Cornelii Jansenii ... Systema de gratia Christi methodice expositum, & theologice confutatum secundis curis R.P. fr. Fortunati a Brixia ... Opus posthumum

발행: 1755년

분량: 422페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

α94 s YsTEMATIs admisit, & propugnavit. Secundo et certissime constat, i S. Augustinum in notione iliari arbitrii , re , & nomine cum Pelagianis consensisse. Juliano siquidem objicienti , Caelotianum, & Pelagianum vocari a catholicis , si quis aut liberum in hominibus arbitrium , aut Deum esse nascentium conditorem dixerit is 3ὶ, respondet S. Augustinus , non sta ei se , ut ille loquebatur. Multum falleris , inquit , vel fallere meditaris r non liberum negamus arbitrium liberum in hominia. bus esse arbitrium , ct Deum esse nascentium condit rem , utrique dicimus : non hinc estis Curissiani , σPelagiani : liberum autem esse quemquam ad agendum bonum me adjutorio Dei , σ non erui parvulos a potesate tenebrarum, ρο sic transferri in regnum Dei, hoc

Eadem ergo fuit S. Augustino , quae Pelagianis liberi arbitrii notio. Etenim , ut egregie observat CI. P. De- champs, si in voce tantum conveniunt, re autem 's,

O subjecta verbo notione diffident, fallitur ipse S. Augofisus , cum ait , utrisque commune esse liberi arbitrii doma; siquidem solum ηomen commuae es, nec diacere debuit: liberum in hominibus esse arbitrium, uir que dicimus ; sed potius i liberi arbitrii nomen utrique retinemus 93 . Jam vero certum est , Pelagianos in libertate a necessitate simplici liberum arbitrium p suisse, sive pro comperto habuisse , hominem hac libertate in operando pollere. Patet, ut praeteream alios,

93 Iab. a. de Nuptiis , di concupiscentia n. 7. alias

cap. 3.

n. 3. . ,

342쪽

J A M s E N I A NI. P. II. 29ς ex ipso Jansenio. Ait enim, eos in hoc sibenatem a bitrii esseatialiter colloca e unanimiter, quod homo habeat, ut i loqui subinde soleut . ut suopta jure , in

suaque potet lata , utramlibet partem sequi 95 . Ergo liberum arbitrium , etiam S. Augustini judicio , in Iibertate a simplici necessitate consistit. Postremo id que mihi , nisi vehementer fallar , plane decretorium argumentum est in eam libertatem inei se homini , sensit S. Augustinus , quam difficillimum est cum efficacia divinae gratiae conciliare. Patet ex ipsomet S. Doctore. I a quaesis, inquit , ubi de lioero arbitrio voluntatis. σ de Dei gratia disputatur , ita es ad discernendum difficilis, ut quan is dessenditur liberum arbitrium, ne Dei gratia vitatur ; quando autem a=dritur Dei gratia , liberum arbitrium putetur auferri 9i . Et alio i : etiam ratio , quae de iis rebus a talibus, quales fumus , iniri potes, quemlibet nostram quaerentem vehementer angustat , ne sic defendamus gratiam. ut liberum arbitrium auferre videamur; rumus ne liberum c asseramus arbi um, ut superba impietate, ingrati Dei gratiae judicemur 98 . Ad Valentinum quoque scribens, quaestionem hanc vocat difficillimam, re paucis intelligibilem yy . Jam vero sicuti difficillimum intellectu est , quomodo in voluntate efficaciter operetur gratia , quin illa desinat esse libera libertate a simplici necessitate ; ita ex adverssi illud est intellectu facillimum , si non alia tunc in voluntate salvanda sit libem. tas , nisi quae coactionem, vim, atque violentiam excludit. Quis enim, inquit Cl. P. Dechamps , non intellia

343쪽

rit, gratiam Dei posse esse victricem, ct ectum suum

certo consequi, quamvis eam voluntati coactionem non

imprimat , quam impossibilem fatentur omnes , quamque nec ipsis brutorum appetitionibus inferri posse, Philosephi pariter ac Theologi pronuntiant uis vel hae tempestate , qua levissima difficultates excutiuntur. operoe, di litigantium Theologorum argumentis in abd tissima plerumque miseria abeunt, di tutandum eisue re laboriosius putavit λ Tam certum it isud, tamque perspicuum , ut vel ipsi Philosophiae tirones in haelibertate cum Dei gratia componeηda ne levissimam quidem di cultatis umbram fuisicentur ; di persuadebunt Adversarii , Angustinum , Doctorum omnium aquilam , ac veluti ingeniorum apicem , is hac di cu rate caligase, eamque difficillimain, a paucis intelligibilem, oe quemlibet nostrum vehementer angustantem appellasse , quam ηec Theologi vocant in quaestionem, quamque nullo negotio dissolvunt , qui primis Philosophiae elementis initiantur Ioo . Ergo de necessitate coactionis non loquitur S. Augustinus , cum de ea n cessitate disserit, quae , ejus judicio , constantique sententia , humani arbitrii laedit libertatem a sed eam necessitatem tunc perpetuo intelligit , qua voluntas ita ad unum determinatur , ut , licet non invita , neque reluctans, sed delectabiliter, & cum complacentia illud faciat, contrarium tamen velle non possit. Hinc COROLLARIUM. et I 8. Plane ad evidentiam constare dicendum est, S. Augustaeum loqvii de deliberata delectatione , cum

344쪽

necessarium esse dixit , fecundum id operemur, quod amplius nos delectat. Si namque delectationem indeliberasam eo loci intelligeret , ea in voluntate non staret libertas , quam sexcentis in locis ipse deinde asserit, aperteque propugnat. SCHOLION II. c

et 19. Nihil negotii facessiere nobis debet, Julianum Pelagianum objectile S. Augustino , ad quem motam Iiberetur voluntas , ut bonum semper velle cogatur tot pNeque enim inserre inde licet , persuasum fuit se Pesagianis , ideo laedi humanam Iibertatem per gratiam,

quia haec voluntatem ad bonum volendum cogat ; &ex adverso S. Augustinum totum in eo fuisse , ut convitra illos ostenderet , ideo. gratiam non ossicere libertati , quia voIuntas a gratia non cogatur. Id ergo ne cui negotium i facessat , observetur velim , coactionem sumi. a Pelagianis non pro vi , seu violentia ,: quae inferatur voluntati, sed pro simplici necessitate , qua v luntas ita ad unum determinatur , ut contrarium velle non possit , quamVis quod hoc modo necellario vult, non velit invita. Patet ex ipso Jansenio. Fatetur enim,

quod & pluribus Amplicem nec sitatem vocari coactionem a Juliano. Non enim, inquit, tam intelligit Julianus coactionem proprie dictam, quae fit reniteate voluntate , quam illam ad uaam partem addictiovem, ve captivitatem , qua silerum arbitrium nouuis bo num , vel nomisi malum velle posse diceretur , sive v luntate sua reniteretur , sive non Ioa . Et infra ait, ioi Lib. i. operis imperfecti n. Io I. i

ioi, Lib. a. de haeres Pelagiana cap. Ies

345쪽

Iulianum Interpretem sui factum , coactionem , neces ratemque conjunxi e , cum dixit , sise possibilitatem istam agendi scilicet tam bene, quam male , in qua consistit libertas voluntatis) expertem cogentis necessiatatis , utpote quae in suopte jure habet , utram suerentiae partem sequatur Io 3 . Neque secus , fatetur, ipsum etiam Pelagium sensiisse. Is enim, inquit, omniaco undens oe naturam, GV violentiam, di astrictionem, necessitatem, immutabilitatem actionis bonae , saris superque docet, hoc se vocare coactionem , quae ad unam sive bovi, sive mali partem a stit, it aut ad conerarium , ut Vfe latius diducit, transire non possit ioc. Nihil ergo Jan senium juvat , coanionis vocabulum a

Pelagianis , atque adeo & a S. Augustino , dum contra illos rem agit , usurpari ; cum scilicet certum sit, ipsomet Jan senio id confirmante , eos non vim , non violentiam , sed simplicem necessitatem , coactionis nomine , intellexit se. Sod si penitius res hujusmodi in

spiciatur , non dubito , omnes facile concelluros ex relatis Jansenti verbis satis validum argumentum contra illum pollia deduci. Sic enim arguitur: Fatetur Jan- senius; Iulianum Pelagianum, nomine coaectionis , quae humani arbitrii libertatem evertit', non tam coactionem proprie dictam, quae fit, renitente voluntate, quam illam ad unam partem adietionem , qua liberum arbitrium nonκisi bonum, vel nonnisi malum velle potes, nempe simplicem necessitatem , intellexisse. Igitur secundum Jansenium ad libertatem arbitrii duo requirebant Pelagiani, immunitatem scilicet a coactione proprie dicta, & immunitatem a simplici necessitatae ; & hinc est,

io; Lib. a. de haeresi Pelagiana I.

346쪽

J LN s E N I A N I. P. H. Julianum, ut ille scripsit, coactioηem , neesseatemis in voluntate conjumille. Ergo ad componendam arbitrii libertatem cum gratia , satis haudquaquam esse poterat , ut contra Pelagianos ostenderet Augustinus, Voluntatem a divina gratia non cogi; sed insuper demonstrare ille debuerat , voluntatem ipsam non ita a gratia determinari, ut contrarium Velle nequiret. Pe lpectum autem S. Augustino id non 'fuiise , neminem profecto dicturum spero. Ergo falsum est , sententiam fuisse Pelagianorum , libertatem voluntatis laedi, penistusque tolli, posita gratia, quia illa ad bonum cog retur ; & S. Augustinum non aliter liberum arbitrium contra Pelagianos propugnat se , nisi demonstrando , hu'manam voluntatem a gratia non cogi. ItaqueCOROLLARIUM.2 2 o. Audiendus non est Jansenius , dum ait , ex omnibus Pelagianorum objectionibus de liberi arbitrii sub versione per Dei gratiam conquerentibus, σ Augustia responsionibus nihiI evidentius esse pose, quam Pelagi nos non aliter putasse , libertatem voluntatis violari, si quia Deus per gratiam totum solus faceret, adeoque hominem invitum oe reluctantem ad bonum cogeret; nec aliter Augusinum liberum arbitrium amendere , ct concordiam utriusque tradere , nisi quia nou sola in homi ne operatur , sed etiam voluntas ex nolente di repugnante fit volens , re voleηdo cum gratia aliquid facit ios . Nihil enim , ut satis constat ex hactenus traditis , magis falsum est , quam Pelagianos non aliter pseta e , Iibertatem voluntatis violari per gratiam , nisi

quia tos Lib. 8. de Gratia Chrisi cap. I. . 1 .

347쪽

t3oo S YsTEM ATI s quia homisem invitum oe reis iaκωm illa ad bonum cogeret. Nihil magis absurdum , quam S. Augustinum in demonstranda re notissinia , neque a Pelagianis iadubium ver nempe humanam voluntatem divina gratia non cogi in operam' studiumque 'suum collocare

- i 221. Pauca quoque ido famoso illo S. Augustini t fimonio dicenda sunt , quo adeo maniseste constare putat Jan senius , solam necessitatem coactionis ejusdem 6. Doctoris judicio, officere humani arbitrii libertati, ut aulia, inquit ipse , tergiversatisne eludi posse vide tur io6 . Quaerens itaque laudatus s. Doctor, an voluntatibus hominum aliqua dominetum necessitas , ait, si necessitas nostra illa dicenda es, quae non os in no

stra potesate, sed etiamsi nolimus , e scit qθod potes,

cui es necessitas mortis , manissum esse , voluntates nostras , quilio recte , vel perperam vivitur , sub tali necessitate non sis. Contra vero , si illa demitur necessitas , fecundum quam dicimus necesse esse , ut ita fit aliquid, vel ita fiat, nsio, inquit , cur eam trameamus Io7 . Contendit ergo Jan senius , necessitatem primam , quam hic distinguit S. Augustinus , elle coactumis, alteram esse eam ipsam , quae vulgo necessitas simplex nuncupatur, nempe qua voluntas ita determ natur ad unum , ut contrarium velle non poliit. In-.fert propterea , docere S. Augustinuin clarissimis ver bis, necessitatem illam prunam , siticet coactionis, re

348쪽

urnare libertati , isam vero minime , adeo nimirum, ut prima submota, nullam aliam timeat libertati τι luntatis, quantumvis dicatur sise neces rium , ut veliamus Io8 . Verum enimvero quantum ab Augustini

mente alienus hoc loco sit Jan senius, hac una , ut alias omittam, ratione ostenditur. Certum est, necessitatem, sub qua S. Augustinus negat esse voluntates ningas, quibus recte , vel perperam vivitur, esse illam , quam v

luntati imponi dicebat Tullius , admiissa in Deo praescientia futurorum. Ipsomet siquidem fatente Jansenio, in libro f. de civitate Dei, ex quo illud testimonium sumtum est , adversus cujusvis fati , aut praescientiae necessitatem arbitrii , di voluntatis libertatem G pr se o asserit , ac tuetur Augustinus io9 . Certum est

autem, necessitatem' , quam , admissa futurorum prae scientia , Cicero formidabat , non stasse uecessitatem eo actionis. Omitso namque , nimis indignum ei se tanto Viro , qualis erat Tullius, vel levissime suspicari, Deum praescire non polle , qui futuri sint actus voluntatis, quin ad illos eliciendos ipsam non determinet tantum, sed etiam cogat, quis non videt, Tullium habere pro comperto non potuit se, voluntatem nostram necessario, nece itate simplici, agere motus suos, quin deinde negando in Deo horum motuum praescientiam , sibi ape tissime adversaretur Nonne enim admittit , qui siderum cursus , motus numeris perseauuntur , ea praedicere , quae naturae necessitas perfectrura est 1 o pNonne fatetur, Apollinem futura posse dicere ea, quo

349쪽

mum causas natura ita continet , ut ea fieri nec ρογsis 1 11 Z Qua ergo fronte, haec si vera sint, negare . ille in Deo potuit praescientiam futurorum actuum v luntatis , ne liberum arbitrium negare cogeretur, si jam persuasum illi fuit set, quod docet Jansenius, videlicet omnem omnino voluntatem quantumcunque ad unum determinatam , nulla tali necessitate , qua dicitur necesse - esse , ut velit , desinere esse liberam , quia non des ite e voluntas Ira Dicendum itaque, non coactionis, sed simplicem eam esse necessitatem , quam sequuturami in voluntate formidabat Cicero ex praescientia futur rum; & ideo ratum illi fixumque funia, liberum voluntatis arbitrium cum illa necessitate , adeoque cum divina praescientia , si daretur, componi non pol se , ac proinde S. Augustinum loqui de necessitate simplici, non vero de necessitate coactionis, dum ait . volunt i tas nostras, quibus recte , vel perperam vivitur , sub tali necessitate non ei se , quae , etiamsi nolimus , efficit quod potes; loqui vero de necessitate consequente , dum, necessitatem illam minime a nobis timensam ei se , ait, fecundum quam dicimus necesse esse , ut ita sit aliquid, . vel ita fiat , quemadmodum nempe fuit a Deo praevis

sum.

II. et aa. Traditur fecundo in systemate Jansieniano , qu dam a Deo praecipi, quae non solum infidelibus, obdu-- ratis , & eX ecatis , verum etiam fidelibus , & justis sunt quandoque observatu impossibilia , quatenus ea gratia non semper illis tribuitur, sine qua impossibile

est,

350쪽

JANfENIANI. P. H. 3 Iest , mandata ipsa impleantur. Contrarium autem dia cet S. Augustinus. Inquit enim : Deus impossibilia noa

jubet, sed jubendo admonet, σ facere, quod possis, petere, non possis II 3 . Et infra : eo ipso , inquit , quo firmissime creditur, Deum iustum & bonum impossibilia non potuit se praecipere, hinc admoηemur, ct in

facilibus quid agamus, σ in difficillibus quid petamus

ii ). Pluribus quoque praemissis Sacrae Scripturae testimoniis, certissime nobis constare ait , nec Deum alia

quid impossibile homini praecepisse , nec Deo ad opitu-Iandum di adjuvandum , quo fiat, quod jubet, impos bile aliquid esse ; ac per hoc posse homisem, si velit,e e sine peccato , adjutus a Deo II 3 . Unde alio loco, nemo , inquit, Deum causetur in corde suo, sedsibi imputet quisque, cum peccat II 6 . Neque enim imperaret hoc Deus , ut faceremus , si impossibile judicaret, AEt hoc , ab hominibus fieret a17 . Constans praeterea S. Augustini sententia est, neminem a Deo deseri, nisi ipse primo ab homine deseratur. Medicus homo, inquit S. Doctor , cum fanaverit hominem, jam de cetero δε- sentandum elementis, ct alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat atque persi at, Deo dimittit Ipse autem Deus , cum per mediatorem Dei , di hominum hominem Jesum Chrisum , o ritualiter fanat aegrum, vel vivis at mortuum, id es, jusificat impium ; re cum ad perfectam vitam jus tiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur , ut

i 13 Lib. de natura di gratia n. 3O. alias cap. 43. i ic Ibidem n. alias cap. 69. ii s) Lib. a. de peccat. meritis n. 7. alias cap. 6. ii ε) Lib. de Gratia ct libero arbitrio n. q. alias cap. a.' ii Enarrat. in Psalm. 36. n. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION