & secundum illam ope

ramur.

SEARCH

MENU NAVIGATION